M anifestvs raptor, vel eccleſiæ violator niſi prius ablata reſtituat ſi poteſt, vel emendandi firmam & plenam ſecuritatem fecerit, beneficium pœnitentiæ ei penitus denegatur. Qui autem in ſanitate, obſtinata mente non pœnituerit vel emendauerit, & in morte ſecuritatem præ ſtare nequiuerit, ſolennitas pœnitentię parum ei prodeſ ſe videtur. Sed de peccato contrito corde viaticum non negatur: ita tamen quòd nullus clericorũ ſepulturis illius interſit, nec eius eleemoſynam præ ſumat recipere. Quòd ſi aliqui clericorum vel presbyterorum contra hoc in vita vel in morte pœnitẽtias dare attentauerint, aut ſepulturæ eorum intereſ ſe, vel eleemoſynas accipere: aut ſi aliqui eorum huiuſmodi rapinæ participes inuenti fuerint, patiuntur ordinis ſui damnum irrecuperabiliter. ita diſponit textus in cap. ij. de raptoribus & incend. Et ſic clericus in hoc delinquẽs debet deponi, & priuari beneficio: vt notat Abbas ibi. Inquantum autem ſuprà dicitur quòd damnum ordinis, & ſic depoſitio fit irrecuperabiliter, dicit Abbas ibi poſt Ioan. Andr. quòd hoc ideo dicitur ad denotandum quòd epiſcopus proprius nõ poteſt clericum propter hoc depoſitũ reſtituere, ſed requi ritur diſpẽ ſatio Papæ: quod etiam notat Antonius, licet eum Abbas non alleget: in beneficio tamen credit Abbas quòd poterit epiſcopus diſpenſare, allegat text. in capitu. Salonitanæ. lxiij. diſt. & bo. tex. in cap. ij. de. cleric. pug. in duel. vbi epiſcopus diſpen ſat cum homicida in beneficio, & ad ibi dicta ſe remittit. Item aduerte quòd licet raptori vel violatori prædictis qui pœnituerunt in morte, quando non potuerunt ſatisfacere, denegetur ſepultura in eccle ſia, cœmeterium tamen non denegatur, vt per gloſ. fina. ibi. Clerici tamen etiam in ſepultura cœmeterij non debent intereſ ſe, vt not. Abb. vbi ſuprà, in fina. verbis, quod etiam voluit Anto. ibi. Dum autem ſuprà dictum eſt quòd talibus non eſt danda pœnitentia in vita, nec in morte ſub pœna ſuprà dicta. Intelligant temen ſacerdotes quòd poſ ſunt admittere dictos raptores ſeu violatores ad pœnitentiam aliorum criminum ſine metu pœnæ, ſi ipſi velint de ipſis pœnitentiam agere, vt per gloſ ſam & doctores ibi: quamuis illa ad vitam æternam non ſit fructuo ſa, vt per eos eos ibi.