Domicilii forus generalior est omnibus aliis. vnde Card. Anton. & Abb. in cap. Cum conting at. de foro comp. concludunt, quod iudex domicilij potest cognoscere de delictis suorum clericorum etiam alibi commissis. & idem tenet Ioan. Calde. in repet. cap. de illis. de rapto. in col. vj. in quaestio. vj. qui respondet ad fundamenta, quae in contrarium videbantur vrgere. & vide Bart. in l. Relegatorum. §. interdocere. ff. de interd. & relegat. qui notat ex text. quod iudex loci vnde quis est incola potest quem punire de delicto alibi commisso. quod dicit esse notandum. & vide Abb. in cap. fin. de foro compet. in col. xiij. versic. Sed circa primam. Vbi concludit, quod iudex domicilij potest exercere omnimodam iurisdictionem in sibi subditum ratione domicilij, si ibi reperitur, etiam in criminibus alibi commissis. Et vide Ioan. Andr. in cap. Vt animarum. de constitut. in vj. qui dicit quod siue subditus delinquat extra dioecesim, siue in loco exempto dioecesis, potest ratione fori conueniri coram iudice suo. & idem tenet Ioan. de Ligna. in clem. pastoralis. de re iudi. quod refert Andr. Siculus in d cap. Cum contingat. in col. v. vbi respondet ad d. c. Vt animarum. qui huic sententiae videtur aliqualiter aduersari. Et tandem refert Ioan. Andr. post Odofr. in addi. ad Specul. tenentem quod haec sententia procedat, quando proceditur per viam accusationis, secus si per viam inquisitionis quia tunc iudex agit ad vindictam, & sua non interest, ex quo non deliquit in suo territorio, & hoc attento iure ciuili. Secundum vero iura canonica vtraque via iudex procedere poterit, & postea refert Anton. Cinum, & Bart. volentes quod etiam de iure ciuili hoc procederet, & Abba. in consil. {xxiiij. volum. j. incipienti Rodulphus. num. j.} qui in contingentia facti ita consuluit fieri posse. & vide Abb. in col. ij. in d. c. Cum contingat, qui tenet opinionem Anto. & Bart. & tandem Barba. ibi, in col. vij. & viij. sustinet opinionem Ioan. Andr. & Odofr. contra Cinum & Barth. & residet in eorum opinione, & credit quod in practica sua tenetur opinio, quia aequior, & fortioribus innititur rationibus. Et vide Gandin. in tractatu maleficiorum. in fin. vbi hanc quaestionem disputat, & tandem concludit quod iudex domicilij non potest procedere per inquisitionem contra delinquentem propter delictum alibi commissum, & in fin. col. dicit quod licet aliud obtineat de iure canonico, tamen hoc procedit de iure ciuili, & sic videtur tenere opinionem Ioan. And. de qua supra, in additio. ad Specul. licet eum non referat. Et vide Hippol. in sua practica criminali, in §. Constante. in col. xiiij. vbi mouet hanc quaestionem, & dicit quod doctores in ea sunt varij, & pro vtraque parte remissiue refert plures doctores, & tandem dicit quod magis communis opinio est, quod iudex originis non possit inquirere, & sic opinio Ioan. Andr. de qua supra, quem ipse allegat in primo loco pro ista sententia. Et aduerte quod quando fit mentio de domicilio in dubio, intelligitur de domicilio habitationis, per glos. notabil. in cap. Statutum. §. Cum vero. in verbo, vnam dietam. de rescript. libr. vj. Notant doctores in c. fin. de. for. compet. Bald. in l. fin. col. xj. C. de edict. diui Adrian. Iason in l. Cunctos populos. C. de summa Trinit. & fide cathol. in col. vj. Si tamen clericus est vagabundus, tunc videtur quod vbicunque fuerit repertus poterit puniri, iuxta glos. in l. j. C. Vbi de crimi. agi oport. quam allegat Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. vbi puniatur delinquens, circa principium.