M anifestvs raptor, vel ecclesiae violator nisi prius ablata restituat si potest, vel emendandi firmam & plenam securitatem fecerit, beneficium poenitentiae ei penitus denegatur. Qui autem in sanitate, obstinata mente non poenituerit vel emendauerit, & in morte securitatem prae stare nequiuerit, solennitas poenitentie parum ei prodes se videtur. Sed de peccato contrito corde viaticum non negatur: ita tamen quod nullus clericorum sepulturis illius intersit, nec eius eleemosynam prae sumat recipere. Quod si aliqui clericorum vel presbyterorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare attentauerint, aut sepulturae eorum interes se, vel eleemosynas accipere: aut si aliqui eorum huiusmodi rapinae participes inuenti fuerint, patiuntur ordinis sui damnum irrecuperabiliter. ita disponit textus in cap. ij. de raptoribus & incend. Et sic clericus in hoc delinquens debet deponi, & priuari beneficio: vt notat Abbas ibi. Inquantum autem supra dicitur quod damnum ordinis, & sic depositio fit irrecuperabiliter, dicit Abbas ibi post Ioan. Andr. quod hoc ideo dicitur ad denotandum quod episcopus proprius non potest clericum propter hoc depositum restituere, sed requi ritur dispensatio Papae: quod etiam notat Antonius, licet eum Abbas non alleget: in beneficio tamen credit Abbas quod poterit episcopus dispensare, allegat text. in capitu. Salonitanae. lxiij. dist. & bo. tex. in cap. ij. de. cleric. pug. in duel. vbi episcopus dispen sat cum homicida in beneficio, & ad ibi dicta se remittit. Item aduerte quod licet raptori vel violatori praedictis qui poenituerunt in morte, quando non potuerunt satisfacere, denegetur sepultura in eccle sia, coemeterium tamen non denegatur, vt per glos. fina. ibi. Clerici tamen etiam in sepultura coemeterij non debent interes se, vt not. Abb. vbi supra, in fina. verbis, quod etiam voluit Anto. ibi. Dum autem supra dictum est quod talibus non est danda poenitentia in vita, nec in morte sub poena supra dicta. Intelligant temen sacerdotes quod pos sunt admittere dictos raptores seu violatores ad poenitentiam aliorum criminum sine metu poenae, si ipsi velint de ipsis poenitentiam agere, vt per glos sam & doctores ibi: quamuis illa ad vitam aeternam non sit fructuo sa, vt per eos eos ibi.