Denunciatio. Capvt i. Coram vobis Domino N. Officiali ac Vicario generali, ego N. Presbyter promotor ſeu fiſcalis curiæ veſtræ, denuncio quòd Coluberius & Serpelion diœceſis huius originarij, in ea domicilium habentes, & beneficia, grauia & plura perpetrarunt facinora. Cùm enim laici eſſent, ſine ordinibus miniſtrare, ac celebrare ſunt auſi. Tandem verò excommunicati, illegitimi, rebaptizati, bigami, ſerui ſine dominorum ſuorum licentia, & illiterati, & poſt peractam pœnitentiam ſolennem, per ſaltum, furtiuè, extra tempora, & ante ætatem debitam, & ab alieno epiſcopo, ac ſimoniaco, excommunicatòque, hæretico, & à collatione ordinum ſuſpenſo, & qui epiſcopatui renunciauerat, ad ſacros ordines ſunt promoti, ac ſuſpenſionis, excommunicationis, ac interdicti cenſura nodari, non ieiuni, ac in die ſæpius, & ſine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo, & ſuper altari non conſecrato, ac in priuatis locis ſine licentia epiſcopi celebrarunt, miſſàmque pro requie defunctorum promulgatam pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum, Euchariſtiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt, ac ob negligentiam ipſorum aliquid ſanguinis ſtillauit in terra & in altari, aliquoties inſuper celebrando corpus & ſanguinem domini non percipiebant, ſuper rebus aptis ad faciendum ſortilegia & ad illum effectum tantum vnam, vel plures miſſac ſcienter celebrarunt, adhibitis nephariis precibus, & verbis ſuperſtitioſis, in cuſtodia Euchariſtiæ deſides. Cõmendatúmque ſibi infirmum baptizare noluerunt, beneficia plura poſsident, quorum aliqua patres eorum nullo mediante poſſederunt, & in pluribus eorum intruſi ſunt, viuis eorum poſſeſſoribus, & occaſione laicæ recognitionis, non requiſita epiſcopi audientia, beneficia eccleſiaſtica ſibi præſumpſerunt vendicare, & in nullo beneficiorum reſident, quúmque parochiales eccleſias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Officium inſuper diuinum, prout tenentur, non recitarunt, negociatores, ac alienæ rei conductores, proxenetæ illicitorum contractuum, Laicorum miniſtri, ac in rebus eorum procuratores exiſtentes, tabellionatus officium exercentes, ac Leges & Phyſicam audientes, villarum procurationes ſuſcipientes, ac principum & ſecularium virorum iuſtitiarij, contra eccleſias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Inſtituti hæredes rogati de reſtituendo hæreditatem incapaci, tacitam fidem dederunt. Calumniatores, maledici, venatores, ioculatores, goliardi, ſeu buffones. Carnificum ſeu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & perſonaliter exercentes. Aleatores, ac bona eccleſiæ dilapidantes, publicis ſpectaculis, ac clandeſtinis nuptiis intereſſentes, nuptias ſecundas benedicentes, virgatis ac partitis, & aliis prohibitis veſtibus publicè vtentes, ac comam nutrientes ſiue relaxantes, ebrij, fornicarij, concubinarij, ac matrimonium de facto contrahentes, Monialibus & ſpiritualibus filiabus ſe commiſcentes, ſtupri, incæſtus, adulterij, ac criminis nephandi rei, ſacrilegi, vſurarij, à manifeſtis vſurariis oblationes recipientes, eóſque eccleſiaſticæ ſepulturæ tradentes, fures, ſimoniaci, periuri, ac falſi teſtimonij rei, homicidæ, venefici, parricidæ, & per assaſsinos alios interfici mandantes, truncationéſque membrorum per ſe facientes ſeu iudicantes, duellum aliis ſponte offerentes, ſeu oblatum ſuſcipientes, naues ad pugnam gubernantes, & conflictum perſonaliter exercentes, alióſque ad pugnam incitantes, violentiæq́ue illatores, literas ad alios directas aperientes, & aduerſariis oſtendentes. Eccleſiaſticos viros vt ſua reſignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant, capientes. Incendiarij, ac raptorum & eccleſiarum violatorum non ſatisfacientium ſepulturis intereſſentes, eorúmque eleemoſynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. Sortilegi, conſulentéſque aruſpices, incantatores, ariolos, augures, ſortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur, & peccatores qui ſibi confeſsi fuerunt ſigno aut verbo prodentes, blaſphemi, apoſtatæ, ſchiſmatici, hæretici, ac hæreticis receptatoribus, defenſoribus, & fautoribus eorum eccleſiaſtica adhibentes ſacramenta, ac eos chriſtianæ ſepulturæ tradentes, & eorum eleemoſynas ac oblationes recipientes. Falſarij, conſpiratores, ac læſæ maieſtatis rei, ſéque deſuis criminibus gloriantes. Quare peto præmiſſorum habita informatione ſummaria, eos citari perſonaliter, aut capi, ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi, incarcerari, tortura, ſiue iuramento. præmiſsis interrogari, confeſsionibus propriis, aut teſtibus conuictos ab ingreſſu eccleſiæ interdici, ſuſpendi, beneficiis priuari, ac bonorum publicatione puniri, verberari, in exilium mitti, deponi, ac in arctum monaſterium detrudi, in perpetuum carcerem damnari, ac exigentibus culpis, aut data incorrigibilitate degradari, ac ſeculari curiæ tradi, pœníſve aliis pecuniariis, vel corporalibus, canonicis, vel ſynodalibus, conſuetudinariis, ſiue arbitrariis puniri, aliquo lapſu temporis non obſtante. Deficiente verò legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue ſcandalum, vehememtem ſuſpitionem ex teſtium dictis obortam illis purgationem indici, in qua ſi defecerint, vti conuictos puniri. Si verò capi non potuerint, abſentes eos pœnis damnari condignis. Pro quibus omnibus ac in neceſſariis eorum, veſtrum imploro officium, ac expenſas proteſtor & peto. Coram vobis domino N. Capvt ii. Qvoties enim ad expurgandam eccleſiaſticam Rempubl. facinoroſis clericis alicuius eorum flagitium nunciandum eſt, decet vt id in præſentia iudicis fiat. Sic enim & iudex ipſe perpendere poterit, quæ ſit perſonæ qualitas contra quam denunciatio fit, quæ inſuper delicti ſpecies ac grauitas, vt iuxta illã quæ futura ſunt ordinet ac præcipiat, intelliagátque quo animi motu, quáve certitudine delicti, fiſcalis ſuus, aut quiuis alius denunciaturus accedit, & an etiam negocium id de quo agitur notario qui tunc ſe illi offert, tutò committi valeat. Non enim in criminalibus cauſis minima cura iudicis debet eſſe perſonã notarij eligere, ac variare iuxta caſuum & negotiorum occurrentiam, cùm præcipuè inter plures optio datur. Multùm namque impedit delictorum correctionem tabellionum animus corruptus precibus aut precio, ſeu particulari quadam affectione, vnde ſæpius cauſarum ſecreta reuelant, teſtes negligenter, & non vt decet, examinant, & iudices ipſos variis perſuaſionibus & fictionibus ad ſuæ prauæ intentionis tramitem inclinare ſatagunt, aut aptis importunitatibus oppugnant, eorum inſuper torpore & ſegnitie (cùm à iudicibus ſeu fiſcalibus in ſimilibus cauſis nihil accipiãt, quò ad laboborẽ ſcribendi & ſolicitudinem inſtigentur) perit ſæpius probationum copia, & reorum pauperum defenfio. Oportebit etiam de omnibus curiæ tabellionibus diffidere, quando illos certioraturos malefactorem de his quæ geruntur, iudex probabiliter ſuſpicatur, extraneúmque quærere notarium, quo præſente denunciatio fiat, & per quem ſummariè informationis teſtes examinentur, ac mandatum capturæ ſubſcribatur. Proderit præterea quòd iudice præſente denunciationes fiant contra reos, nam ex hoc ipſe facilius illorum memoriam conſeruabit, & melius rationem criminalium cauſarum, & ſtatus earum ab officialibus exiget, nec eis licebit, aliquorum proſequi cauſas, & reliquas pro arbitrio ſilentio præterire. Officiali ac vicario generali. Capvt iii. Hi dvo termini officialis, ac vicarius inter ſe differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in conſil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid poteſt officialis, poteſt & vicarius, ſed non conuertitur: & officialis non habet poteſtatem circa actus ſpirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in ſpiritualibus, & vicarius poteſt punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem epiſcopus vnum ſolùm vicarium conſtituit, credit Federic. vbi ſuprà, quòd tranſit in eum quicquid tranſit in officialem, & quicquid tranſire potuit in vicarium in ſpiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. de officio vicarij, dicit quòd iſta vocabula ſunt ſynonyma, & ſic idem eſt dicere officialis, quod vicarius, & quòd dimittenda eſt iſta diuerſitas vocabulorum conſuetudinibus patriæ, quem refert Barbat. in clem. Et ſi principalis. de reſcript. in j. col. qui dicit quòd iſta opinio Ioan. Andr. videtur verior, & ſic quòd nulla ſit differentia in effectu, ſed ſolùm in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi ſuprà, qui nititur facere differentiam inter ea quæ ſunt gratiæ, & iuſtitiæ, & iuriſdictionis voluntariæ, prout latius ipſe refert. Præter alia autem quæ in his qui creandi ſunt officiales adeſſe debent, tanquam quibus totius diœceſis moderatio ac regimen committenda ſunt, aut ſaltem committi ſolent (licet verius ij coadiutores, non verò excusatores epiſcoporum eſſe deberent) vt crimina corrigere & punire poſſent, pœnámque depoſitionis infligere, non ſufficit quòd ſolùm aliquis in officialem creetur, ſed requiritur quòd ſibi expreſsè prædicta committantur: vt ſanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro ſexto. Sufficeret etiam iuxta gloſ. ibi quòd expreſsis aliquibus, caſibus ex requirentibus ſpeciale mandatum, cætera ſub generali clauſula committerentur. Aduerte tamen quòd talis officiaslis ex generali mãdato poſſet inquirere, vt notant Ioã. mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in iſta materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accuſat. quæſtione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non poteſt. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quòd licet vicarius epiſcopi ex generali mandato non poteſt punire, tamen ſicut poteſt inquirere vt ſuprà, ita poſſet inquiſitum abſoluere abſque alia relatione ad ſuperiorem: & dicetur facta inquiſitio & abſolutio ex poteſtate ordinaria vicarij, quæ non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiſcendum, Et quàmuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc concluſionem Maria. & Felin. & dicat quòd iſta deciſio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminoſos fauore ipſorum delinquentium, ſed defectu poteſtatis iuriſdictionis. Vnde cùm vicarius careat poteſtate, non videt quomodo poſsit abſoluere. Ego credo eorum opinionem eſſe veram in terminis in quibus ipſi loquuntur, quia dicunt, quòd ſicut permittitur vicario facere inquiſitionem ad effectum remittendi culpabiles inquiſitos ad epiſcopum, ſequendo deciſio. Rotæ lxvj. in nouis. ita ſi poſt inquiſitionem inuenerit eos innocentes, poteſt abſoluere. Nam in iſto caſu ſententia abſolutoria vicarij non eſt à crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatæ, ad quam pronunciandam neceſſaria eſſet iuriſdictio, ſed eſt ſolùm abſolutoria ab inquiſitione per eum formata, ad quam ſufficit eadem poteſtas qua potuit inquiſitionem formare, & eundem quem abſoluit ad epiſcopum remittere, ſi fuerat inuentus culpabilis. Et iſto modo non obſtat regula negatiua, Quòd qui non poteſt condemnare, non poteſt abſoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat prædictos doctores. An autem quando officialis epiſcopi fecit compoſitionem pecuniariam ſuper adulterio poſſet præiudicate epiſcopo, quò minus poſsit iterum cognoſcere, & debita pœna clericum criminoſum punire, vide Paul. de Caſtro conſil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & ſi quiſquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum cauſas, coram ſolo officiali epiſcopi tractandas, ac ab eo definiendas propoſuerim, cùm antiqua iura Aegatenſium & Cartaginenſium conciliorum, ſtatuerint, diaconum à tribus epiſcopis vicinis, presbyterum à ſex, audiendos eſſe. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus ſequentibus xv. quæſt. vij. præcipuè, cùm illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in cauſa criminali, in qua proceditur ad depoſitionem, prout ſunt in hac noſtra denuntiatione plura crimina depoſitione digna. Huic dubitationi ſatiſfaciendo dicimus, quòd de conſuetudine audiunt epiſcopi per ſe, vel per officiales ſuos cauſas criminales clericorum ſuorum: vt notat Specul. titul. de accuſatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de pœnis, libr. vj. Vnde ſolus epiſcopus ſine numero aliorum epiſcoporum poteſt clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autẽ illis in quibus procedendum eſt ad actualem degradationem, tunc adhibendus eſt numerus epiſcoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione cauſæ, & ad pronunciandam illam verbalem depoſitionem, quæ debet præcedere actualem degradationem, vt notãt Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & ſcribitur in libro Põtificali, fol. 203. col. iiij. Hodie verò in concilio Tridẽtino in tertia ſeſsione celebrata, Anno Domini milleſimo quingenteſimo quinquageſimo primo, canone iiij. ſtatutum eſt quòd liceat Epiſcopo ſeu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam ſine requiſito numero Epiſcoporum: ſubrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel perſonis in Eccleſiaſtica dignitate conſtitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris ſequentis: Epiſcopo per ſe ſeu illius vicarium in ſpiritualibus generalem contra clericum in ſacris etiã presbyteratus ordinibus conſtitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depoſitionem, & per ſeipſum etiam ad actualem atque ſolennem degradationem, ab ipſis ordinibus & gradibus eccleſiaſticis in caſibus in quibus aliorum Epiſcoporum præſentia, in numero à Canonibus definito requiritur, etiam abſque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc ſibi aſsiſtentibus totidem Abbatibus vſum mitræ & baculi ex priuilegio Apoſtolico habentibus, ſi in ciuitate aut diœceſi reperiri & commodè intereſſe poſsint. Alioquin aliis perſonis in eccleſiaſtica dignitate conſtitutis, quæ ætate graues, ac iuris ſcientia commendabiles exiſtant.} Ego N. presbyter. Capvt iiii. Cvm enim in curiis eccleſiaſticis officio fiſcalis functuri, vltra laicorum crimina, clericorum etiam flagitia accuſare, ſeu denunciare debeant, & laicis interdictum ſit clericos accuſare, vt in cap. Laico, & in cap. Sicut ſacerdotes. ij. quæſtio. vij. optimè faciunt Prælati, ſi ſacerdotes aut in ſacris ſaltem conſtitutos viros, ſimilibus præficiunt officiis: illi namque non ea qua ſeculares viri inuidia, ac infeſtatione, clericorum flagitia accuſabunt, aut iudicibus nunciabunt, & vitia ſolùm perſequentes, reorum perſonas tanquam in eadem ſorte Domini vocatas non abhorrebunt. Fiet inſuper vt ad occultanda crimina, nõ ſic facilè muneribus corrumpantur. {Quod tandem prudenter ſtatutum inueni inter Conſtitutiones Cæſarauguſtanæ Prouinciæ, cuius eſt Eccleſia noſtra Calagurcitana, in titulo, de procuratoribus, in Conſtitutione penult. tenoris ſequentis: Nullus de cæterò procurator fiſci admittatur: niſi in ſacris ſit ordinibus cõſtitutus, ſuffraganeis noſtris & eorum Officialibus contrarium faciendi poteſtatè omnimodã adimentes.} Debẽt tamen prælati cauere, ne ſimilia officia illis vel aliis ſub annuo cenſu locẽt. Nam dum hoc fit, feruent vitiis omnibus reipublicæ, clericíque ac laici facinoroſi, non vitæ emendatione, ſed pecuniæ præſtatione canonicam vltionem effugiunt, quam promerentur, ſícque dum quid offerre poſsint habeant, quod in eis aliquid puniri poſsit, non timent. Cùm prætereà ſynodalium teſtium vſus inſimul cum ipſa ſynodorum celebratione (non paruo chriſtianitatis diſpendio) perierit, & eorum loco in ſingulis diœceſibus ij, quos fiſcales vulgus appellat, creati videantur, non minima debet eſſe prælatorum cura, vt ad huius officij onus & exercitium prudentes, fideles ac ſolertes viros eligant, qui ſubditorum ſuorum ſpiritualia vulnera valeant inueſtigare, illàque iam nota, & probatione non difficilia prælatis eiſdem aut ſuis vicariis reuelare ignauia nõ differãt, aut perſidia diſsimulent. Et vt hoc diligentius obſeruent, aduertãt ſemper Prælati ſeu eius Vicarij in creationibus talium fiſcaliũ, vt eos faciant ante omnia iurare, quòd officiũ ſuum fideliter, diligenter, & legaliter exercebunt. Cùm enim tales cenſeantur publici denunciatores, tenentur in principio ſui officij iurare, vt notat Angel. in l. ſi vacantia. de bon. vacant. libr. x. quem refert Præpo. in c. de accuſatione. ij. quæſt. viij col. lxv. Promotor ſeu fiſcalis curiæ vestræ. Capvt v. Officivm huius fiſcalis creati à preælato, vel iudice, loco officij iudicis ſuccedit, & quod facit iſte ex mandato iudicis, videtur facere ipſe iudex, vt notat Præpo. in capit. de accuſatione. ij. quæſtio. viij. in colum. xxxvj. & colum. xxxix. Vnde non tanquam pars accuſans debet iudicari. Pro quo optimè facit quod notat Innocent. & alij, vt refert Felinus in columna ſecunda, in cap it. Cum clamor. de teſtib. quòd quando proſequutor inquiſiltionis eſt datus à iudice, ad ipſam inquiſitionem proſequendam, tunc quia talis non eſt propriè pars, ſed miniſter iudicis, ad eius inſtantiam poſſunt teſtes repeti, quia tunc potius iudicis officio repetuntur. Ex quo ego aliâs dicebam in contingentia facti, quòd ſicut iudex procedens ex officio ſuo, & non ad petitionem partis, præcedente infamia, poteſt reum cogere ad iurandum de veritate delicti de quo infamatus eſt, vt notat Abb. in cap. Cum ſuper. de confeſ. quaſi ad finem. Pari modo poterit hoc facere ad petitionem dicti fiſcalis, cum hoc tamen neceſſario temperamento, videlicet niſi fiſcalis proſequeretur talem accuſationem, ex qua ſi vincat, defertur lucrum ſibi ab aliqua conſtitutione ſynodali, vel conſuetudine præſcripta, cùm tunc videatur ſequi proprium intereſſe, & ad id oporteat probationes habere legitimas. De nuncio. Capvt vi. Libvit enim ſub denunciationis verbo hanc delictorum congeriem ſcribere, quia Epiſcoporum promotores ſeu fiſcales magis denunciatoribus, quàm accuſatoribus aſsimilari par eſt. Et licet variæ ſint in iure denunciationis ſpecies, vt declarat Henri. in capi. Nouit. de iudic. fin. col. Et latius ibi proſequitur Abba. & diffuſius Præp. in capit. de accuſatione. ij. quæſt. viij. im colum. lvj. & pluribus aliis. Illa tamen quæ materiam noſtram complectitur eſt denunciatio, quæ dicitur publica, quam ſic diffiniuit ſeu deſcriſit Præpo. vbi ſuprà, in colum. lxiiij. Eſt enim denunciatio, criminis alicuius apud competentem iudicem, per officialem ad hoc deputatum facta delatio, ad pœnam eidem inferendam. Competit namque hæc ex mero iudicis officio procedentis in ea ad denunciationem ſeu promotionem ſuorum officialium: ſecundum prædictos doctores vbi ſuprà, & fundatur ex l. ea quidem. C. de accuſation. & c. Epiſcopus in ſynodo. xxxv. quæſt. ſexta. & l. diuus. ff. de cuſtodia & exhibitione reorum. cap. prætereà. de teſtibus cogendis. Et nota quòd ab iſta denunciatione repelluntur officiales, ſi ſunt criminoſi, vel infames, notat Henricus d. colum. fi. allegat textum. & quod ibi notat Bernard. in dicto cap. Præterea. Et licet in hac materia denunciationis publicæ Doctores, communiter ſcripſerint in d. cap. nouit, & in dicta l. Ea quidem. quòd notoria tantum crimina denunciari poſſunt. Communis tamen ſtylus curiarum eccleſiaſticarum admiſit, vt indiſtinctè illarum fiſcales, ſeu promotores accuſationes suas, vel propriùs denunciationes inſtituant, in quo videtur recepta opinio Saliceti in dicta l. Ea quidem, dum dicebat, quòd etiam non notoria denunciari debent, dummodo probari poſsint, quod æquum videtur: nam ſi de ſolis notoriis criminibus clerici per fiſcales accuſandi essent, plura alia, quæ ſæpius occulta, & ſi probabilia ſunt, impunita manerent. Vnum autem conſulendum ſe offert iudicibus eccleſiaſticis, vt non permittant de aliquo occulto crimine accuſari clericum apud eos per fiſcales, niſi delatorem ſibi prius obtulerint, aut videant, quòd dicti officiales ſufficienti probatione, aut legitimis indiciis muniti cauſam ipſam aggrediuntur. Si enim Reges noſtri ſuis fiscalibus iniungunt vt habeant delatorem, cur & iis qui ad accuſandos clericos creati ſunt officiales per epiſcopos hoc non præcipietur? Et quia de delatore mentionem fecimus, & hæc materia Canoniſtis non eſt familiaris, ideò circa eam notari debent ſequentes cõcluſiones. Quòd quãdo iudex delatorem admiſerit, ille ſe obligare debet de probando quod denunciat, ita quòd fiſcus obtineat: vt probatur in auctentica, de exhibendis reis. §. j. per quem ita determinat Lucas de penna, in rubr. de delatoribus. lib. x. colum. ij. verſic. Ad deferendum. Poſtquam verò obligauit ſe probare quod detulit, ſi ſemiplenè probauit, nom ſufficit quò minus condementur ad pœnam, ad quam ſe aſtrinxit ſi non probaret, vt concludit dictus doctor in l. ij. eiuſdem tituli, in iij. column. verſic. Sed pone. Si autem delator probauit crimen, & reus defenſiones iuſtas, tunc ſi tales erant adeo notæ, quòd delator habuit iuſtam cauſam credendi quòd iniquè procedebat ad delationem, tunc non excuſabitur à pœna. Secus autem quando detulit crimen quod erat publicè notum, & defenſiones totaliter occultæ, & fama in contrarium habebatur, quia tunc delator excuſabitur à pœna, ſi ſuam, vel ſuorum iniuriam proſecutus eſt. Si autem deduxit crimen in delationem, cuius vindicta ſua non intererat, tunc puniendus eſt, quia ſe ad id aſtrinxit, quod ſua non intererat. Ita concludit idem lucas in d. col. iij. & ſequen. Ego tamen crederem in hoc ſecundo membro mitius puniendũ delatorem cui delictũ fuit notum, & defenſiones occultæ, quàm in caſu præcedẽti, quia licet eius nõ interfuerit ratione ſuæ vel ſuorũ iniuriæ, potuit moueri zelo iuſticiæ & publicæ vtilitatis, quæ verſatur in expurganda prouincia malis hominibus. Quando verò reus abſolutus fuit, quia teſtes fuerunt reprobati, propter delictum delatoris producentis, vt quia corrupti precio, vel aliâs falſum dixerunt, tunc bene credit Lucas, vbi ſuprà, in iiij. collum. puniendum eſſe delatorem. Et idem dicit, ſi probatum fuit teſtes eſſe inhabiles, aut criminoſos, & hoc eſſe publicè notum delatori. Secus tamen ſil ſunt repulſi ex alia cauſa, ſine culpa delatoris, vel quà ipſe potuit ignorare: quia tunc nõ tenetur delator ad pœnã, ſecundũ eum. Quod tamen credit verum, vbi delator ſuam, vel ſuorum iniuriam proſequitur, aliâs videtur ſibi dicendum quòd teneatur, quia non ſatisfecit ei ad quod ſe ſpontè obligauit. Sed ego etiam in hoc caſu crederem, arbitrio boni iudicis relinquendum, vt conſideret, an delator habuerit iuſtam cauſam ignorandi defectus teſtium, & an publicum fuerit delictum, & numerus teſtium ſufficiens, aliter enim nullus audebit crimina iudicibus referre, quantumcunque illa probare poſsit timore alicuius occultæ defenſionis competentis reo accuſando. Placet prætereà dicti doctoris ſententia in d. l. ij. col. v. verſic. Item quid ſit, dum tradit, quòd ſi quis denunciat plura crimina capitalia, quæ ſe obligat probaturum ſub aliqua pœna, & ex illis vnicum probat ſufficiens ad condemnationem capitis, quòd non euitabit pœnam, quia non compleuit quod promiſit, & ſibi imputet, qui ſe onerauit ad ſuperflua comprobanda, quod poſſet practicari in materia noſtra, quando quis detuliſſet plura crimina depoſitione, vel aliqua pœna canonica digna, & vnum ſolũ probaret, immò plus aſſerit dictus doctor, quòd qui ſe aſtrinxit probaturum crimen ſub certa qualitate in denunciatione deducta, quòd non excuſatur à pœna, ſi non probauit crimen cum eiuſdem circũſtantiis, & qualitatibus, prout detulit, quamuis crimen probauerit fuiſſe commiſſum, vnde in hac materia delatorum iudicibus eccleſiaſticis conſulo, vt cùm eos acceperint, denunciationem ab illis factam in ſcriptis redigant, eòſque aſtringant ad probàdum omnia crimina ibi deſcripta, cum ſuis qualitatibus ſub pœna in obligatione declaranda, monendo eos vt crimina, quæ probare non poſſunt, in delatione non inſerant, nulla in eis poſt monitionem & obligationem pœnitentia recepta: quia aliâs clerici accuſati de variis criminibus, infamati manent apud populum, qui cùm accuſationis noticiam habet, non ſemper defectù probationis aliquorũ capitulorũ intelligit. Nec decipiat quoſdã iudices pietas quædã nociua, quæ eos retrahit à cõdẽnatione expẽſarũ & pœnæ, quia vident delatores aliqua ex his quæ detulerint probaſſe, magis in hoc amantes ſuſurrones & maleuolos fouere, quàm clericorum honori & famæ conſulere. Nec præterea ob id quòd delatores habeant obligatos ad probandum crimina quæ deferunt, faciles debent eſſe iudices in captura clericorum, maximè in grauibus delictis, niſi prius ſufficientem habeant informationem, quia ſi poſtea deficit illa, non ſatisfactum eſt captorum clericorum honori, relaxatione à carceribus, & condemnatione expenſarum & pœnæ facta contra delatores: cùm infamia carcerationis ob famoſum crimẽ vix aliqua relaxatione quantumuis honorabili, poſsit bene dilui, ſeu purgari. Et nota prætereà in propoſito quòd ſentẽtia abſolutoria lata ſuper denunciatis, prodeſt ſicut lata ſuper accuſtis. ita notat Præpo. in cap. de accuſatione. ij. quæ. viij. in col. lxviij. verſ. quæro an abſolultoria. allegat Sali. in l. Ea quidẽ. verſ. decimoquintò quæro. de accuſationib. An autem iudex eccleſiaſticus debeat ſtatuere terminũ accuſare volentibus? Abb. in cap. inter. de purga. cano. col. ij. diſtinguit, videlicet quòd ſi Epiſcopus vel ſuperior habet probationes promptas contra infamatum, tunc non eſt neceſſe, neque vtile ſtatuere terminum accuſare volentibus, quia poſſet ſupponi amicus, & fieri colludium, & alia ratione de qua per eũ. Si tamen non habet illas promptas, poteſt, ſi vult, ſed non eſt neceſſe, ſufficit enim quòd accuſator ſe nó offerat. Ego ſemper tamẽ intellexi dictã concluſionem Abba. in delictis in quibus non cõſtat quòd aliqua perſona ſit offenſa ex eis. Aliter enim bene crederem iudicem eccleſiaſticum debere illam requirere, an velit accuſare antequàm ex officio, vel ad petitionem fiſcalis procedat. Nam ſi inquiſitionem ex officio formauerit, vel ad fiſcalis petitionem proceſſerit, non requiſita parte offenſa, & poſteà ſuperueniat accuſator, tunc ſeruanda esset diſtinctio Sali. in l. Ea quidem. ver. Quia propter. C. de accuſ. quam refert, & ſequitur Angel. in tractat. maleficiorum. in parte, hæc eſt quædam inquiſitio. fol. xvj. in parua impreſsione. Cuius etiam opinionẽ dicit cõmuniter teneri Fel. in. cap. Qualiter, & quãdo. el ij. in §. licet, in fin. de accuſ. quam diſtinctionem hîc tranſcribere nolo. V num tamen non obmittam in propoſito, quòd ſi offenſus dixit ſe nolle accuſare, & ideò iudex formauit inquiſitionem, vel fiſcalem audiuit, & poſteà offenſus producat accuſationem, tunc accuſatio illa non debet audiri nec recipi, quia iudex præuenit eum antequã reuocaret voluntatem ſuam, vt notat Bal. in l. Accuſationẽ. C. qui accuſ. non poſ. quem refert Aug. in addi. ad Ang. in d. fol. xvj. Et quia poſſet aliquis dubitare, vtrũ promotor aut fiſcalis de quo in huius noſtri operis denũciatione meminimus, poſsit clericũ accuſare de quocũq; crimine, nulla facta diſtinctione priuatum ſit an publicũ, videtur in hoc dicẽdũ, quòd ſic: quia de iure canonico omne crimen eſt publicũ vt notat glo. in cap. infames. vj. quæ. j. & ſequitur Bal. in rub. C. qui accu. nõ poſ. in. pen. col. & Rom. in ſingulari Dclxxxj. Tu audiuiſti, & talis eſt publici criminis natura, quòd cuiuis ex populo cõpetat ius accuſandi, vt probatur in princip. inſt. de publicis iudiciis, quantò magis cõpetere deberet officiali publico ad accuſandũ, vel denũciandũ crimina deputato? {& quia in materia huius capituli placet mihi conſtitutio prouincie Cæſarauguſtanæ, quæ habetur in tit. de accuſationi. prima in ordine, libuit eam tranſcribere, cuius tenor talis eſt: Procurator fiſci noſter, ſeu ſuffraganeorũ noſtrorũ nequaquã ad agendum, ſeu denunciandum, prætextu officij ſui contra aliquẽ admittatur: donec propoſita, ſeu denũcuata credere eſſe vera. & ſe poſſe probare firmauerit iuramento. Quòd ſi aliquo inſtigãte per ſe, vel cũ eo proceſſerit ad prædicta inſtigator ad expẽſas ſe obliget, vel det inde quã poterit cautionẽ: reus autem & citatus reſpõdere minimè cõpellatur, donec iuratũ, & cautum fuerit, vt prefertur. Contrà factũ ſit irritũ ipſo iure. Conſulóq; omnibus Epiſcopis vt in omnibus ſuis curiis hoc idem ſeruari præcipiant, iuſta eſt enim prædicta deciſio & quæ honori proſpicit ſubditorum, & fiſcales omnes vigilantiores reddit, eorúmq; leuitatem in accuſando compeſcit.} Quòd Coluberius & Serpelio. Capvt vii. Cvm in hac ficta denunciatione tot ſcelera aliquibus imponenda eſſent, qui ex illis inculparentur, placuit etiam hæc nomina fingere, quæ à colubro & ſerpente deriuarentur. Qui enim tantis criminibus irretiti eſſent, non hominum quidem, nec quorumuis etiam animalium, ſed deteriorum nomen promereri par eſt, illorum præcipuè cuius effigiem dæmon aſſumẽs (qui autor eſt malorum omnium) parentes primos decepiſſe, ac viciſſe cõperimus: libuit hoc etiã & ea ratione, quia & noſtri iuris interpretibus placet, effectus aliquos tradere, ex eo quòd quis malum nomen habeat, vt per Fran. Bru. in tractatu de iudi. & tor. xij. car. in iij col. & per Hippoly. in l. j. in princ. colum. xvj. ff. de quæſtio. quàmuis ego ſemper credidi doctores prædictos intelligendos eſſe de malo nomine malis moribus adquiſito, non verò de eo quod licet ſit malum, qui habet illud non elegit, ſed ſuſcepit tempore quo non fuit in eius arbitrio vel poteſtate repellere, Duo prætereà clerici & non vnus in hac denunciatione poſiti ſunt, vt per hoc compertum habeat iudex eccleſiaſticus plures eodẽ libello accuſari poſſe de eiſdem criminibus, vt in l. j. & ibi Bald. C. Si reus vel accuſat. mort. fuer. & in l. Vim paſſam. §. inceſtil. ff. de adult. Et notat Specul. in tit. de accuſatore. in princ. in verſic. item quòd non poteſt. Huius diœceſis originarij. Capvt viii. Originis propriæ ratione ſortitur quis forum, vt probatur in l. j. C. de munic. & origi. {libr. x.} iuncta gloſ. fin. & in l. origine. iuncta etiam gloſ. ibi eod. tit. & in l. j. in princ. & notatur in l. aſſumptio. ff. ad municip. Specul. in tit. de compe. iudi. adi. in verſic. xlij. & ibi Barth. in. d. l. Aſſumptio. §. filius, quaſi ad fin. vbi poſt Iacobum de Aret. quem refert, concludit, quòd poteſt quis conuleniri in loco originis propriæ vel paternæ, per l. incola. ff. eo. ſi ibi inueniatur. & ita tenet Baldus in rubr. C. Sinon à comp. iudi. in fin. loquendo ſimpliciter de loco originis. & quòd ratione originis ſuæ ſortiatur quis forum, notat Bald. in l. fin. col. j. C. Si non à compe. iudi. Allegat text. in cap. ex parte, de for. compet. & talis dicitur ſubditus ſecundum eum, ratione perſonæ tantũm. & vide Alexand. in d. l. Aſſumptio. in addit. ad Bart. qui dicit hanc eſſe communem ſententiam, videlicet quòd ſi ibi non inueniatur, non poteſt conueniri, niſi quò ad finem diſtribuendi bona ibi ſita. In criminalibus autem cauſis Bald. in ſua margarita, in verſ. iudex. in v. col. dicit, quòd iudex originis poteſt procedere contra ſuum ſubditum de delicto alibi commiſſo, per l. iij. cum l. ſequenti. ff. de interd. & allegat Bart. in l. Sepulchri. ff. de ſepulc. violat. & gloſ. ſingul. in l. relegatorum. §. interdicere. ff. de interd. & relegat. Idem voluit Bart. in l. ſi cui. §. fin. ff. de accuſat. per l. j. C. vbi de crim. agi opor. Vide etiam Alciat. in cap. j. de offic. ordin. ſuper gloſ. in verbo iudicare. in princ. vbi dicit quòd communis opinio eſt, quòd ſi quis non puniatur in loco delicti, poterit puniri in loco originis ſecundum formam ſtatutorum loci, in quo deliquit, per l. Saecularij. §. ſunt quidam. ff. de extraordina. crim. Et pernotata per Moder. in l. cunctos populos. C. de ſumma Trinit. & fid. cath. Ex quo videtur inferri poſſe, quòd iudex eccleſiaſticus originis propriæ, vel paternæ poteſt procedere contra clericum originarium, ſi ibi repertus fuerit ratione delicti alibi commiſsi. Pro quo etiam facit text. in cap. Cum nullus, de tempo. ordin. lib. vj. vbi probatur quòd Epiſcopus loci originis, dicitur proprius, vt quis poſsit ab illo ordines recipere. Quod procederet ſiue per viam accuſationis, ſiue inquiſitionis agatur contra clericum, per ea quæ infrà dicentur in ſeq. §. In ea domicilium habentes. Capvt ix. Domicilii forus generalior eſt omnibus aliis. vnde Card. Anton. & Abb. in cap. Cùm conting at. de foro comp. concludunt, quòd iudex domicilij poteſt cognoſcere de delictis ſuorum clericorum etiam alibi commiſsis. & idem tenet Ioan. Calde. in repet. cap. de illis. de rapto. in col. vj. in quæſtio. vj. qui reſpondet ad fundamenta, quæ in contrarium videbantur vrgere. & vide Bart. in l. Relegatorum. §. interdocere. ff. de interd. & relegat. qui notat ex text. quòd iudex loci vnde quis eſt incola poteſt quem punire de delicto alibi commiſſo. quod dicit eſſe notandum. & vide Abb. in cap. fin. de foro compet. in col. xiij. verſic. Sed circa primam. Vbi concludit, quòd iudex domicilij poteſt exercere omnimodam iuriſdictionem in ſibi ſubditum ratione domicilij, ſi ibi reperitur, etiam in criminibus alibi commiſſis. Et vide Ioan. Andr. in cap. Vt animarum. de conſtitut. in vj. qui dicit quòd ſiue ſubditus delinquat extra diœceſim, ſiue in loco exempto diœceſis, poteſt ratione fori conueniri coram iudice ſuo. & idem tenet Ioan. de Ligna. in clem. paſtoralis. de re iudi. quod refert Andr. Siculus in d cap. Cùm contingat. in col. v. vbi reſpondet ad d. c. Vt animarum. qui huic ſententiæ videtur aliqualiter aduerſari. Et tandem refert Ioan. Andr. poſt Odofr. in addi. ad Specul. tenentem quòd hæc ſententia procedat, quando proceditur per viam accuſataionis, ſecus ſi per viam inquiſitionis quia tunc iudex agit ad vindictam, & ſua non intereſt, ex quo non deliquit in ſuo territorio, & hoc attento iure ciuili. Secundùm verò iura canonica vtraque via iudex procedere poterit, & poſteà refert Anton. Cinum, & Bart. volentes quòd etiam de iure ciuili hoc procederet, & Abba. in conſil. {xxiiij. volum. j. incipienti Rodulphus. num. j.} qui in contingentia facti ita cõſuluit fieri poſſe. & vide Abb. in col. ij. in d. c. Cùm contingat, qui tenet opinionem Anto. & Bart. & tandem Barba. ibi, in col. vij. & viij. ſuſtinet opinionem Ioan. Andr. & Odofr. contra Cinum & Barth. & reſidet in eorum opinione, & credit quòd in practica ſua tenetur opinio, quia æquior, & fortioribus innititur rationibus. Et vide Gandin. in tractatu maleficiorum. in fin. vbi hanc quæſtionem diſputat, & tandem concludit quòd iudex domicilij non poteſt procedere per inquiſitionem contra delinquentem propter delictum alibi commiſſum, & in fin. col. dicit quòd licet aliud obtineat de iure canonico, tamen hoc procedit de iure ciuili, & ſic videtur tenere opinionem Ioan. And. de qua ſuprà, in additio. ad Specul. licet eum non referat. Et vide Hippol. in ſua practica criminali, in §. Conſtante. in col. xiiij. vbi mouet hãc quæſtionem, & dicit quòd doctores in ea ſunt varij, & pro vtraque parte remiſsiuè refert plures doctores, & tãdem dicit quòd magis communis opinio eſt, quòd iudex originis non poſsit inquirere, & ſic opinio Ioan. Andr. de qua ſuprà, quem ipſe allegat in primo loco pro iſta ſententia. Et aduerte quòd quando fit mentio de domicilio in dubio, intelligitur de domicilio habitationis, per gloſ. notabil. in cap. Statutum. §. Cùm verò. in verbo, vnam dietam. de reſcript. libr. vj. Notant doctores in c. fin. de. for. compet. Bald. in l. fin. col. xj. C. de edict. diui Adrian. Iaſon in l. Cunctos populos. C. de ſumma Trinit. & fide cathol. in col. vj. Si tamen clericus eſt vagabundus, tunc videtur quòd vbicunque fuerit repertus poterit puniri, iuxta gloſ. in l. j. C. Vbi de crimi. agi oport. quam allegat Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. vbi puniatur delinquens, circa principium. Et beneficia. Capvt x. An clericvs, ratione beneficij, quod habet dicatur habere domicilium in loco illius? Sufficiat referre breuiter, quæ tradit latè Felin. in cap. Dilectus. el ij. de reſcript. in j. col. vbi materiam iſtam, more ſuo, per concluſiones reſoluit, videlicet quòd ſi clericus habet beneficium, non requirens reſidentiam, non cenſetur illic habere domicilium ſecundum Innocen. Anto. & Abb. in c. Ex ore, de priuilegiis. Si verò requirit reſidentiam ſortitur ibi domicilium ſecundùm omnes doctores ibi, & in d. c. Ex ore. & alios quos ibi refert: quod procedit, licet ibi non reſideat, ſi ſecum non eſt diſpenſatũ ſuper reſidentia, vt per eundem Felin. ibi in ij. col. in iiij. concluſione. Qui poſt multa concludit quòd talis de facto non reſidens, fingitur ibi habere domicilium in loco beneficij in oneroſis: Vnde habens plura beneficia requirentia reſidentiam, dicitur habere plura domicilia ſecundùm eum ibi, in tertia concluſione, allegando gloſ. in cap. Primatus. lxxj. diſtin. & in cap. Quoniam. xxj. quæſtio. ij. Et in cap. Quia in tantum. de præbend. quod intelligit quando quaſi æqualiter in vtroque reſidet, ſecus tamen ſi in altero ſeruit vicarius eius, quia tũc habet domicilium tanũm vbi reſidet. & hoc etiam tenet Abb. in cap. Poſtulaſti. de foro competen. col. j. Imò plus dicit idem Felin. Vbi ſuprà in iij. col. in vj. concluſione, quòd licet clericus poſsit habere domicilium alibi, tamen principale dicitur eſſe in loco beneficij, pro quo refert Innocen. in d. c. Ex ore, & alios, & idem not. ipſe in d. c. Poſtulaſti. in princip. Ex quibus omnibus ſic breuiter collectis, & ſi diffuſius illa prædictus doctor ſcripſerit, videtur quòd poſsit inferri ad noſtrum propoſitum, quòd prælatus diœceſis (in qua quis habent beneficium, in quo tenetur reſidere, licet non reſideat) poteſt punire talem clericum inuentum in ſua diœceſi, de delicto alibi commiſſo, tanquam ſibi ſubditum ratione domicilij, quàmuis nullum aliud domicilium in ſua diœceſi habeat. {Et in materia huius capituli, vide Decium in cap. Quia in tantum, de præben. circa finem. vbi inter alia ponderat text. in cap. iij. de tempo. ordin. in vj. contra communem concluſionem & tandem in fine reſpondet.} Grauia & plura perpetrarunt facinora. Capvt xi. Qvia ex qualitate delictorum in diſpoſitione ſacrorum canonum pœnæ minuuntur, vel augentur, & in his quæ adiudicis arbitrium relinquuntur, pari modo aggrauari vel moderari debent: ideo de clericorum delictis tractaturi opportunum eſt, vt aperiamus quæ leuia, grauia, grauiora, ſeu grauiſsima iudicentur. Et in hoc Panor. in cap. Tuæ. de pœnis. ſcripſit, quòd leuia dicuntur, vbi dolus non requiritur, vt quando aliquid contingit per imperitiam, vel culpam ſine dolo: vel quando dolus interuenit circa rem modicam. Cui adde Angel. in l. Non ſolùm. §. Si mandato. ff. de iniur. & in l. leuia. ff. de accuſat. ad hoc videlicet quæ dicantur crimina leuia, vel non. Et vide Auguſt. in addi. ad Angel. de Areti. in verbo, hæc eſt quædam inquiſitio. in addi. v. in fi. quæ per gloſſ. in cap. Cùm illorum, de ſenten. excommunica. dicit quòf hoc relinquitur arbitrio iudicis: & quòd ſecundùm vulgi opinionem iſta veniũt in conſideratione. Item quòd grauia ſunt in quibus exigitur dolus, & tendunt in graue præiudicium alterius, ſeu reipublicæ: & magna pœna imponitur, vt in furto, periurio, & ſimilibus. Grauiora ſunt publica, & quando non imponitur pœna mortis. Grauiſsima vbi imponitur pœna mortis. Pro leuibus ſecundùm eundem Panorm. non debet deponi clericus, nec priuari beneficio, ſed poterit ad tempus ſuſpendi, vel aliter corripi ad arbitrium ſuperioris. Pro grauibus poteſt deponi. & adde Felin. in cap. At ſi clerici. de iudi. in princip. in col. pen. qui dicit quòd quæ dicantur crimina grauia ſtatur arbitrio iudicis, & refert ad hoc Abba. vbi ſuprà. Pro grauioribus quanquam non ſint publica, poterit vltra depoſitionem detrudi in monaſteriũ. Pro grauiſsimis vbi de iure ciuili puniretur pœna mortis, poteſt deponi, & damnari ad perpetuum carcerem. Et quia qualitas cuiuſque criminis latius in quolibet eorum infrà declarabitur, iſta ſufficiant pro commento huius particulæ. Cùm laici eſſent, ſine ordinibus ministrare ac celebrare ſunt auſi. Capvt xii. Qvae pœna ſit imponenda laicis miſſam vel aliud ſacrum miniſterium celebrantibus hucuſque canonica Iura non ſtatuerunt: forſan enim antiqui illi patres non crediderunt tantam futuram eſſe aliquorum hominum temeritatem, vt tantum nephas (quale eſt ſine ordinibus miſſam celebrare) committerent, & ſi iam hodie dignum eſſet hoc ſpeciali ſanctione punire, cùm temporibus iſtis hoc aliquando accidiſſe comperimus. Cùm ergo caſus acciderit, hoc arbitrio iudicis puniendum videtur, in quo oportebit conſiderare ea, quæ in arbitrariis inferius ſuo loco conſideranda deſcribimus. Bal. tamen in l. Qui ſub prætextu. C. de ſacroſanct. Eccleſ. notat, quòd dicens ſe clericum, & ingerens ſe actibus clericorum, cùm non ſit, eſt falſarius, quem refert Felin. in c. Tertio loco. de probat. in princ. {v j. etiam Felin. in proœmio decreta. in num. xxxvij. vbi dicit quòd mẽtiens ſe clericum punitur arbitrio iudicis. & vltra hoc faciẽs actus clericales punitur pœna falſi.} Et vide Præpoſ. in cap. Quod interrogaſti, xxvij. diſtinct. Clericus autem miniſtrans in ordine quem non habet, deponendus eſt, & amplius non ordinandus. text. in c. j. de cle. non ordin. miniſt. qui ſic ſummatur. Diaconus miſſam celebrans ad ſacerdotium non poteſt promoueri, à diaconatu ſuſpenditur biennio vel triennio, vt in c. ij. eo. tit. Clericus prætereà qui cùm non eſſet ordinatus miniſtrauit in aliquo ordine in apparatu, incurrit irregularitatem, cum quo ſolus Papa diſpenſat, tenet Lapus in allegatione xxix. incip. An diſpenſet, referendo Calderi. in c. Si celebrat. de cle. excommu. Idem tenent Hoſtien. & Gofre. vt ad maiores ordines aſcendat, ſed in ſuſceptis diſpenſat epiſcopus, vt notant Angel. in ſumma, in §. xxxviij. incip. Duodecimò incurritur, in verbo, irregularitas, & Sylueſter in eod. verbo, in §. Duodecimò quæritur. Excommunicati. Capvt xiii. Poena clerici ſecularis recipientis ordinem dum exiſtit in excommunicatione eſt, quòd deponatur ab illo ordine. Notat Abb. ex tex. ibi in c. Cum illorum. in ij. nota. de ſenten. excom. cum quo ſolus papa diſpẽſat, vt ibi. Quod procedit, etiam ſi ab excommunicatione, qua erat ligatus, poterat ab aliquo inferiori citra papam abſolui, vt concludit Abb. poſt Ioan. Andr. vbi ſuprà, ex ratione quia fuit effectus irregularis, & cum irregularibus ſolus papa diſpenſat. Et idem voluit Ang. licet Abb. non referat, in ſua ſumma, in verbo, irregularitas, in §. xxij. incip. Secundò contrahitur. & Sylueſter in eodem verbo, in verſic. Secundò quæritur, Hoſtien. verò in ſua ſumma, tit. de cler. excom. miniſ. dicit quòd videtur ſibi quòd quando exommunicatus ab ordinario incurrit irregularitatem, quia ſententiam eius violauit, poſſet ordinarius ſecũ diſpẽſare, dicit tamẽ quòd conſuetudo refragatur. Et aduerte quòd idẽ eſt in clerico qui ſuſpenſus vel interdictus ordines recipit, vt firmant Angel. & Sylueſt. vbi ſuprà, referendo Rai. Illegitimi. Capvt xiiii. Vt ab illicita copula retraherentur, seque iuſtis nuptiis alligarent homines, ex quibus prolem legitimam ſu ſciperẽt, meritò etiam apud ethnicos ſancitum ac obſeruatum eſt, vt filij illegitimè nati quantumcunque ſine ſua culpa labem ipſam contraxiſſent, honoribus & dignitatibus indigni iudicarentur. Quod nempe & ſi cõſideratione prædicta, vt ſic fiat non reputetur iniquũ, licet filiis ipſis (quibus natura negauit ortum ſuum eligere poſſe) crudele quodãmodo ac durum videatur. Cum illis tamen illegitimè natis viris, qui propria virtute ac bonis actibus paternam culpam in ſeipſis abſtergunt, pluréſque legitimè natos moribus ac meritis antecellunt, ac reipublicæ ſeipſos reddunt vtiliores, talis iuris aſperitas liberaliter & ſine pecuniarum exactione temperanda eſſet, vt ſicut parentes ab illicita copula retrahit (ſi forſan retrahit) filiorum damnum futurum, ſic iam natos contra leges filios, ſpes recuperandi honores, ad virtutem ſequendam impellat. Iuſtum eſt enim vt quos aliena culpa honore deſtituit, propria virtus, & ſi pauperrima ſit (vt ferè ſemper eſſe ſolet) ad honores reſtituat. Quid enim crudelius, ac iniuſtius quàm quòd naturalis quidam parentum exceſſus, virtute ſola, quantumuis clara filiorum, in pauperibus reparari non valeat, in diuitibus tamen qui patrum ſuorum reatui plura propria addiderunt ſcelera, hoc facillimè deleat ſola præſtatio pecuniæ? Prædicta igitur conſideratione, etiam ſacri canones quibus maxima cura eſt ſancto fauere inſtituto matrimonij, ac illicita punire connubia, illegitimos quoſque à clericali tonſura, cæteríſque eccleſiaſticis ordinibus arcet prohibétque, vt in c. j. de fil. presbyt. Et in cap. j & ij. lvj. diſtinct. & hoc per ſex rationes, quas deſcribit Præpo. in d. cap. ij. licet Hoſti. in ſumma, de fil. presbyt. in §. Quæ eſt cauſa. ſolùm tres ſcripſerit. Si quis autem illegitimè natus promotus fuerit, licet recipiat characterem, non habet tamen executionem ordinis. probat text. in cap. fin. lvj. diſtin. Ex quo notant ibi Domini. & Præpo. quòd licet illegitimitas non inficiat habitum ordinis, ſed executionem, ſed talis ordinatus recipit characterem. {& aduerte quòd tales illegitimi ordinati non incurrunt nouam irregularitatem, ſi ante obtentam diſpenſationem celebrant, vt notat Nicolaus Plouius in tractatu de irregularitate, in xl. regula, referendo Guillel. & Archidi. & hoc dicit ſeruare curiam.} Rebaptizati. Capvt xv. Rebaptizati in tantũ odio habẽtur ab Eccleſia, quòd qui non ignari rebaptizantur, dicũtur quaſi iterũ crucifigere Chriſtum, vt in cap. Qui bis. de cõſe. diſt. iiij. & ideò non ſunt ordinandi ad clericatum, vt in cap. Confirmandũ. l. diſtin. {& habetur in Cõcilio Carthagi. Quinto, Can. xj.} quod adeò eſt verum, quòd dicit tex. in d. cap. Qui bis. quòd etiam ſi ignoranter rebaptizati fuerint, ordinari non poſſunt. vbi gl. hoc intelligit de ignorãtia iuris, quæ nõ excuſat, non autẽ de ignorantia facti: quia talis rebaptizatio non impediret promotionem. Qui autem ex rebaptizatis ad ſacerdotij gradum indignus aſpirare cõtenderit, cum ordinatoribus ſuis adepti honoris periculo ſubiacebit. ita diſponit Concilium Toletanum iiij. de quo in c. fin. lj. diſtin. quamuis ille text. non intelligatur de ordinatione ad ſacerdotium, ſed ad epiſcopatum, ſecundum Archi. ibi, quem vide notantem quòd tales ſcienter rebaptizati cenſentur perpetuò irregulares, qui reſpondet ad argumentum quod poteſt obiici, qualiter actus qui non habet effectum, ſicut rebaptizatio inducat irregularitatem, & vide gloſ. in dicto capitulo. Quibis. Bigami. Capvt xvi. Praemisso prius quòd bigamia pluribus modis contrahitur, vt per Archi. Florent. in iij. parte, titu. xxviij. cap. iij. vbi octo modos illius ſcripſit, quos hîc referre non curo: trãſcripſit enim illos Sylueſ. in ſua ſumma, in verbo bigamia, in princip. bigamos ordinari non poſſe ex pluribus capitulis, in diſtinctio. xxxiiij. à Gratiano collectis comprobatur, præcipuè in cap. Curandum, & in cap. Præcipimus, & in cap. Si quis viduam. el j. cum duobus ſequentibus. Si verò de facto fuerint aliqui ad ſacros ordines promoti, illis priuandi ſunt, quia in bigamia contra Apoſtolum diſpenſare non licet, vt in cap. Super eo. de bigamis. ex quo patet, quòd bigami recipiunt characterem ordinis. quod etiam probat text. & ibi notat Præpo. ex eo, in cap. Si quis viduam. l. diſtinctio. Et inter alios caſus bigamiæ aduerte ad vnumquod pluries contingit, quòd ſi maritus adulteræ poſt adulterium illam cognouit, non poteſt ordinari. ita probat tex. {in Can. viij. Cõcilij Neoceſarienſis in ij. edictione, & eſt text.} & illum ſic ſummat Præpo. in c. Si cuius. xxxiiij. diſt. Cuius ibi bonam diſtinctionem vide, videlicet quòd cognoſcens adulteram ſcienter, ſiue ignoranter, repellitur à ſuſcipiendis ordinibus: ab executione verò ſuſceptorum non repellitur, ſi ignoranter cognouerit, dum tamen poſsit vxorem de adulterio conuincere, & eam dimittere. Immò fortiorem affirmat ſententiã ibi Præpoſi. poſt Bart. Brixi. Ioan. de fan. & Hoſti. quòd licet maritus cognoſcat adulteram ad mandatum iudicis, ſibi præiudicat, licet Inno. in cap. Inquiſitioni. de ſent. excom. in hoc aliter diſtinguat. Serui ſine dominorum ſuorum licentia. Capvt xvii. Qvod nulli de ſeruili conditione ad ſacros ordines promoueantur, niſi prius à propriis dominis libertatem conſequantur, cautum eſt in conciliis Triburienſi, & Toletano, de quibus in capitulo, Nulli. & in capitulo, De ſeruorum. liiij. diſtinct. & in capitulo j. & ij. de ſeruis non ordinandis. {eſt enim irreligioſum obligatos exiſtere ſeruituti, qui ſacri ordinis ſuſcipiunt dignitatem. vt ſunt verba Cõcilij quarti Toletani in Can. lxxiij. Adeò prætereà eccleſia olim abhorruit promouendos ad Clerũ, alicui ſubeſſe ſeruitutis ſpeciei, vt etiam libertos ſecularium promoueri vetuerit, vt in Cõcilio Elibertino Cano. lxx. ſub his verbis: Prohibendum vt liberti, quorum patroni in ſeculo fuerint, ad clerum non prouehantur,} Et nota quòd in hac materia appellatione ſacrorum ordinum comprehenduntur etiam minores, vt firmat Præpo. in d. c. Nulli. Aduerte tamen quòd ſeruitus non impedit ordinis ſuſceptionem de facto: quia ſi ſeruus ordinetur, verè ordinem ſuſcipit. Iſtam cõcluſionem ponit Præpo. in ſumma, liiij. diſt. poſt Cardin. ibi. Attamen ſi ſeruus aliquis fugiens dominum suum qualibet calliditate, aut fraude ad gradus peruenerit eccleſiaſticos, decretum eſt vt deponatur, & eius dominus eũ recipiat, vt in cap. ij. de ſeruis non ordin. Vbi vide bonam diſtin. quam deſcripſit Abb. poſt gloſ. quam nec in ſubſtantia referre libet, nec tranſcribere decet, quia tẽporibus iſtis caſus hic rariſsimè contingit. {Qua autè pœna puniatur Epiſcopus, qui ſciẽs ſeruum ordinauit, aut qui illi neſciẽti teſtimonium perhibuit, de eo, vide Cõcil. Aurelianen. j. in Cano. x. vbi illa Deſcribitur in hæc verba: Si ſeruus abſente vel neſciente Domino, Epiſcopo ſciente, quòd ſeruus, Diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipſo in Clericatus officio permanente, Epiſcopus eum Domino duplici ſatisfactione compenſet. Si verò Epiſcopus eum ſeruum neſcierit, qui teſtimonium perhibent, aut ſupplicauerint ordinari, ſimili redhibitioni teneantur obnoxij. Quod Concilium tranſcripſit Gratianus in c. Si ſeruus. liiij. diſtinct.} Illiterati. Capvt xviii. Posteaqvam almus ille paracletus Apoſtolos ac omnes alios, qui primùm mundo orthodoxam fidem noſtram annunciaturi erant, doctrina ſacra perdocuit, ac diuinis imbuit myſteriis, alióſque Eccleſiæ doctores illuminauit, qui doctrinam ab eo inſpiratam ſuturis temporibus pro ſalute fidelium in ſcriptis redigerent, iã non ſic in quacunque ſeculi ætate, nouos edocet Apoſtolos, aut doctores illuminat. Vnde eccleſiam ſanctam gubernaturis onus cernitur iniunctum, vt proprio diſcant labore, quæ populis valeant prædicare, quóve ignorãtes in fide inſtruant, ac omnes ad Chriſtianos mores obſeruandos perſuadeant. Piéque conſtitutum eſt, vt qui addiſcendi laborem non ſunt perpeſsi, gubernãdi, miniſtrandíque in eccleſia Dei honore non fruantur, præmaximè quidem ad ſui regimen viris literatis Eccleſia noſcitur indigere, vt inquit text. in c. Cum ex eo. de elect. in vj. Vnde meritò Gregorius prohibuit ignorantem literas ordinari, vt in c. Præcipimus. xxxiiij. diſt. & idem cenſuit de illiteratis Gelaſius, vt habetur in c. Illiteratos. xxxvj. diſt. {& in c. j. lv. diſtin. & Hilarius papa in c. pœnitentes. ea. diſt.} Præterea Iuſtinianus Imperator in auth. de Sanctiſ. Epiſcopis. §. Clericos, col. ix. niſi literas ſcirent, non permiſit clericos ordinari, & hodie etiam neque ad primam tõſuram illiterati viri promoueri poſſunt, vt in cap. fin. de tempor. ordi. in vj. quòd ibi intelligunt Domin. & Philip. in penitus illiterato, per tex. iunctis gloſ. in d. cap. Præcipimus, & in dicto cap. Illiteratos, cum quo non poſſunt diſpenſare Epiſcopi vt fiat clericus, vt notat Inno, in cap. Dilectus. de tempo. ordin. cui aſſentiuntur Domi. & Philip. vbi ſupra, {& Phil. in c. per tuam. de Simon. num. iij.} & vide Cardi. de Turre cremata, in c. Si in laicis. xlviij. diſtin. vbi facit firmam concluſionem, quòd ſuper omnimoda ignorantia in ſacerdote, nulla poteſt cadere diſpenſatio: quia de iure diuino eſt, quòd ſacerdos habeat ſcientiam, vt habetur Oſee iiij. cap. Si autem carens literis omnino fuerit ordinatus, recipit characterem, vt firmant Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cum in cunctis. de electio. quod refert à Turrecremata, in dicto cap. Illiteratos, & idẽ tenet Cardi. poſt Lauren. in clem. j. in fin. verbis. de æta. & qualit. qui aſſerit quòd etiam puer vnius diei baptizatus ſi ordinetur, recipit characterem. Pœna autem illiterati, qui ad ſacros ordines fuerit promotus, cùm in iure non ſit ſtatuta expreſsè, arbitrio iudicis relinquitur, quæ videtur eſſe conueniens, vt ab ordinibus ſuſpendatur, donec ſufficientiam tali ordini requiſitam habuerit. {Practica prætereà prælatorum & ſuorum officialium, qua ſolent ignorantes clericos ſemipromotos, pœnis condignis, vt ſtudio vacent, compellere, fundamentum habere poteſt, ex his quæ diſpoſita ſunt In Concilio Toletano viij. in Cano. viij. Sub his verbis: Illi ſanè qui iam honore dignitatum funguntur, huiuſce tamen ignorantiæ cæcitate vexantur, aut ſponte ſumant intentionem neceſſariam perdiſcendi, aut à maioribus ad lectionis exercitia cogantur inuiti. Abſurdum ſiquidem eſt eos, qui ceteros ſimpliciores & laicos habent docere, quibus & diſciplinæ & vitæ debent eſſe, veluti quoddam ſpeculum, ad alicuius ordinis promoueri ſtatum, qui legem Dei ignorant, nec literarum ſaltem mediocritate ſunt inſigniti.} Si verò omnino illiterato vltra prædictos ordines beneſicium fuerit collatum, eo dignè priuari poteſt: quia collatio beneficij facta tali non tenet: vt notat Philip. in dicto cap. fina. de tempo. ordi. in vj. referendo Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cùm noſtris. de conceſ. præben. æquiparat enim Inno. ibi illiteratum mulieri ac infanti. {Et facit quod Feli. tenet in c. inquiſitioni, de ſententia excommu. vbi dicit quòd ſi papa ſcribat, etiam ex certa ſcientia pro illiterato, credit, quòd non eſt ei obediendum: quia vitium illiteraturæ eſt de iure diuino. c. niſi cum pridem, de renuntia. c. literaturæ, 38. diſt. Et confirmat hoc, quia ius canonicum magis abhorret illiteratum, quam homicidam, quia collatio facta homicidæ tenet: ſecus ſi fiat illiterato, quia eſt ipſo iure nulla, & refert ita tenere expreſsè Imol. in d. c. cùm noſtris. Per quæ verba dicit etiam idem Feli. in. c. ſi quando, col. 10. nu. 30. de reſcript. quòd omnino illiteratus eſt incapax dignitatis ipſo iure, ſicut infans, furioſus, & ſimiles. Et paulò inferius tractando de ſufficientia requiſita in prælatis, dicit, quòd vbi concurrit totalis illiteratura, credit quòd ſi papa diſpenſaret, eſſet diſpenſare directe contra ius diuinum. Penitus autem illiterati illi dicuntur, qui neſciunt facere officium ad quod tenẽtur, vt dicit Domini. in c. ſedulo, 38. diſt. col. 2.} Poſt peractam pænitentiam ſolennem. Capvt xix. SOlennis pœnitentia ab antiquis patribus inducta eſt, vt grauia & ſcandaloſa in populis crimina euitarentur, quæ quidem ætate noſtra in vſu non eſt, non peccatorum defectu, ſed prælatorum incuria. Quia tamen futuris ſeculis eccleſia ad priſtinum decorem reſtituta, & ipſa pœnitentia ſolennis reſtituẽda erit, placuit effectum, quem operatur in noſtra materia, in præſenti deſcribere, qui talis eſt: Vt qui ſic ſolennem pœnitentiam egerunt, non admittantur ad clerum, vt diſponit Siricius papa in cap. Illud. l. diſtin. & ſtatutum fuit in cõcilio Toletano {primo in Canone ij.} de quo in c. Placuit. ea. diſtin. Si tamen neceſsitas aut vtilitas Eccleſiæ exegerit, tunc deputari poſſunt inter oſtiarios vel lectores, ita quòd epiſtolam vel Euangelium non legant, vt in dicto cap. Placuit. Quod ideò ſancitum eſt propter quatuor rationes. Primò, propter dignitatem ſacrorum ordinum. Secũdò, propter timorem recidiui. Tertiò ob ſcandalum vitandum, quod poſſet oriri ex memoria pręcedentium peccatorum. Quartò, quia ille qui ſic ſolennem pœnitentiam egit, non haberet frõtem alios corrigendi, cùm peccatum eius fuerit publicum, quas ſcripſit Archi. in dicto capitu. Placuit. Si quis autem ordinatus fuerit, Epiſcopo ignorante, à clero deponendus eſt, quia ordinationis tempore non prodidit ſe fuiſſe pœnitentem, vt in Concilio Carthaginieñ. iiij. Canone lxviij. de quo in cap. Ex pœnitentibus. eadem diſtinct. Epiſcopus autem qui ſciens ordinauerit, non manebit impunitus, quia etiam ipſe ab epiſcopatu ſuo ordinandi duntaxat poteſtate priuatur, vt ibi. Quod intellige, quando ordinauit ſcienter abſque diſpenſatione, vel cùm indiſcretè diſpenſauit, ſecundum Archi. in dicto cap. Placuit. Poterit tamen Epiſcopus diſpenſare cum prædictis ad minores, non autem ad ſacros: vt notat Sylueſt. in ſumma, in verbo pœnitentia, verſic. Tertiò quæritur, per text. in dicto cap. Placuit. qui text. de Eqiſcopo nihil dicit, videtur tamen probare opinionem sylueſt. dum dicit, quòd propter neceſsitatem vel vtilitatẽ poſſunt inter lectores vel oſtiarios deputari. Ex quibus verbis poſſet etiam dici, quòd Epiſcopus pro libito voluntatis ſuæ, non poterit diſpenſare extra dictos duos caſus. Et quòd in tali caſu poſſet diſpenſare, notat Arch. in dicto capitu. Placuit, referendo Lauren. & Rai. licet ipſe hoc ſimpliciter dicat, non diſtinguendo inter maiores vel minores ordines. {In materia inſuper huius capituli, vt melius appareat, quantum impediebat antiquis illis & ſanctis temporibus, quemquam promoueri ad Clericatum, quòd publicam receperit pœnitentiam, conſideranda ſunt verba notanda Còcilij Toletani 4. in Canone liij. Quæ ſunt tenoris ſequentis: ſi qui in diſcrimine conſtituti pœnitentiam accipiunt, nulla manifeſta ſcelera confitentes, ſed tantum ſe peccatores eſſe prædicantes, huiuſmodi ſi reuelauerint, poſſunt etiam per morum probitatem ad gradus eccleſiaſticos peruenire. Qui verò ita pœnitentiam accipiunt, vt aliquod mortale peccatum perpetraſſe publicè fateantur, ad Clerum vel honores eccleſiaſticos peruenire, nullatenus poterunt: quia ſe confeſsione propria notauerunt.} Per ſaltum. Capvt xx. Clericis prohibitum eſt per ſaltum ordines recipere, vt in cap. Solicitudo. lij. diſtin. & in c. Vno, de cle. per ſal. promo. tenet tamen collatio ordinum præpoſterè facta, licet fieri non debeat, vt not. Abb. in dicto cap. Vno, ex text. ibi, in j. notabi. & vide Hoſtien. in ſumma eiuſdem titu. in §. j. aſſerentem quòd qualiſcunque ordo coferatur ſiue gradatim, ſiue per ſaltum, character cofertur, non tamẽ executio. Quod tamen omiſſum fuit, eſt cautè ſupplendum, vt probatur in dictis iuribus. Pœna autem quam patitur recipiens ordines per ſaltum eſt, quòd interdicitur ſibi executio ordinis quem ſuſcepit, donec omiſſum ſuppleatur, probat text. in dicto cap. Solicitudo. & ibi notant Domi. & Præpo. in j. nota. Imò plus dicit Domi. ibi in vltimo nota. quòd eſt ibi argu. quòd recipiens ordinem per ſaltum videtur eſſe inhabilis, vt non poſsit ad maiores ordines promoueri, etiam poſt ſuppletionem ordinis omiſsi, niſi ſecum diſpenſetur, etiam vt maiores poſsit ſuſcipere. Et vide poſteà eundem Domi. ibi in j. q. vbi concludit poſt Archi. quòd talis non eſt ipſo iure ſuſpenſus ab ordine ſic recepto, ſed per ſententiam ſuſpendendus, quod ibi etiam ſequitur Præpo. Vide tamen eoſdem Domi. & Præpo. ibi, qui poſt Hugo. & Archi. tenent, quòd ſi quis ſe faceret ordinare ſcienter per ſaltum, vel ambitionem, vel ſuperbiam, debet omnino deponi, nec ſecum diſpenſaretur, vel ſaltem non de facili. Nec poteſt inſuper per ſaltum promotus in ordine ſic ſuſcepto miniſtrare ſine diſpenſatione, vt probat text. in d. c. Vno. & ibi notat Abb. in vltimo nota. Quæ diſpenſatio poteſt fieri per Epiſcopum, quando ſcienter fuit promotus per ſaltum, & non miniſtrauit, iniuncta ſibi pœnitentia, & facta cauta ſuppletione eius, quod omiſſum eſt: vt notat Hoſti. vbi ſuprà, in §. fina. & ſequitur Domi. vbi ſuprà poſt Archi. Domi. tamen refert ibi eundem Hoſtien. in d. c. Vno. tenentem in hoc contrarium, imò quòd ſcienter recipiens ordinem per ſaltum, quia dolosè offendit mentem tituli, de cle. non ordi. miniſ. & de eo qui fur. ordi. rece. dato quòd in illo non adminiſtret, cum tali ſolus papa diſpenſat. Et vide Præpo. ibi, qui eadem verba Hoſtien. refert, & addit quòd non poteſt adminiſtrare in ordine ſic ſuſcepto, & eſt deponendus. Sed ſi miniſtrauerit, credens ſe promotum fore gradatim, licet vicini contrarium aſſerãt, cùm talis fuerit promotus in minori ætate diſpenſat Epiſcopus ſecundum Hoſti. in dicta ſumma. Si tamen ſcienter promotus per ſaltum miniſtrauerit in ordine non gradatim recepto, non poteſt cum eo niſi per ſedem Apoſtolicam diſpenſari, vt per eundem Hoſti. ibi. quia incidit in pœnam tituli de cleric. non ordin. miniſ. quod ſequitur Domi. vbi ſuprà. Et vide Sylueſ. in ſumma, in verbo irregularitas. in §. Vndecimò quæritur. vbi facit bonam diſtinctionem ſequendo Hoſtien. Bonauen. Raimun. & Supplemen. & tenent contra ſummas Angelicam & Roſellam. Furtiuè. Capvt xxi. FVrtiuè dicitur quis ordinem recipere, quando ſine ordinatione & ſententia ſuperioris, & ſine examinatione quis ingerit ſe cum multitudine ordinandorum, ignorante ordinatore, & ſic ordines recipit, vt per gloſ. in c. j. in verbo, furtiuè, eiuſdem tit. & per Hoſtiẽ. in ſummas. §. j. & latius per Abb. in rub. eiuſdem tit. Qui autẽ tali modo receperit, ſi erat lata excommunicatio contra illud facientes, non poteſt in ordine ſic ſuſcepto miniſtrare, vel ad ſuperiorẽ aſcendere ſine diſpenſatione papæ. Si tamen excommunicatio lata non erat, Epiſcopus & Abbas poterunt diſpenſare: vt patet in cap. j. cum duobus ſequẽtibus eiuſdem titu. de quo per Angel. in ſumma, in verbo, irregularitas. in §. xxiij. & per Sylueſt. in ſumma, in eodem verbo, in §. Tertiò quæritur. Item nota quòd dicitur quis furtiuè ordinem recipere, quando recipit quatuor minores ordines & ſubdiaconatum in vna eadem die, vel quando recipit duos ordines ſacros ſimul, vt probatur in c. ij. & fin. de eo qui ordi. furti. ſuſcepit, & notat Hoſtien. in d. §. j. Extra tempora & ante ætatem legitimam, & ab alieno Epiſcopo. Capvt xxii. ORdinatus extra tempora ſuſpenditur, donec cum eo diſpenſetur, vt in capit. Cum quidam. de tempo. ordin. Item ordinatus ante legitimam ætatem ſuſpenditur vſque ad eius aduentum, vt in cap. Vel non eſt compos. eodem tit. Non tamen eſt ipſo iure ſuſpenſus, vt notant Bernar. Rai. Guiliel. Archi. Anto. Paul. de eleazar. & Zabel. in variis locis relatis per Archiepiſcopum Florent. in iij. parte. tit. xxviij. cap. j. in fin. Ordinato inſuper ſine licentia ſui præſulis ab alieno Epiſcopo, interdicitur ordinis executio, vt in cap. Quod translationem, eodem titu. Hodie verò ordinatus aliquo de prædictis tribus modis eſt ſuſpenſus ipſo iure, & celebrans efficitur irregularis, à ſolo papa abſoluendus, & beneſiciis poteſt iure priuari: vt habetur in extrauag. Pij ij. quæ incip. Cum ad ſacrorum ordinum. de qua ad iſtud propoſitum meminit celebris memoriæ doctor Hiſpanus Didacus de Villadiego in tracta. de irregularitate, in c. de ſuſpenſione. in ij. col. & refert etiam eam ad hoc Sylueſ. in ſua ſumma, in verbo, irregularitas, in §. Decimò quæritur. qui allegat regulas Innocen. viij. & Alexan. vj. Roma. Pontiſicum, quam etiam extrauagãtem ſeruari præcepit Leo x. in ſuis regulis Cãcellariæ, in regula xxij. incip. Item de clericis extra tempora. Et Paulus papa iij. in ſuis regulis, in regula quæ etiam incipit: Itẽ de clericis, quæ eſt xxiiij. in ordine. {Vt autem illius extrauagãtis plena notitia habeatur, libuit illam inſerere: maximè cùm ſoleat ab aliquibus referri additis quibuſdam verbis, quæ in ea non ſunt: cuius tenor talis eſt, Pius & c. Ad futuram rei memoriam. Cùm ex ſacrorum ordinum collatione character inuiſibilis animæ imprimitur sacra myſteria diſpeſantur, vt ipſarum cura tribuatur animarum in eorum ſuſceptione exceſſus grauius tanto magis plectendi ſunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium ſcandala generantur. Cùm itaque ſicut ſide dignorum relatione non niſi moleſtè accepimus, nonnulli clerici extra tempora à iure ſtatuta quidam ante ætatem legitimam: aliqui verò ſine dimiſſoriis literis, contra ſanctiones canonicas, ſe faciant ad ſacros ordines promoueri: Nos eorundem temeritatem tali caſtigatione reprimentes, vt alij in poſterum committendi ſimilia aditus præcludatur, autoritate Apoſtolica præſenti conſtitutione perpetuò valitura ſtatuimus, & ordinamus quòd omnes & ſinguli, qui abſque diſpenſatione canonica aut legitima licentia, ſiue extra tempora à iure ſtatuta, ſiue ante ætatem legitimam, vel abſque dimiſſoriis literis, etiam citramontani à citramõtanis, præterquàm ſi in hoc vltimo caſu per cameram Apoſtolicam, iuxta ipſius ſtylum ordinati fuerint ad aliquem ex sacris ordinibus ſe fecerint promoueri, à ſuorum ordinum executione ipſo iure ſuſpenſi ſint: & ſi huiuſmodi ſuſpenſione durante, in eiſdem ordinibus miniſtrare præſumpſerint, eo ipſo irregularitatem incurrant, propter quam vltra alias pœnas in tales generaliter à iure inflictas, beneficiis eccleſiaſticis, quæ obtinent, poſsint iure priuari. Volumus autem quòd præſens noſtra conſtitutio in Romana curia exiſtentes poſt quindecim dies: Abſentes verò Italicos poſt duos, alios autem etiam vltra mõtanos poſt ſex menſes ab ipſius in audientia contradicti & cancellaria Apoſtolica publicatione ac affixione ligare incipiat. Nulli ergo ſi quis &c. Datum Romæ apud ſanctum Petrum Anno incarnationis dominicæ 1461. quintodecimo Kal. Decembris Anno quarto. Aduertendũ prætereà eſt, quòd cùm nouiſsimè in concilio Tridentino (cui ego etſi indignus Epiſcopus Calagurritanus interfui) fuerit inhibitum capitulis Cathedralium eccleſiarum, ne ſede vacante licentiam recipiendi ordines concedant infra annum aliquibus, ſub pœna inibi contrafacientibus impoſita, vt habetur in ſeptima ſeſsione illius concilij in canone x. tenoris ſequentis: Non liceat capitulis eccleſiarum ſede vacante infra annum à die vacationis ordinandi licentiam, aut literas dimiſſorias, ſeu reuerendas (vt aliqui vocant) tam ex iuris communis diſpoſitione quàm etiam cuiuſuis priuilegij, aut conſuetudinis vigore, alicui qui beneficij eccleſiaſtici recepti ſiue recipiendi occaſione arctatus non fuerit concedere: ſi ſecus fiat, capitulum contraueniens eccleſiaſtico ſubiaceat interdicto: & ſic ordinati, ſi in minoribus ordinibus conſtituri fuerint, nullo priuilegio, clericali præſertim in criminalibus gaudeant: in maioribus autem ab executione ordinum ad beneplacitum futuri prælati ſint ipſo iure ſuſpenſi. Si quis eſſet promotus ad aliquem ſacrum ordinem contra diſpoſitionem concilij, cùm ex hoc fuerit ipſo iure ſuſpenſus ad beneplacitum futuri prælati, ſi poſteà celebraret ante obtentum illius beneplacitum, esset irregularis: quamuis ſuſpenſionis pœna fuerit ad beneplacitum eligendi Epiſcopi, & ab illo poſſet relaxari. Cùm enim ſuſpenſio hęc ſit impoſita propter delictum (propter inobedientiam videlicet factam decreto concilij) tunc concluſio communis eſt, quòd celebrans eſt irregularis ſecundum Panor. in cap. ſi celebrat. de cleri. excommuni. in col. fina. per text. in cap. primo, de ſenten. excommu. in vj. & in cap. cum æterni. de re iudic. eod. lib. licet quidam contra tenuerint ſecundum eum. Facit quod notat Feli. in c. Apoſtolicæ. de except. col. 3. & melius in col. 7. nu. 17. vbi ſcripſit quod ſuſpenſus ab officio celebrãs eſt irregularis ſiue ſuſpenſus ſit à canone, ſiue ab homine. allegat gloſ. ij. & iij. & ibi Paul. col. 4. in cap. is cui. de ſenten. excommu. lib. 6. & deciſ. Rotæ iij. in antiquis. eo. tit.} An autem promotus ad ſacros ordines ante xiiij. annum cogatur continere, ſi poſtquàm peruenerit ad ætatem legitimam vult contrahere matrimonium, vide Hoſtien. in ſumma. de cle. per ſal. promo. in §. j. in fi. qui mouet quæſtionem, refert opiniones contrarias, & in ea quam vltimo loco ſcripſit, videtur tenere quòd talis non cogitur cõtinere. Contrarium tamen videtur tenere gloſ. in cap. Vno. de cle. per ſal. promo. in verbo, diſcretionis, quæ mouet iſtã quæſtionem, vbi tamen Abb. referet Archi. poſt Hugo. in cap. Pueri. j. quæſtio. j. tenentem quòd ſi ordinatus ante pubertatem illa adueniente vult tenere clericatum, & gaudere priuilegio clericali, tunc tenetur continere, aliâs ſecus: quam opinionem approbat, & dicit hoc fuiſſe de mente Innoc. & Hoſtien. & vide Præpo. in cap. Subdiaconus. lxxvij. diſtinct. tenentem quòd Docto. communiter in dicto cap. j. notant quòd ſi factus maior contradicit non acceptans ordinem, non tenetur continere, ex quo dicit ipſe quòd reſultat monſtrum, videlicet quòd minor recipit characterem ordinis sacri, & tamen ſi contradicat maior factus, non tenetur continere, licet Cardin. in clemen. fin. de æta. & qualita. in j. queſtio. teneat quòd ſi talis erat doli capax, tenetur continere, per gloſ. in d. c. Pueri. j. quæſt. j. Et idem dicit, ſi quamprimùm peruenit ad doli capacitatem non reclamauit, quia tunc incipit obligari. Et vide in hoc propoſito quod notat Nicolaus de Millis in ſuo repertorio, in verbo, Clericus promotus, vbi referendo Hoſti. & Inno. in c. vel non eſt compos. de tempo. ordi. Et Compoſtella. & Ioan. Andr. in c. Vnico. de cle. per ſal. promo. Et in d. c. vel non eſt compos. & Archi. in c. Pueri. j. quæſt. j. dicit quòd promotus infra pubertatem inuitus & coactus poteſt contrahere matrimonium, per glo. in d. c. Vnico. & quòd idẽ eſt, ſi non fuerit coactus, dum tamen infra pubertatem contradicat, & perſeuerat in contradictione vſque ad pubertatem, vel ſi infra pubertatem non contradicit, & ſtatim dum cœperit peruenire ad pubertatem contradicat: & quòd illud ſtatim intelligitur intra triduum, & quòd aliâs non auditur, licet gloſ. in dicto cap. Vnico. & in d. c. vel non eſt compos. aliter teneat ſecundum eundem. Ac ſimoniaco. Capvt xxiii. REcipiens ordines ab eo quem ſcit ſimoniacum, non recipit executionem, cùm ordinator non habeat, nec etiam ſi ignoranter, niſi diſpenſetur cum eo. ita dicit gloſ. in capitu. Per tuas. lo ij. de ſimo. in gloſ. fina. in fine. Et notar Hoſtien. in ſumma, de tempo. ordin. §. A quo, verſicul. Quid ſi epiſcopum. & tenent etiam Angelus & Sylueſt. in ſuis ſummis, in verbo, irregularitas, in verſi. Septimò quæritur. Tu verò vide notabilem diſtinctionem, quam facit Præpo. in capit. Statuimus. lo j. in fin. prima quæſtione prima, vbi ſecundum eum multùm refert, an quis ordinetur à ſimoniaco tolerato, quia tunc non eſt quod imputetur illi, quia licet ſciat eum ſimoniacum, debet ſacramenta ab eo recipere, niſi eſſet notorium, vel teſtibus hoc poſſet probari. An à ſimoniaco præciſo, quia ſi ignoranter ex pietate eccleſiæ habetur rata. Si ſcienter & ſpontaneè, irrita eſt eius ordinatio. Si coactè, reus erit vſurpatæ dignitatis, ſi intra menſem cùm poterit, ad eccleſiam non redierit. Et vide Hoſtien. in dicto §. A quo. tenentem, quòd ſi credo vel ſcio Epiſcopum ſimoniacum, non in ſuo ordine, ſed in collatione ordinis, ſeu beneſiciorum, ſi poſſum obtinere quòd ab alio ordiner, hoc debeo facere, alioquin quamdiu toleratur ab eccleſia, & eſt occultus, ſecurè recipio ſi compellat me non obſtante, conſcientia repugnante. Excommunicato. Capvt xxiiii. EXcommunicati vera conferunt ſacramenta, dummodo in forma eccleſiæ gerant quod agunt, notat Hoſtien. in ſumma, de tempo. ordin. §. A quo, verſiculo, Hæc igitur. & ordinationes factæ ab eis, ſi in forma eccleſiæ fiant, ratæ ſunt, quò ad characterem, irritæ verò quò ad executionem ſecundum eum. Et vide eundem in ſumma de ordina. ab epiſcopo qui renuncia. §. fina. vbi notat, quòd ſi ſcienter quis recipit ordines ab epiſcopo excommunicato, indignus eſt diſpẽſatione. {vj. gl. in c. fi. de ordi. ab epiſcopo qui renun. epiſc.} Si ignorãter, poteſt cum eo per propriũ epiſcopum diſpenſari quò ad executionem quam in eum non tranſtulit epiſcopus excommunicatus. Et vide Angel. in ſua ſumma, in verbo, irregularitas. ver. xxx. incip. Septimò quæritur. & Sylueſt. in ſua ſumma, in eodem verbo, in §. Septimò quæritur, vbi tenent quod ordinatus ab excommunicato incurrit irregularitatem, & quòd ſi fuerit ordinatus ignoranter, diſpenſat epiſcopus tam in ſuſceptis, quàm in ſuſcipiendis. Si verò ſcienter, ſolus papa, & idem dicunt de ordinatis à ſchiſmaticis. Aduerte tamen, quòd ſi proprius epiſcopus fuit ordinator, tunc videtur quòd etiam cum ignorante non poſſet ipſe diſpenſare, quia diſpenſaret ſuper defectu proprio, & ideo etiam tunc videtur eſſe recurrẽdum ad papam, vel ad Metropolitanum. Hæretico. Capvt xxv. ORdinatus ab epiſcopo hæretico, forma eccleſiæ ſeruata, licet recipiat ordinis characterem, non tamen executionem, neque ſacramenti gratiam recipit, Vnde tales non ſunt ordinandi de nouo, ſed habita diſpenſatione poſſunt in ordinibus miniſtrare, niſi quis ignoranter ordinetur. Si verò forma eccleſiæ non ſeruatur, neque ipſum characterem recipit. Probantur iſta ex text. & gloſſ. quæ ibi notat Præpo. in cap. Qui perfectionem. j. quæſt. j. Et vide Hoſtien. in §. A quo, ſuprà allegato in cap. proxi. ex quo etiam idem poteris colligere. {Et vide Inno. in c. j. de ſchiſmaticis. & in c. fraternitatis. de hæreti. num. ij. & iiij.} Et à collatione ordinum ſuſpenſo. Capvt xxvi. ORdinatus à ſuſpenſo non recipit executionem ordinis, licet verè ille det ordines, ſi ſeruat formam eccleſiæ. ita voluit Hoſtien. in ſumma, de tempo. ordi. in d. §. A quo, in d. verſicul. Hæc igitur. {Et Inno. in cap. fraternitatis. nu. 4. de hæret.} & Ang. in ſua ſumma, in verbo irregularitas, in §. xxx. incip. Septimò quæritur, quod tranſcripſit Sylueſt. in ſua ſumma, in eodem verbo, in §. Septimò quæritur. Et qui epiſcopatui renunciauerat. Capvt xxvii. SVſcipiens ſcienter ſacros ordines ab eo qui loco ſimul & dignitati epiſcopali renunciauit, executionem officij non habet, vt in cap. j. de ordi. ab epiſcopo qui renuncia. epiſc. Quando verò non ſcienter id fecerit, diſcretus pontifex poterit diſpenſare, niſi craſſa & ſupina fuerit ignorantia, vt ibi: quia tunc ſi talis ignorãtia præceſſerit, vel ſcientia, ſolus papa diſpenſat, ſecundum Abb. ibi. Si verò ignorantia eſt probabilis, inferior poteſt diſpenſare, ſecundum eum. Eſt autem probabilis ignorãtia in ordinato, quando epiſcopus renunciauit in curia, & veniens dixit, quòd non renunciauit dignitati, vel omnino tacuit renunciationem, vt notat Hoſtien. in ſumma, de ord. ab epiſcopis qui renuncia. in §. j. ver. Quid ſi à tali. per quem etiã vide quid iudicabitur in dubio, quando ſimpliciter renunciauit, de quo etiam per Abb. in dicto capitu. primo. prope fin. qui referendo Philip. & Hoſtien. concludit quòd tunc in dubio præſumitur renunciaſſe loco tantùm, & non dignitati. Et vide Angel. & Sylueſt. in ſuis ſummis, in verbo irregularitas, in verſi. Octauò quæritur. Suſpenſionis, excommunicationis, ac interdicti cenſura nodati. Capvt xxviii. EXcommunicatus maiori excommunicatione, vel interdictus, aut ſuſpenſus ab homine, diuina officia celebrans in ordine ſuo degradandus eſt. Hanc concluſionem ponit Hoſtien. in ſua ſumma, in tit. de cleri. excom. miniſt. in col. j. allegando text. in cap. Latores, eodem titu. ex quo text. ibi Abb. in ij. nota. colligit argumentum, quòd omne crimen inducens irregularitatem eſt depoſitione dignum, de quo ſe remittit ad notata in capitu. Cum non ab homine, & in cap. At ſi clerici. de iudi. Suſpenſi verò à canone, puta minori excommunicatione nodati, vel ſuſpenſi à beneſiciis, & non ab officiis celebrantes non incurrunt irregularitatem, etſi grauiter delinquant. Idem Hoſtien. vbi ſuprà, columna ſecunda. Et quia ſuſpenſio ſe habet multipliciter, vide bonam diſtinctionem Abb. in cap. fina. de cle. excom. depo. miniſ. Ex qua colliges quando ſuſpenſus celebrans ſit irregularis, vel non. Et vide etiam Archi. Floren. in iij. parte, titu. xxviij. cap. j. in §. j. vbi hoc bene examinat. Et nota quòd licet irregularitas cõtrahatur in caſibus ipſo iure, tamen pœna depoſitionis qua punitur irregularis infligitur per ſententiam, vt notat Ioan. And. in cap. iij. de cleri. excommunica. miniſ. quem ſequitur Turrecrema. in capit. Si quis epiſcopus. xj. quæſtione tertia. Non ieiuni. Capvt xxix. SAcramenta altaris non niſi à ieiunis hominibus celebrari à Carthaginienſi concilio prohibitum eſt, quod fuit tranſcriptum à Gratiano in cap. Sacramenta. de conſe. diſtin. j. Contrafacienti autem nulla ibi pœna ſtatuta fuit. Qui autem poſt cibum & potum etiam minimum diuina celebrauerit, excommunicationi ſubiacebit: {vt in cõcilio Toletano vij. in canone ij. quem retulit Gratia. in cap. nihil. vij. q. j. in §. nullus poſt cibum. Concilium tamen Bracharenſe ſecundum in Canone x. ſeuerius animaduertit diſponens, quòd presbyter in hoc delinquens cõtinuò ab officio ſuo priuatus à proprio deponatur Epiſcopo. Itẽ talis celebrans,} niſi præmiſſa dormitione, priuandus eſt beneficio ſuo, vt in capitu. Si conſtiter it. de accuſa. ſecundum Hoſtien. in ſumma, in tit. de conſe. eccle. vel alta. in §. Et qualiter ieiuno. Vide tamen Cardi. in cap. Ex parte. de celebra, miſſa. in iiij. queſt. vbi dicit quòd celebrans poſt cibum vel potum poteſt deponi. allegat d. c. Si conſtitierit. & quia in illo tex. nulla fit mentio de depoſitione, intelligẽda ſunt verba Cardi. iuxta id quod notat Areti. in d. cap. Si conſtiterit. in iij. nota. dum dicit, Tertiò tene menti hune tex. quòd ſi presbyter celebrat poſt cibũ ſumptum ante dormitionem, iſtud dicitur crimẽ graue, & dignũ depoſitione à beneficio. Sed aduerte quòd ego credo quòd per illum text. non poſſet dari pœna priuationis beneficij clerico nõ ieiuno celebranti, quia ſecundum Abba. ibi poſt Hoſtien. vera cauſa priuationis fuit, quia ebrioſus celebrauit, quod præſumitur, quia per totam noctem ſtetit in potatione, & mane incontinenti celebrauit. Iudex ergo attenta perſonæ & exceſſus qualitate, ac facti publicitate, pœna carceris aut ſuſpenſionis in delinquentem circa hoc poterit animaduertere. {Quia hodie ſeruari concilium illud Bracharenſe, eſſet nimis rigidum.} Vnum tamen nota in iſto propoſito, quòd ſomnus non eſt de ſub ſtantia digeſtionis, vt quis dicatur ieiunus, ſed ſatis eſt quòd ſit perfecta digeſtio, notat Abb. in d. c. Si conſtiterit. circa finem. Vide Card. in d. c. Ex parte. qui dicit ſufficere digeſtionem ſecundùm qualitatem cibi ſumpti: & quod dicunt Phyſici, quòd digeſtio perficitur in ſeptem horis. Credo tamen quòd iſtæ ſeptem horæ computandæ ſunt ab hora duodecima mediæ noctis, aliâs autem qui cœnaſſet hora prima vel ſecunda poſt duodecimam, non poſſet celebrare, etiam in vndecima ante meridiẽ, quia licet cibus ſit digeſtus, ille tamen nõ dicitur illo die ieiunus. {Et vide gl. in d. c. Nihil. in gl. fi. volẽtẽ, ꝙ licet aliquis comederet ante mediũ noctis, & ſentiret adhuc eructationes, quia nõdum eſt cibꝰ digeſtus, & quãdiu ſentit cibũ, abſtinebit.} Ac in die ſæpius. capvt xxx. Clericis in die ſæpius celebrantibus nulla pœna in ſacris ſanctionibus conſtituta eſt, ſed nec illis hoc expreſsè prohibetur. {Imò potius in cõcilio celebrato per Archiepiſcopũ Magũtinum & aliquos Epiſcopos, anno Domini milleſimo vigeſimo tertio in loco Salegunſtat in canone quinto, decretum fuit vt vnuſquiſque presbyter in die non amplius quàm tres miſſas celebrare præſumat. vnde vſque ad illum numerum licitum erat, illo tempore in paribus illis. Quod concilium habes in fine libri Decretorum diui Burchardi Epiſcopi Vuormaciéſis qui interfuit in illo:} Iura namq; canonica ſufficere ſacerdoti vnam miſſam celebrare ſolùm affirmant, vt in cap. Sufficit. de conſe. diſtin. j. & in cap. Conſuluiſti. & in cap. Tereferente. de celebra. miſſa, non tamen plures dicẽtibus pœnam aliquam comminantur: licet text. in d. c. Suffic it, in fin. verſ. dicat quòd pro pecuniis, aut ſecularium adulationibus pluries celebrans vna die non exiſtimat euadere damnationem, quòd magis æternam quàm temporalem pœnam videtur reſpicere. Sed quia tale facinus in conſpectu populi graue ſolet iudicari, ídque aliquando auaritię caufa à pauper culis & parum doctis ſacerdotibus perpetratur, non debent Eccleſiaſtici iudices illud leue reputare, ſed attenta facti notorietate, populíque ſcandalo, perſonæq́ue perpetrantis moribus & qualitatibus conſideratis ſic in hoc errantes corrigere, vt cæteri pœnæ metu à ſimilibus cohibeantur. Adeò enim amor viuendi in ocio, clericorum bonam partem inuaſit, vt hac tempeſtate vt laborem fugere poſsint, sacri ordines ſuſcipiantur: euenit inſuper vt iam pauperculi ſacerdotes, eo ſolo tempore, quo ſacriſicio miſſæ vacant, totius diei ſumptus neceſſarios promereri, ac deberi ſibi contendunt, atque ob id vna ſolo celebratione, pluribus qui plures eleemoſynas præſtiterunt ſatiſfeciſſe arbitrantur: quod mihi ſemper iniquum viſum eſt. Nullo enim iure, nullàque ratione aſtrictus eſt qui ſacerdotem occupat per ſpacium vnius miſſæ ad eum in ocio alendum per totam illam diem, quin potius hoc aduerſari videtur antiquis illis ſanctorum patrum decretis, quibus ſtatuerunt clericos quantumuis verbo Dei eruditos artificio ſibi victum & veſtitum quærere, artiſiciolòq; præter offenſam ſuæ profeſsionis debere ſibi parare veſtimentum. Vt notanter inuenies in concilio Carthaginienſi iiij. in Capitulis. lj. lij. liij. & in cap. Clericus victum. cum c. ſeq. xcj. diſtinct. Et ſine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo. Capvt xxxi. Poena ſic celebrantis eſt, quòd deponatur ab officio & beneſicio, vt in cap. fin. de celebr. miſſa. vbi Abb. dicit quòd doctores non exprimunt, an debeant concurrere omnia ſuprà dicta ad hoc vt presbyter deponatur, & quòd credit ipſe procedendum ſecundùm qualitatem loci, & contemptum presbyteri confiderandum an habuerit illud in conſuetudine. Et ſuper altari non conſecrato. Capvt xxxii. Pie quidem ab Eccleſia conſtitutum eſt, quòd Euchariſtiæ ſacramẽtum non niſi ſuper conſecratum altare celebraretur, non autem contrafacienti ſacerdoti pœna deſcripta reperitur: vnde Card. in d. c. fin. de celebra. miſſa. meritò quæſtionem mouet. Si quis celebrat ſuper altari non conſecrato, qua pœna ſit puniendus? & dicit quòd ſi ex malitia, vel nimia deſipientia, punitur pœna illius text. quam in c. præcedenti deſcripſimus, & hoc propter identitatem rationis, & vlterius procedendo dicit, quòd idem videtur in omnibus aliis exceſsibus commiſsis circa cultum ſacramẽtorum. Poſtremò tamen dicit quòd quia pœnæ ſunt reſtringendæ, locus erit pœnæ arbitrariæ: & hoc credit verius, niſi tanta eſſet identitas rationis, quòd poſſet eſſe locus pœnæ illius text. & in propoſito huius c. vide text. in c. Nullus {preſbyter. lo ij.} de conſecr. diſtinct. j. qui dicit, quòd nullus presbyter in Eccleſia conſecrata aliud altare erigat, niſi quod ab Epiſcopo loci fuerit ſanctificatum vel permiſſum: & ſi clericus contrarium fecerit, degradetur: quod ego intelligerem, quando clericus erigeret illud tanquàm conſecratum, & vt in eo celebraretur ſine aliqua ara cõſecrata. Sine orario ſeu ſtola, & alijs vestibus ſacris. Capvt xxxiii. Sacerdos cùm ad ſolennia miſſarum accedit, non aliter accedere debet, quàm orario vtroq; humero circunſeptus, ſicut tempore ordinationis ſuæ dignoſcitur conſecratus, ita vt de vno eodèmq; orario ceruicem pariter & vtrunq; humerum premens, ſignũ in ſuo appareat pectore crucis. ita diſponit concilium Bracarenſe {tertium, in Can. iij.} quod tranſſcriptum eſt in c. Eccleſiaſtica. xxiij. diſtinct. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitæ ſubiacebit: vt ibi, de quo text. meminit Durand. in Rationali diuinorum officiorum. c. de ſtola, vbi dicit ꝙ fortè quis diceret illud decretum effe abrogatum per contrariam generalis Eccleſiæ conſuetudinem: nam nõ vbiq; partes ſtolę reducuntur ante pectus in modũ crucis. In his tamẽ regnis conſuetudo ſeruat decretũ illius concilij: & licet ille tex. ſolùm de orario ſiue de ſtola diſponat. Si clericus ſine caſula, aut aliis veſtibus ſacris celebraret, nihilominus puniendum credo ſuperioris arbitrio. Et aduerte ꝙ dum text. in d. cap. Eccleſiaſtica. dicit quòd clericus propter hoc excommunicationi ſubiaceat, exponit ibi Archidia. dupliciter, Primò ſi admonitus non vult ceſſare. Secundò excommunicationi, id eſt ſuſpenſioni ad tempus pro arbitrio iudicis, cùm ibi non determinetur tempus: & hanc ſecundam expoſitionem credo veriorem. Ac in priuatis locis ſine Epiſcopi licentia celebrarunt. Capvt xxxiiii. Sicvt non alij quàm ſacrati Deo ſacerdotes debent miſſas celebrare, nec ſacrificia ſuper altare offerre, ſic non in aliis quàm in domino conſecratis locis, id eſt, in tabernaculis, diuinis precibus à pontificibus delibatis, miſſas cantare, aut ſacrificia offerre licet, niſi ſumma coëgerit neceſsitas. verba ſunt ſingularia text. in cap. Sicut. de conſec. diſtin. j. Et in concilio Triburienſi, de quo in c. ſeq. diſponitur, quòd miſſarum ſolennia non niſi in locis ab epiſcopo conſecratis, vel vbi ipſe permiſerit celebranda ſunt: idẽ etiam diſponitur in cap. Hic ergo, eadem diſtinct. quæ iura ſacerdotibus contrarium facientibus pœnam non ſtatuunt. text. autem in cap. Nullus preſbyter. el j. eadem diſtin. idem prohibet illis, qui de cætero participes voluerint eſſe ſacerdotij. per quæ verba videtur comminata talibus pœna amittendi participationem ſacerdotij. {Facit etiam cõcilium Carthagi. fecundum in Canone ix. vbi ita diſponit, Quiſquis presbyter inconſulto Epiſcopo, agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipſe honori ſuo ſibi cõtrarius exiſtit.} Sexta autem ſynodus de qua in c. Clericos, ea. diſtin. dicit, Clericos qui miniſtrãt in oratoriis quæ intra domum ſunt cum conſenſu epiſcopi loci hoc facere præcipimus. Si quis verò hoc non obſeruauerit, deponatur. Vnde fortè ſumpta occaſione acerrimam pœnam talibus imponendam ſcripſit lex noſtri regni, videlicet quòd clerici qui taliter celebrant, deponantur, & in perpetuũ carcerem damnentur. ita diſponit Lex iiij. tit. x. parti. j. de qua nempe grauitate pœnæ ſummè mirandũ eſt, cùm hoc iure canonico non ſit expreſſum, pàrq; per hoc fiat delictũ hoc pluribus aliis grauiſsimis, pro quibus pœna ſimilis imponitur. At ne quiſquà ſibi ſuadeat hoc non eſſe tam graue iudicãdum, ex eo ꝙ pium & Chriſtianũ videatur, vbi libet velle videre corpus redemptoris noſtri, & quia plures propter hoc ſæpius audiunt miſſam, qui aliâs non audirent: nam contrarium apertè dicit text. in d. c. Sicut. per hæc verba, Satius eſt enim miſſam non cantare, vel audire, quàm in his locis vbi fieri non oportet, niſi pro ſumma neceſsitate contingat. Quis enim dubitat antiquos illos ſanctiſsimos Eccleſiæ patres plus dilexiſſe quàm nos redemptorem noſtrum, eiúſque aſpectu delectari magis, & flagrare deſiderio, & tamen non niſi in eccleſiis illum videre, ſeu ſi ſacerdotes erant in eis tãtummodo de cœlo illum ad manus proprias (admirandis illis conſecrationis verbis) aduocare audebant. Nos verò ad cubicula ſeu cœnacula noſtra illum quotidie trahimus, nulla neceſſitate vrgente, ſed aut deſidia quadam ad eccleſiam eundi, aut ſuperbo quodam faſtu, quaſi iam parũ ſit ſolis hominũ obſequiis coram hominibus venerari, niſi etiam inter noſtram mundi pompam connumerare liceat, quòd adhuc ipſe filius Dei ad domus noſtras nobis miniſtraturus ac cedit. Ad domus inquam, ludis, blaſphemiis, ebrietatibus, ac luxuriæ actibus obſcœnis ſæpiſsimè violatas, cùm Eccleſias ſanctas Dei ſola vnius coniugalis actus pollutio ſine peccato facta cõtaminet, {vt per Sylueſt. in ſumma, in verbo conſecratio, lo ij. §. Quintò quæritur, verſ. Tertius caſus.} Si honorabilior nobis aliquis ad nos accedere vult, ſummũ dedecus arbitramur, ſi nõ præueniamus eundem ad eius hoſpitium euntes. At quem credimus Deum, quem confitemur redemptorem, quem tremendũ iudicem expectamus, angelicis conſtipatum choris ad ſordida noſtra receptacula non modò venire permittimus, ſed, ſi fas eſt dicere, compellimus. Aduertant quæſo vniuerſi Chriſtiani, & tempeſtatis huius calamitatem conſiderent, & aliqua Germaniæ oppida tam cœleſti hoc munere (corpore videlicet filij Dei) orbata cognoſcãt, quum in omnibus retro actis ſeculis nuſquàm id contigiſſe legamus: quàmuis Deus ipſe ſummus plures hæreſes in ſui offenſam prædicari & recipi permiſerit, & ꝙ hoc miſerrima noſtra ætate ſucceſſerit, ad irreuerentiã erga dominicũ corpus referamus. Conſtat enim nuſquã ſacerdotes maiori habitos cõtemptui, & Euchariſtiæ donũ maiori ingratitudine ſuſceptũ, & irreuerentia tractatum fuiſſe. Timeántque qui talia contemnunt, tam graue Dei ſubire iudicium, tantíq; muneris priuationẽ ſibi & poſteris promereri. Satis enim ſecuri viuebãt (paucis elapſis annis) qui talem nunc patiuntur animæ morbũ, & ſalutis æternæ diſpendiũ. Vt autẽ magis pudeat Chriſtianos hanc redẽptori ſuo irreuerentiã facere, legãt obſecro Æmilium Probum in vita Alcibiadis ſcribẽtem, aſperſum fuiſſe infamia ꝙ in domo ſua facere myſteria dicebatur, quod nefas erat more Athenienſiũ. Et ſi inter Ethnicos(qui lapidibus & dæmonibus immolabant pecudes) nefas eſſe hoc domi agere ppẽderint, quàm ſit indecẽs intelligant omnipotẽti Deo patri, & creatori omniũ vnigeniti filij ſui Saluatoris noſtri corpus & ſanguinẽ virgineis viſceribus compactum, cum ipſa diuinitate vnitum in impuris domibus offerre. Ad tantæ igitur irreuerentiæ damnum minuendum, oporteret epiſcopos omnes deprecari ſummum Pontificem, vt altaris portatilis facultates nullatenus concederet, & conceſſas reuocaret, ac interim in ſuis diœceſsibus prohiberet, ne quiſquam ſacerdos in priuata domo celebraret, niſi prius decentia loci per eos, aut ſuos vicarios examinata fuerit, dum tamen hoc in iudicum ſeu notariorum lucrum non cedat. Prohibere inſuper, ne ornamenta eccleſiarum alicui extra illas commodentur. Deceret inſuper ipſóſq; præſules ad aliorum exemplum nunquàm niſi in eccleſiis celebrare, aut miſſam audire, nam ipſis etiam epiſcopis in domibus nullatenus licere celebrare, diſponit text. prædictus inc. Sicut. {quod ante diſpoſuerat Concilium Laodicenſe, Can. viij. in hæc verba, videlicet, Non oportet in domibus oblationes ab Epiſcopis ſiue presbyteris fieri.} Miſſamq́ pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. Capvt xxxv. POena huius criminis eſt, vt talia perpetrãtes à proprio ordinis gradu deponantur, & exilij perpetui ergaſtulo relegentur, vt cautum eſt in concilio Toletano, quod refertur in cap. Quicunq; ſacerdotũ. xxvj. quæſt. v. de. quo tex. meminit Hoſtienſ. in cap. fina. de ſortile. & ibi Ioan de Ana. in fine. meminit etiã Paul. Grillandi in tract. de ſortilegiis, in xiiij. quæſtio. & in xvij. & habetur ille tractatus & alij ſui in iiij. volu. tractatuum huius nouæ impreſsionis, in qua fuerunt redacti plures tractatus ad volumina decẽ. Et quia Gratianus refert breuiter verba illius cõcilij Toletani, Si quis cupiat illud originaliter legere. inueniet in ſynodo xvij. Toletana celebrata Era. Dccxxxij. in c. vj. ſub rubr. de his qui miſſam defunctorum audent pro viuis maleuolè celebrare. Quæ ſynodus hucuſque non eſt impreſſa. Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. Capvt xxxvi. Clerici vel monachi, ſeu diaconi, preſbyteri quibus tale contigerit, lxx. diebus debent pœnitere, vt in cap. Si quis per ebrietatem. de conſe. diſt. ij. vbi vide Card. de Turrecremata, qui dicit quòd conſiderata cauſa vomitus, quæ ponitur in tex. ſcilicet ebrietate & voracitate, & circũſtãtiis, nõ videtur quòd pœna taxata excedat, & ideo ſecurè iniũgenda eſt. Cùm autem text. non aperiat qualitatem pœnitẽtiæ, quæ debet fieri in illis diebus, videtur relicta arbitrio iudicis. Ratio huius pœnæ eſt, quia ſecundùm veriorem & ſecuriorem opinionẽ quandiu ſpecies ſacramẽtales remanent in ſuo vero eſſe, ſub eis conſiſtit inſeparabiliter corpus Chriſti, & ſic ſi prædictæ ſpecies eiiciuntur per vomitũ, ipſum corpus ſimiliter eiicitur: quem ſequitur Cardin. vbi ſuprà, quem etiam vide in §. final. dicentem quòs tunc ſi ſpecies euomite diſcerni poſſunt, & ſunt ſumptibiles, debent exſiccari & ſumi per ſe, ſi poteſt fieri, vel cum vino vel alio liquore. Si non ſunt ſumptibiles, tunc reponantur in aliquo honeſto loco iuxta altare. Si ſpecies non poſſunt diſcerni, præſumuntur digeſtæ, niſi ſtatim ſint euomitæ, quo caſu reponuntur in aliquo honeſto loco. {De quo etiam vi. per Sylueſt. in Summa verbo Euchariſtia. lo ij. §. Nono quæritur. verſiculo Quartum.} Ac ob negligentiam ipſorum aliquid ſanguinis ſtillauit in terra & in altari. Capvt xxxvii. POena huius exceſſus ponitur in cap. Si per negligentiam. de conſe. diſtinct. ij. per hæc verba, Si per negligentiam aliquid de ſanguine ſtillauerit in terram, lingua lambatur, tabula radetur, ſi non fuerit tabula, vt non conculcetur, locus, conradetur, & igne conſumetur, & cinis intra altare condatur, & ſacerdos xl. diebus pœniteat, ſi ſuper altare ſtillauerit calix, ſorbeat miniſter ſtillam, & tribus diebus pœniteat. Si ſuper lintheũ altaris & ad aliud ſtilla peruenerit, iiij. diebus pœniteat, ſi vſque ad tertium, ix. diebus, ſi vſque ad quartum, xx. diebus pœniteat: & lintheamina quæ tetigerit ſtilla tribus vicibus miniſter abluat calice ſuppoſito, & aqua abſolutionis ſumatur, & iuxta altare recondatur. Quæ pœna cùm ſit canonis antiqui, & que magis videtur pœnitẽtiæ foro, quàm iudiciali prouidere, ſi caſus occurrerit, & in iudicium deducatur, tunc iudex attenta facti qualitate & aſtantis populi noticia vel ſcandalo, & ſacerdotis culpa vel negligentia pœna moderabitur vel augebitur, prout æquius ſibi viſum fuerit. Aliquotiens inſuper celebrando corpus & ſanguinem domini non percipiebant. Capvt xxxviii. HOc enim licet temporibus noſtris rarò accidat, quia ſemper qui celebrat ſaltem publicè, ſumit corpus & ſanguinem domini, Concilio tamen Toletano xij. quod habetur de conſe. diſt. ij. c. Relatum, cautum eſt, quòd quicunq; ſacerdos diuino altari ſacrificium oblaturus acceſſerit, & ſe à communione ſuſpenderit, ab ipſa qua ſe indecenter priuauit gratia cõmunionis, anno vno repulſum ſe nouerit. Super rebus aptis ad faciendum ſortilegia, & ad illum effectum vnam vel plures miſſas ſcienter celebrarunt, adhibitis nefarijs precibus & verbis ſuperstitioſis. Capvt xxxix. Qvam graue ſit rebus ſacris vti ad committenda ſcelera, nemo non nouit: & ſi hoc in quocunque grauiter puniendum eſt. quantò magis id faciendum erit, ſi talia perpetrans, cultui ac miniſterio ſacrarum rerum eſt ordinatus? Vnde ſacerdos qui in hoc deliquerit, deponi debet ex ſententia Pauli Grillandi in tracta. de ſortilegiis. {quod eſt volu. v. tracta. diuerſor. doctor.} in quæſt. xiiij. qui etiam deſcribit aliquas res ſuper quibus ſolent prædictæ miſſæ celebrari ad dictum effectum, mouetur per tex. in cap. Si quis epiſcopus. xxvj. quæſt. v. qui hoc non probat, quia nihil de hoc delicto dicit, nec imponit pœnam depoſitionis. Mouetur etiam argumento text. in cap. Quicunque, eadem cau. & quæſt. qui leuius crimen graui pœna caſtigat. Et dicit tandem quòd quidam dixerunt eſſe pœnam arbitrariam: quod dicit tolerari poſſe, quando factum non eſſet valde turpe, vel perſona ſacerdotis ſimplex. {Et vi. Abba. in c. quidam. ad finem. De celebra. miſſa. vbi dicit quòd ſacerdos miſſam celebrans, vt Deus perdat aliquem, licet cõficiat, debet hoc comperto deponi: quia abutitur tanto Sacramento. Superſtitioſum autẽ clericũ deponendũ & in monaſterio detrudendũ dicit Sylueſt. poſt Hoſtiẽ. in locis per eum relatis in ſua Sũma verbo, ſuperſtitio, §. vndecimò quæritur.} In custodia Eucharistiæ deſides. Capvt xl. Hvivs deſidiæ pœna ex diſpoſitione cõcilij Arelaten, de quo in c. Qui bene. de conſec. diſtin. ij. talis eſt, quòd qui bene non cuſtodierit ſacrificium, & mus vel aliquod aliud animal illud comederit, xl. diebus pœniteat. Qui autem perdiderit illud in eccleſia, aut pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, xxx. dies pœniteat. Nouiſsimè autem taliter delinquentes ab officio tribus menſibus ſuſpenduntur, vt in c. j. de cuſto. Euchariſtiæ. Grauiori pœna puniendi, ſi aliquod nefandum inde contigerit, quæ videtur relicta iudicis arbitrio, argumento text. in cap. de cauſis. de offic. deleg. Quali autem decentia ſeruari debeat Euchariſtia, bene ordinauit Honorius iij. in cap. Sane. de celebra. miſſa. ſub talibus & notandis verbis: Ne propter incuriam ſacerdotum diuina indignatio grauius exardeſcat, diſtrictè præcipiendo, Mandamus quatenus à ſacerdotibus Euchariſtia in loco ſingulari, mundo, & ſignato ſemper honorificè collocata, deuotè ac fideliter conſeruetur. Commendatúmque ſibi infirmum baptizare noluerunt. Capvt xli. PResbyter qui in prouincia propria, vel alia, vel vbicunque inuentus fuerit, commẽdatum ſibi infirmũ baptizare noluerit pro intentione itineris, vel aliqua excuſatione, ſi ſine baptiſmo moritur, deponendus eſt, ex decreto Martini papæ, in c. Quicunque. de conſe. diſtin. iiij. Beneficia plura poßident. Capvt xlii. Habere plura beneficia inter crimina referre volui: quia licet in noſtris temporibus non modò non iudicetur criminoſum, verùmetiam is ſapientior habeatur, maioríque dignus honore qui plura beneficia aggregare, & acquirere ſciuerit: hoc pernicioſiſsimum Chriſtianæ reipublicæ, eccleſiæque vniuerſalis ſtatui, animarúmque ſaluti fore cenſeo. Idq́; rationi naturali obuiare, ac ſanctis eccleſiæ conſtitutionibus, pluriúmque ſanctorum doctorũ opinionibus contradicere. Quid enim rationi naturali adureſum magis, quàm quòd vnus & idem homo varia eccleſiæ ſtipendia in variis & diſtantibus ſæpe loci, & quibus varia incumbunt onera, in ſeïpſo ſuſcipiat? Quæ eſt enim humana reſpublica quæ ſuos iudices, rectores, tabelliones, & alios officiarios ſtipendiis in abſentia frui & vagari permittat? Quis in ſua quantumuis ampla & ditiſsima domo, vni miniſtro abſenti ſalaria plurium miniſtrorum perſoluit, ac ab eo quoſcunque ſuo nomine ſubrogatos admittit? Sola domus Dei eccleſia ſancta tali inordinatione ſuo priuatur miniſterio, ac debitis fraudatur obſequiis. {Vnde veriſsima ſunt beati Bernardi verba in declamatione ſuper euangelio: Dixit Simõ Petrus ad Ieſum. in col. lj. dũ dicit quòd ſola bona domini ex omnibus hodie inueniuntur expoſita.} Quid debet eccleſia Dei plurium nobiliũ vanitati. vt patrimonio Ieſu Chriſti dilectiſsimi ſponſi ſui, quod flagellis, alapis, ſanguinis effuſione quæſiuit, eorũ alat accipitres, educat canes, ſaginet epuos, nutriat lenones ac ſeditioſos homines qui paſſim rempublicam turbent? Quid nempe debere poteſt pluribus aliis ruſti corum filiis, ac ſuis parentibus indoctioribus, à quibus ſolũ (immò vix) aratra & boues in ſucceſsionem habere potuerunt, qui illicitis mediis plura occupant beneficia, vt cum illis amplam ſibi parent ſupellectilem, varios aptent cibos, ac pro pluribus illicitis ſumptibus pecuniã habeant? Quid deniq; eccleſia eadem, quantũuis peritiſsimis ac literatiſsimis viris debere iudicabimus, vt beneficiorum congerie ſuæ ambitionis inſatiabilem ſitim extinguere debeat, præcipuè his qui doctrina ſua nunquàm eccleſiæ catholicæ profuerunt, nec prodeſſe curant? Dic mihi quicunque es, quantacunque polleas eruditione, an eo ſolo quòd vigilias ſuſtinueris, ſtudio vacaueris, tibi aſtricta eſt eccleſia Dei, vt te in ſtatu grandi, ac pompa magna ſuſtineat? Vidiſtíne aliquando artificem aliquem eo ſolo quòd artem didicerit optimè à Reip. alimenta ſuſcipere? An ex eo quòd arte ſua Reipub. vtilis eſt? Quid igitur tibi ſuades, eò quòd ſtudueris licere tibi plura eccleſiæ beneficia retinere, cũ nec vnius eorum onera ſubeas? Aduerte quæſo, quòd literatis viris non plura beneficia, ſed maiora concedi ſanxerunt Canonica iura. Si quando verò vt plura habeant beneficia cum peritis diſpenſare conceditur, ob eccleſiarum vtilitatem, non eorum, id effici debet. Quid enim prodeſt ſtudium tuum eccleſiæ ſanctæ, ſi id ſolùm operatur, vt plura occupes loca in quibus plures poſſent eidem deſeruire, qui ſufficienti peritia, & maiori charitate ſeu virtute iniuncta onera ſubirẽt? Quid prodeſt illi doctrina tua, ſi oues Chriſti tibi commiſſas, imperito mercenario cum tenui ſalario paſcendas committis? Quis ergo inficiabitur hoc aduerſari naturali rationi, ſi eadem ratione non caret? Quod nempe apertiſsimè comprobant leges antiquæ gentilium (qui ſolo naturali lumini regebantur) in quibus prohibitum erat expreſsè, vt apud eos non eſſet vir duplex, aut multiplex, ſed quòd ſinguli ſingula facerent, vt in Socraticis legibus cauebatur. Confirmant hoc etiam notanda verba Iuſtiniani, in l. Nemo. C. de aſſeſſo. dum dicit, Neque enim facilè credendum eſt duabus neceſſariis rebus vnum ſufficere: Quódque id ſanctis obuiet canonicis inſtitutis, apertè monſtratur. Primò quidem cõtrarium diſpoſitum eſt in vij. Synodo, vt refert Gratianus in c. j. xxj. quæſt. j. vbi dicitur, Clericus ab inſtanti tempore non connumeretur in duabus eccleſiis, negociationis enim hoc eſt & turpis lucri proprium commodum. Statuit hoc etiam ſancta vniuerſalis eccleſia ſpiritu ſancto congregata in concilio illo Calcedonen. celeberrimo à ſexcẽtis & triginta epiſcopis celebrato, in c. x. illius concilij, vbi definitum eſt non licere clericis in eccleſiis duarum ciuitatum ordinari. Si quis verò iam tranſlatus eſt ab alia in aliam eccleſiam, nihil habeat cõmune cum priore. Illos verò qui auſi fuerint poſt ordinationem illius vniuerſalis ſynodi agere contrariũ, ſtatuit ſancta ſynodus cadere à proprio gradu. De qua deciſione cõcilij breuiter meminit Gratianus non referendo dictæ pœnæ appoſitionem in c. Clericum. xxj. quæſt. j. Hoc præterea aduerſatur diſpoſitioni concilij Placentini per Vrbanum papam celebrati, de quo in c. Sãctorum. lxx. diſtin. vbi hæc pluralitas beneficiorum prohibita eſt, per hæc verba, Omnino autem in duabus eccleſiis aliquem intitulari non liceat. Hoc etiam improbat Toletanum concilium, de quo meminit Gratianus in c. Vnio. x. quæſt. iij. in verſ. Sed & hoc, per hæc verba, videlicet, Sed & hoc neceſſarium inſtituere duximus. vt plures eccleſiæ vni nequaquam committantur preſbytero, quia ſolus per totas eccleſias nec officiũ valet perſoluere, nec rebus earum neceſſariam curã impendere. {Cuius concilij verba originaliter legere deſiderans inueniet in concilio Toletano xvj. celebrato ſub principe Flauio Egicano anno vj. ſui regni à ſexaginta & vno epiſcopis, in c. de reparatio. Eccleſi. præcipuè, quia paucula etiam verba & vtilia in hoc propoſito trãſcribere neglexit Gratianus quod tamen concilium hucuſque non habetur impreſſum.} Celebre etiam illud Lateranenſe concilium cui Alex. tertius interfuit, de quo c. Quia in tantũ, de præb. Præbendarum multitudinẽ Canonibus inimicam, materiam diſſolutionis & euagationis inducere, ac certum periculum animarũ continere expreſsè atteſtatur: {Prohibuit hoc etiã Alex. ſecundus, qui diſpoſuit quòd nullus presbyter habeat duas Eccleſias, vt in cap. per laicos. xvj. q. vij.} Vnde dicit Abb. in c. Cõquerente. de cler. non reſid. in iij. nota. allegando glo. in c. Dudum. el ij. de elect. in verbo intitulatam, ꝙ ſine peccato mortali nõ poteſt quis habere plura beneficia, quando alterũ per ſe ſufficit. Et vide etiã Ioan. de Lignano in tractatu de pluralitate bebeficiorũ, maximè in col. ij. vbi concludit quòd de iure cõmuni vnus non poteſt habere duos titulos beneficiales eccleſiaſticos extra caſus in iure expreſſos, & adducit optima fundamenta in propoſito. Extant inſuper ſanctorum ac grauiũ virorum cõmentaria, quibus hanc pluralitatẽ beneficiorũ damnant, eàmq; animabus periculoſiſsimam eſſe demonſtrant optim is ac vrgentibus rationibus, quas hîc tranſcribere nolo:patent enim volentibus legere eas in tractatu contra pluralitatẽ beneficiorum, quem edidit ſingularis vitæ, ac magnæ doctrinæ vir Diony. Cartuſien. præ maximè in vij. articulo vſq; ad totum xj. Poſuit etiam aliqua notanda in propoſito alter Cartuſienſis antiquior Dionyſio in lib. ſuo de vita Chriſti, in c. lx viij. de ambitione, & quibuſdam aliis defectibus clericorum. Firmat hoc etiam apertè diuus Bernardus in epiſt. cclxxj. ad Comitem Theobaldu, vbi tradit honores & dignitates eccleſiaſticas debere dari iis qui eas dignè ac ſecundum Deũ adminiſtrare velint & poſsint. Neq; licere cuiquam habere plures in pluribus eccleſiis, niſi diſpẽſatoriè ob magnam vel eccleſiæ neceſsitatem, vel perſonarũ vtilitatem. Et vide in propoſito beatũ Thomam in quolibe. ix. in artic. xv. Ioan. Maioris in iiij. diſt. xxiiij. in q. vj. & vij. vbi inter alia cõcludit quòd tenens plura beneficia cũ diſpenſatione, in qua non eſt rationabilis cauſa diſpenſandi, nõ eſt in ſtatu ſalutis. {Et vi. Feli. in c. j. nu. xxx. de cõſt. vbi dicit ꝙ licet Papa habeat poteſtatẽ diſpẽſandi in omnibus ſtatutis Eccleſiæ, ſola volũtate tamẽ illud intelligitur, niſi lex poſitiua habeat in ſe quãdã rationem diuinã vel naturalem, vt eſt lex prohibẽs pluralitatẽ beneficiorũ, illic Abb. & alios.} Scripſit etiã aliqua Gabriel in expoſitione Canonis, in lectione xxviij. in duabus vlt. col. vbi etiam oſtẽdit quomodo diſpenſatio Papæ in hoc nõ ſuffragetur, niſi fiat ob neceſsitatem vel vtilitatẽ eccleſiæ. Et vltra opiniones grauiũ & ſingulariũ doctorum in iſta materia miracula quædã referuntur per ſuprà dictos doctores Cartuſien. per quæ periculum habentiũ plura beneficia dignoſcitur, quæ quidẽ à Chriſtiano viro contemnẽda non ſunt. Nec enim æterna ſalus propter delicatiorẽ victũ, & ornatiorem veſtitum, ſeu ampliorẽ familiam, in dubio ponẽda eſt: eſſétq; conſentaneũ, vt ſicut patimur ob ſolam opinionẽ eorũ qui medicinam ſcripſerũt, ſanguinẽ minui, pluráq; alia nobis inſipida & ſatis faſtidioſa propinari, ne ſalus corporis periclitetur (cùm ſæpius eueniat ipſis Medicis ſcriptoribus, aut aliis viuis qui ipſorũ opinionem in nobis experiuntur, errantibus, nõ ſolùm non liberari à morbo, ſed eadem phlebotomia qua ſanari credebãt, mori ac periclitari infirmos) ſic ſequendo opinionẽ ſanctorũ, vel inſigniũ doctorum ob ſalutẽ animæ pecunias minui, aliquàq; & ſi corpori moleſta, tolerare. Cùm ex hoc nullũ nobis corpori nec animæ timeri poſsit periculum, ſed animæ poſt obitũ, & corpori poſt reſurrectionẽ certior & ſecurior ſalus æterna promittatur. Relicta igitur animæ pœna ſupremo illi mortuorũ ac viuorũ iudici, qui ſolua intelligit delicta cunctorũ: prima pœnarũ quæ ſe offert in huius ſeculi cõtẽtioſo foro eſt, ꝙ habens plura beneficia, quàmuis ſimplicia, quorũ alterũ ſufficit per ſe ad vitã beneficiati, poteſt legitimè altero priuari. hoc probat tex. in c. Conquerẽte. de cler. nõ reſid. ſecundùm Abb. ibi, in iij. not. quod dicit valde notabile, & nunquàm obliuioni tradendum, & dicit eſſe caſum ſolennẽ priuandi aliquẽ beneficio ſuo, licet velit in eo reſidere. Iuſtiſsima quidem eſt pœna iſta, licet his tẽporibus infelicibus inuſitata, nõ quia vires amiſerit, ſed ex negligẽtia aut auaritia ſuperiorũ, quorum aliqui in ſacrorũ Canonũ executione torpeſcunt, reliqui verò cùm plures eccleſias epiſcopales ſimul aliquando, aut cũ vna epiſcopali plura alia beneficia retineant, ſuíq; officiales aut habeant aut ambiãt plures dignitates ſiue beneficia, auaricia cæci aliorũ cupidinẽ (& ſi eccleſiis, clero ac diuino cultui pernicioſam) refrenare non ſatagunt. Secũda eſt quæ in Concilio generali ſtatuta fuit, vt habetur in c. De multa, de præb. cuius verba ſunt. Quicunq; receperit aliquod beneficium curã habens animarum annexam, ſi prius tale beneficium habebat, eo ſit ipſo iure priuatus, & ſi fortè illud retinere cõtenderti, etiã alio ſpolietur: is quoq; ad quẽ prioris ſpectat donatio, illud poſt receptionem alterius liberè conferat, cui meritò viderit conferendum. Et vlterius decernit text. idem eſſe obſeruandum in perſonatibus. Fuit etiã extenſa pœna iſta per iura Sexti & Clementin. primò ad regulares dignitates, vt in c. Cum ſingula, de præb. libr. vj. Secundò ad prioratus, vt in clem. j. de ſupplenda neglig. præla. Tertiò ad vicarias perpetuas eccleſiarum parochialium, vt in Clem. vnic. de offic. vicar. Aduerte tamen ꝙ ſi alicui conferantur duo curata ſimul & ſemel, tũc datur ſibi optio ſecundùm Abb. ibi, col. iij. verſic. In ea gloſ. licet alij ſecundùm eum tenuerint quòd nõ valet collatio. Quando verò aliquis calore iracũdiæ reciperet ſecundum beneficiũ curatum, non vacaret primum, ſi incontinenti pœnituit eum, ſecundùm eundem ibi. d. col. iij. verſic. Extra caſum. Pœna verò iſta vacationis primi beneficij non vendicat ſibi locũ, niſi poſt habitã poſſeſsionem pacificã ſecundi beneficij. ita credit Abb. indiſtinctè vbi ſuprà, col. iiij. verſ. in ea glo. Sed hæc quidem pœna de qua in d. c. De multa, nouiſsimè & ſingulari zelo adaucta eſt per Ioan. xxij. in ſua Extrauaganti Execrabilis. quæ ſub tit. de præb. collocata eſt, in §. qui verò. vbi cauetur quòd qui receperint deinceps dignitatem vel perſonatũ, ſeu officiũ, aut aliud beneficium animarũ curam habens annexam, ſi anteà habeat aliud ſimile beneficiũ, ſi illud primum (quo noſcitur eſſe priuatus ipſo iure, poſtquàm habuerit poſſeſsionẽ ſecundi, vel per eum ſteterit quòminus habeat omni fraude & dolo ceſſantibus) non dimiſerit in manibus ordinarij abſque moræ diſpendio verbo & facto ſine fraude, & ſub publico teſtimonio, ipſo iure & ex tũc eſt priuatus dicto ſecundo beneficio quod recepit, & quod durius eſt, reputatur inhabilis ad ſacros ordines ſuſcipiendos, & ad habendũ quodcunq; beneficiũ eccleſiaſticum, quas duas pœnas inhabilitatis ad ordines ſacros & beneficiũ incurrit etiam ipſo facto: vt voluit ibi glo. Zenze. in verbo ipſo iure. in fin. verbis. {Et vide quatuor requiſita vt procedant pœnæ dictorũ iuriũ, videlicet c. De multa. & extrauagantis execrabilis. per Staphileũ in tract. de gratiis expectatiuis, in tit. de qualitate & ſtatu benefi. in §. quartò requiritur. vſq; ad §. iiij. & vlti. & habes nunc illũ tractatum in tomo quarto ſexdecim voluminum impreſſorum Venetiis. Quorum aliqua patres eorum nullo mediante poſſederunt. Capvt xliii. Adeo enim ſacrorũ canonũ conditores ſucceſsionẽ ſeu hæreditarium ius in eccleſiis Dei abhorruerunt, vt Innocẽtius Papa II. apoſtolica autoritate prohibuerit, ne quis eccleſias, præbẽdas, præpoſituras, capellanias, aut reliqua officia hæreditario iure valeat vendicare, aut expoſtulare præſumat, ſtatuens quòd ſi quis improbus aut ambitionis reus hoc attentare præſumpſerit, debita pœna mulctaretur, & poſtulatis careret, vt habetur in c. Apoſtolica. viij. q. j. Si verò aliquis iſta contemnens adhuc in eccleſia in qua pater eius miniſtrauit, inſtituatur, pœna eius eſt vt ab ea amoueatur: vt ſtatuit Alex. tertius in cap. Ad præſentiam. cum duob. ſeq. & in c. Quoniam. & in c. Ad extirpandas. de ſil presbyt. niſi media interceſſerit perſona, vt in d. c. Ad extirpandas. & in cap. ex tranſmiſſa eo. tit. Aduertẽdum præterea eſt quòd licet iſti clerici cõtra quos hæc denunciatio facta eſt dicantur effe illegitimi, tamen quò ad noſtrũ propoſitum, etiam ſi quis ſit legitimus nõ poteſt ſuccedere patri in beneficio quod ipſe poſſedit nulla perſona mediante, vt per glo. Archi. Domi. & Præpo. in d. c. Apoſtolica. & probat etiam text. quem ibi dicit ad hoc caſum expreſſum Anto. in v. not. in d. c. Ad extirpandas. & notat Anto. poſt Hoſt. in c. Ad hæc. eo. tit. {& Dec. in c. inter cęteras. col. ij. nu. iiij. de reſcr. vbi in hac materia bene loquitur.} Differunt tamen in hoc propoſito quò ad aliũ articulum: ꝙ illegitimus filius nõ poteſt præfici in eccleſia in qua præeſt pater de præſenti, vt habeat alium canonicatum vel prębẽdã, licet poſsit eo mortuo habere, dũ nõ ſuccedat in beneficio paterno: legitimus verò poteſt inſtitui in eccleſia in qua pater præſt etiã eo viuo in diuerſo beneficio, vt not. in d. gl. & per Domi. & Præpoſi. ibi. Si autẽ iſti immediatẽ ſuccederẽt in beneficiis filiorũ ſuorum, non priuarentur eis, cùm nõ reperiatur prohibitum patrem filio ſuccedere in hoc caſu, prout communiter in hoc reſident Doct. in d. c. ex trãſmiſſa. vt Præpoſ. aſſerit in d. c. Apoſtolica. licet contrarium tenuerint Hoſtien. & Archid. In pluribus eorum intruſi ſunt. Capvt xliiii. Intrvsvs in beneficio ille dicitur qui obtinet illud ſine autoritate eius ad quẽ de iure ſpectat collatio, notat Abb. ex text. ibi in c. Quia diuerſitatẽ. in ij. not. de conceſ. pręben. Et allegat text. ad idem in cap. Ex frequentibus. de inſtitu. & ponit Felin. in cap. in noſtra, in ij. corollario, de reſcrip. qui idem dicit in eo qui intrat cum titulo habito à ſuperiore excommunicato vel interdicto, vel publicè ſuſpenſo, allegat text. in cap. Tanta. de exceſ. pręlat. & allegat Dominic. in c. Propter, vlti. col. xix. diſtin ponentem ſex modos quibus quis dicitur intruſus in beneficio. {& vide eundẽ Felin. ponentẽ ſeptem in c. Veniens. num. iij. de accuſa.} Clericus autem qui ſcienter iniuſtè intrudit ſe in beneficio habente curam animarum, ipſo iure priuatus eſt beneficio ſimili cum cura quod habebat, vt in c. Eum qui. de præben. in vj. Viuis poſſeſſoribus eorum. Capvt xlv. Qvi in viuorum ſacerdotũ loco ponuntur, hoc ipſo ſunt eccleſiaſtica communione pellẽdi, qui ſe paſsi ſunt ſucceſſores viuis ſacerdotibus adhiberi. verba ſunt text. in capit. j. de conceſ. præbend. Vbi vide gloſſ. tenentem quòd vltra hoc debet deponi, allegat text. in cap. In primis. ij. quæſt. j. ſequitur Abb. ibi per eundem textum, qui tamen loquitur in eo qui in locũ viuẽtis epiſcopi procurauit ſubrogari, vnde non videtur generaliter inducendus contra quẽlibet clericũ qui viuentis obtinuit beneſicium. Longè enim grauius deliquit qui epiſcopatũ, quàm qui beneficium viuentis ambit & vſurpat. Allegat prætereà gloſ. in d. c. j. ad hoc, text. in c. Non furem, & in c. Eum qui. vij. quæſt. j. ſed text. in d. c. Non furem. nihil probat de depoſitione. Et text. in cap. Eum qui. ſolùm dicit, quòd qui recipit archidiaconatum viuentis, eiuſdem Archidiaconatus honore deponitur, & ſi vlterius in loco eodem miniſtrare præſumit, priuatus eſt participatione ſacræ communionis. Vnde non probat quòd deponatur niſi à beneficio quod recipit: non ergo intelligat iudex, dum gloſ. & Abba. ſimpliciter dicunt quòd eſt deponendus, quòd deponatur ob officio, quia hoc nullibi probatur iudicio meo. Patitur prætereà & aliam pœnam occupans viuentis beneficium, quòd efficitur infamis. ita Abba. vbi ſuprà, per tex. in c. Audiuimus. iij. quæſt. ij. Sed ſalua eius autoritate, ille etiam text. loquitur in eo qui inuaſit epiſcopatum viuentis, non verò in caſu noſtro. Et ſubdit prætereà Abb. ibi, quòd talis clericus non poteſt amplius illud beneficiũ obtinere, & quòd credit quòd ſolus papa poteſt cũ eo diſpenſare. Immò plus dicit notádum, quòd taliter occupans beneficium viuentis ſcienter faciendo ſe inſtitui, ſi poſteà vacante tali beneficio impetrat illud à papa, non facta mentione de inuaſione præterita, non valet collatio tanquã ſubreptitia. {ad quod etiam facit quod dicit Felin. in c. In noſtra. ij. corollario. nu. xxvj. de reſcrip.} Et vide tu Hiſpane legem xiij. ti. xvj. parti. j. quæ diſponit quòd recipiens beneficium viuentis perdit illud, & nunquam debet aliud habere, & iudex qui priuat eum beneficio, & reſtituit viuenti, poteſt pronunciare illum infamem, & poſtea ponit duos caſus in quibus impunè recipit quis beneficiũ viuẽtis. Et occaſione laicæ recognitionis non requiſita epiſcopi audientia beneficia eccleſiastica ſibi præſumpſerunt vendicare. Capvt xlvi. Clerici taliter habentes beneficia, ſi commoniti illa nõ reſignauerint, ab officio & beneficio reddendi ſunt alieni, vt ſancitum eſt in cap. Relatum. de iure patronatus. {Olim præterà erat hoc per antiquos canones inhibitum, vt patet ex text. in c. per laicos. xvj. q. vij. vbi Alexander ſecundus diſpoſuit, quòd per laicos nullo modo quilibet clericus vel presbyter obtineat eccleſiam. Gregorius prętereà ſeptimus & Paſchalis Romani pontifices hoc ipſum etiam damnauerunt, diſponentes quòd qui contrarium faceret, excommunicationi ſubiaceret, præter id quòd talis inueſtitura irrita eſſet, vt Gregorius idẽ decreuit. & habetur in c. quoniam. & in c. ſi quis clericus. eadem cauſa & q.} Hodie verò in Concilio Lateranenſi ſub Leone x. celebrato, in ſeſsione x. in bulla contra exemptos edita, in §. Et quia ſæpius diſpoſitũ eſt quòd collationes beneficiorum factæ à domicellis principibus, & nobilibus ſub colore iuris patronatus quod habere confingunt in beneficiis eccleſiaſticis nullo priuilegio apoſtolico ſuffulti, ſine ordinariorum collationibus, & literis, & abſque aliquo ſaltem colorato titulo, nullæ & irritæ eſſe decernuntur. Et quòd illis vtentes reddantur inhabiles ad alia beneficia eccleſiaſtica obtinenda, donec cum eis ſuper hoc per ſedem Apoſtolicam fuerit diſpenſatum. In nullo beneficiorum reſident. Capvt xlvii. Beneficia omnia tã ratione naturali (quæ dictat homines illis obſequia præſtare à quibus ob id ſtipẽdia recipiunt) quàm communis iuris diſpoſitione reſidentiam requirunt, de his enim quæ animarum curam exigunt, planum eſt. De beneficiis verò ſimplicibus idem eſſe firmat Panormi. in cap. Quia nonnulli. de cleri. non reſidentibus, per tex. in cap. Super inordinata. de præben. Conſuetudo autem quæ ferè ſemper bona opera minuit, & ſecordiam ac inertiã in hominibus alit (cùm à maiori parte eorum quæ non ſemper iuſtior eſt oriri ac foueri ſoleat)iam inualuit, vt hæc ſimplicia beneficia reſidentiam non requirant, quam in his doctores admittendam ſcribunt, ab illàque excuſari beneficiator tradunt, cùm per alios eccleſiis debita præſtentur obſequia. {Generaliter autem vide quinque caſus in quibus nulla conſuetudo excuſat non reſidentem per Felin. in c. Cùm omnes. col. xvij. & xviij. de cõſti. num. liiij.} Pœna autem clerici non reſidentis in beneficio (etiam modicæ æſtimationis) eſt, quòd illo priuetur, vt in capitulo Conquerente. de clericis non reſidentibus, Et ibi Innocent, & Abba. notant ex eo. Quod procedit etiam in caſu quo abeſſet clericus ex iuſta cauſa, quia poſſet priuari ſi monitus pro neceſsitatibus vel vtilitatibus eccleſiæ ſuæ venire recuſaret. Notat Inno. in c. Ex tuæ. de cler. nõ reſid. argumẽto tex. in c. Sicut autem. Et in c. Abſit. xj. q. iij. Quando verò beneficia nõ requirũt reſidentiam, ſi clerici vagantur, ſufficit delictũ vagationis ad priuationem, notat Inno. in d. c. Ex tuæ. allegat text. in c. Non oportet. cum ſequenti. vij. quæſt. j. pro quo facit gl. in c. Non oporter. de cõſe. diſ. vlti. quam dicit ſingularem & alibi nõ repertam Corſe. in ſing. in verbo vagabundus, ad hoc quòd ſi beneficiatus eſt vagabundus, & tandiu abſit, & dubitetur an viuat, an mortuus ſit, poterit beneficium eius cõferri alteri, quod corroborat pluribus notandis concluſionibus, quæ procedunt in vagabundis. Modum autem procedendi ad priuationem in hoc caſu breuitatis affectu hîc tradere prætermiſi, facilè erit requirentibus inuenire. Cùm parochiales eccleſias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Capvt xlviii. Tales ſunt priuati ipſo iure, nulla præmiſſa monitione, eccleſia vel beneficio parochiali, vt in cap. licet canõ, de elect. in vj. quod adeò procedit quòd non poteſt mora purgari anno elapſo: quia pœna infligitur ipſo iure, vt notat gloſ. antepe. ibi, quam dicit notabilem Ancharan. j. colum. & poſteà in colum. final. verſi. quartò quæro, & voluit ante eum Ioan. Mo. ibi. verſ. Sed nunquid, & idem tenet ibi Philip. col. ij. Annus præterea de quo in præſenti incipit ab eo tempore quo ipſius eccleſiæ regimen cõmiſſum extitit, & poſſeſsionem eius pacificam habuit prouiſus, vel per eum ſtetit quò minus habuiſſet, probat text. in capitu. Commiſſa, eod. titul, Si autem iuſto impedimento non potuit clericus intra annum promoueri. non patitur iſtam pœnam, vt ibi per tex. Et vide Ioan. Mona. in d. c. licet canon. verſic. Sed quid, vbi notat eſſe legitima impedimenta ad excuſandam pœnam priuationis, quòd Epiſcopus fuerit impeditus, vel non fuerit qui ordinaret eum, vel ſi Epiſcopus noluit eum ordinare. Crederem tamen, quòd ſi epiſcopus proprius qui non potuit vel noluit ipſum ordinare, dabat ei facultatem vt ordinaretur ab alieno epiſcopo, quòd eſſet in culpa ſi non promoueretur. Cõſulerem prætereà clericis in caſibus huiuſmodi, quãdo impedimenta proueniunt ex perſona epiſcopi, quòd proteſtarentur ſe eſſe paratos ad ordines ſuſcipiendos, vt euitemus doctrinas & opiniones doctorum in ſimilibus traditas, de quibus per Feli. in cap. Ex tranſmiſſa. de præſcrip. in col. j. & iij. Alex, & Iaſ. in l. ij. §. quod diximus. ff. Si quis cautio. Et vide etiam notabiliter per Io. Mona. vbi ſuprà, qui diſtinguit quando quis incurrit irregularitatem, propter quam non poteſt promoueri, an debeat priuari, quia ſi hoc eſt ſine culpa ſua, non priuatur, vt potè li amittat oculum vel manum. Si autem culpa ſua, debet beneficium amittere, allegat tex. in cap. j. de æta, & quali, Aduerte præterea quòd Ancha. in d. cap. licet canon. col. fina. verſic. quintò quæro, notat poſt glo. antep. ibi, quòd etiam ſtante diſpoſitione dicti tex. poteſt epiſcopus monere promotum vt ordines ſuſcipiate etiam intra annum: quia illa conſtitutio venit ad corroborationem iuris antiqui, non ad diminutionem:vnde ſi voluntate ſola renuit clericus ordinari nihil prætendens, niſi quia non vult, debet compelli appellatione remota per ſubtractionem beneficij & officij, ſecundùm gloſſ. ibi. Nota tamen, quia ſi quis habeat capellaniam requirentem ordinem ſacerdotalem, non eſt priuatus illa, ſi non fuit monitus vt promoueretur. ita firmarunt Domi. de Rota in deci. antiquis. D xx. incip. Nota quòd tenens capellaniam, ex ratione quia diſpoſitio illius capitu. Licet canon. tanquam pœnalis non debet extendi. Officium inſuper diuinum vt tenentur non recitarunt. Capvt xlix. EX diſpoſitione Lateranẽſis Concilij tẽpore Leonis x. celebrati in ſeſsione nona, in cap. de reformationibus curiæ & aliorũ, delictũ hoc tali pœna punitur: videlicet quilibet habẽs beneficiũ cũ cura. vel ſine cura, ſi poſt ſex menſes ab obtento beneficio diuinum officiũ nõ dixerit, legitimo impedimẽto cessante, beneficiorũ ſuorũ fructus ſuos nõ faciat, pro rata omiſſiõis recitationis officij & tẽporis, ſed eos tãquã iniuſtẽ perceptos in fabricas huiuſmodi beneficiorũ, vel pauperũ eleemoſynas erogare teneatur. Si verõ vltra dictũ tẽpus in simili negliẽtia contumaciter permãſerit, legitima monitione præcedente, beneficio ipſo priuetur, cũ propter officium detur beneficiũ. Intelligatur autẽ officium omittere, quò ad hoc vt beneficio priuari poſsit, qui per quindecim dies illud bis ſaltem non dixerit, Deo tamen vltra præmiſſa de dicta omiſsione reddituri rationem. Quæ pœna in habentibus plura beneſicia reiterabilis toties ſit, quoties contrà facere conuincatur. Hec ſunt verba concilij. An autem ante eius declaraionem clericus non recitans officium diuinum teneretur ad reſtitutionem fructuum, vide Docto. in capit. j. de celebra. miſſa. Domi. & Phili. in cap. fin. de reſeri. lib. vj. Sylueſt. in verbo clericus. lo iiij. in xxiij. quæ. {Phili. in c. poſtulaſti. col. ix. nu. xxxiij. De reſcrip.} Negociatores ac alienæ rei conductores. Capvt l. Negociari lucri cauſa prohibitũ eſt clericis, vt in cap. Secundũ. ne cleri. vel mona. Vnde in Concilio Carthaginiẽſi vj. cap. xvij. ſancitum eſt quòd clericus aliquid excogitans turpis lucri gratia, abiiciatur à clero ac à communione alienus ſit. {Eiſdem præterea prohibitum fuit inter alia in Concilio Calcedonenſi in Cano. iij. conducere poſſeſsiones. Qui verò hoc fuiſſet tranſgreſſus correctioni eccleſiaſticæ ſubiacere decreuit. Poſteà etiam in Concilio Carthaginienſi iij. in Cano. xv. clericis fuit prohibitũ vt nõ eſſent conductores nec turpi vllo lucro vel inhoneſto negocio victum quærant. Nulla etiam alia inflicta pœna. Tandem, in concilio Arelatenſi ij. in capitulo xiiij. diſpoſitum eſt quòd ſi clericus conductor alienæ rei voluerit eſſe, aut turpis lucri gratia aliquod genus negociationis exerceat, depoſitus à clero, à communione alienus habeatur. {Facit etiam in propoſito materiæ huius capituli Concilium Tarraconenſe, Canone ij. Cuius verba ſunt: Canonum ſtatutis firmatum eſt vt quicunq; in clero eſſe voluerit, emendi vilius vel vendendi carius ſtudio non vtatur. Certè ſi voluerit exercere cohibeatur à clero. cuius Concilij diſpoſitio à Gratiano refertur in c. canonum. xiiij. q. iiij. vbi etiam vide bonum text. Iulij papæ. in c. quicunque. in hoc propoſito.} Aduertendum eſt præterea, quòd queſita per clericum ex illicita negociatione danda ſunt pauperibus, vt notat Matthæus, quẽ ibi refert Card. in clement. j. in fin. de vi. & honeſt. cleric. Et notant Zenze. & Rai. ibi, quos refert Imo. ibi, in ij. col. Si tamen totum non reddiderint, non ſunt in ſtatu damnationis, vt notat Card. vbi ſuprà, referendo fratrẽ Aluarum, & Zenze. & tenet etiam Imo. ibi referen. do ſolum Zenze. Et vide Archi. Floren. in ſua ſumma, in iij. parte, tit. xiij. cap. ij. §. fin. vbi ſcripſit quòd in foro pœnitentiali debet clericis iniungi, vel ſaltem conſuli quòd ea quæ taliter lucrati ſunt ſtudeãt pauperibus erogare, qui ſolùm allegat ad hoc text. in cap. Qui habetis. xiiij. quæſt. v. Ex quo videtur velle, quòd non tenentur clerici ad reſtitutionem taliter acquiſitorum. Proxenetæ illicitorum contractuum. Capvt li. Clericvs proxeneta illicitorum contractuũ à proprio gradu debet deponi: hæc eſt ſentẽtia Rom. in ſingu. Dccxxij. incip. Proxeneta, allegat text. in capitu. Si quis epiſcopus. j. quæſtio. j. Sed ex illo text. iudicio meo non poteſt elici tam generalis propoſitio, quia ſolùm diſponit in mediatore ordinum precio ſuſceptorum:quo caſu præcipit tex. ille quòd clericus mediator à proprio gradu decidat, & ſic deponatur, ſecundum Docto. ibi. Vnde ego non auderem pœnam inflictam clerico mediatori in crimine ſimoniæ per illud Concilium Calcedonenſe extendere ad proxenetam, ſeu mediatorem illicitorum contractuum, nulla facta diſtinctione: ſed crederem pœnam illius text. in ſuo caſu practicandam, & clericum alterius contractus illiciti mediatorem pœna arbitraria puniendum, attenta contractus initi prauitate, & participatione lucri per clericum facta, & exemplo vel ſcandalo inde ſuborto. Poſſet tamen corroborari opinio Roma. de qua ſuprà per text. in capitulo primo, de teſtibus, in vj. vbi probatur quòd etiam mediator criminis dicitur ipſum delictum committere. ex quo ibi hoc notant Ancha. & Philip. & inferunt ad ſtatuta imponentia pœnam committentibus delictum, quòd videntur includere etiam mediatores, facit gloſ. notabilis in l. Si ſciente. ff. de parrici. quæ proba quòd proxeneta in contractibus vſurariis poteſt dici vſurarius, dum dicit quòd proxenetæ in talibus contractibus tenentur reddere vſuras, ac ſi ipſi accepiſſent, quam allegat Philip. in d. cap. j. Ministri laicorum, ac in rebus eorum procuratores existentes. Capvt lii. CLericis qui talia agunt, & occaſione huiuſcemodi adminiſtrationis, propter pecuniariam cauſam deprehenduntur in fraude non ſubuenitur ab eccleſia, vt diſponit text. in cap. Sacerdotibus. ne cleri. vel mona. quod intellige de clericis conſtitutis in ſacris, vel beneſiciatis, fecundum Abb. ibi, per ea quæ ipſe natat in cap. j. eod. titu. vbi in ſina. verbis concludit quòd clericis in minoribus non beneſiciatis nõ prohibentur negotia ſecularia aliâs licita. Et nota ſecundum eundem Abb. poſt Inno. quòd ille text. in c. Sacerdotibus. dum prohibet clericos eſſe procuratores rerum laicorum, intelligitur in procuratore generali:nam procurare vel adminiſtrare vnum negotium laicorum non eſt clericis prohibitum, quod dicit menti tenendum. & idem tenet Abb. poſt Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Sed nec. in col. j. eod. titu. {idem tenet Inno. in c. j. de obliga. ad ratio. quem ſequuntur plures doct. relati per Phil. in c. cum I, & A. col. 6. nume. 17. de re iudi. quod tamen limita, niſi illud vnicum negotium ita multum eſſet arduum & diffuſum, quòd haberet diſtrahere clericum, ſicut multa negotia ſecundum Phili. in c. ij. de iudi. col. ij. nu. 4. Itẽ limita vt infrà in c. 55.} Item aduerte quòd inquantum dicitur in d. c. Sacerdotibus, quòd talibus clericis non ſubuenitur ab eccleſia, intelligunt Docto. communiter ſecundum Abb. ibi, quòd non per hoc datur autoritas Iudici laico capiendi eos. Sed dicit quòd clerici non debent eis ſubuenire, dando illis pecuniam ad ſatisfaciendum de fraude, vel dando fauorem eis vel auxilium, quòminus debeãt reſpondere in loco in quo geſſerunt adminiſtrationem. {Quomodo autem fuerit olim clericis prohibitum ſimilibus vacare, vide in concilio Carthaginenſi primo, Cano. 6. Cuius verba ſunt: Nicaſius epiſcopus Culuſtitanus dixit, Credo placere ſuggeſtionem meam ſanctitati veſtræ: & diſplicere vobis, vt qui ſeruiunt Deo, & annexi ſunt clero, non accedãt ad actiones, ſeu adminiſtrationem vel procurationẽ domorum. Grationus epiſcopus dixit, Et Apoſtolorum ſtatuta ſunt, quæ dicunt, Nemo militãs Deo implicat ſe negotiis ſecularibus, próinde aut clerici ſint ſine actionibus domorum, aut actores ſine officio clericorum. Vniuerſi dixerũt, Hoc obſeruemus. cuius canonis verba referuntur in c. credo. xxj. q. iij. licet eius ſupraſcriptio corrupta ſit.} Tabellionatus officium exercentes. Capvt liii. CLerici in ſacris ordinibus conſtituti, tabellionatus officium exercere non debent, & ſi aliter fecerint, prælati debent hoc illis interdicere, per beneficiorum ſubtractionem. Ita diſponit text. in capitu. Sicut. ne cleri. vel mona. Aſsignat Abb. ibi duas rationes, ſcilicet quòd officium eſt vile & ſæculare. In cauſis verò ſpiritualibus & eccleſiaſticis, clericos indigentes ad id officium admittendos eſſe arbitratur Abb. ibi, col. iij. Et aduerte quòd hoc etiam habet locum in clericis in minoribus beneficiatis, ſecundum Anto. ibi, cui aſſentitur Abb. d. colum. iij. poſt Hoſtien. Clerici verò in ſacris non beneficiati poſſent vti iſto officio, voluit Hoſtien. ibi, quem ſequitur Abb. {de quo vide, latè per Iaſo. vbi hoc limitat nouem modis, in l. j. §. huius ſtudij. ff. de iuſti. & iure. nu. 8.} Vnum eſt præterea aduertendum in hac materia, quòd licet clerici non poſsint recipere nouas rogationes tanquam tabelliones, veteres tamen poterunt complere, probatur ex gloſ. in cap. Vt officium. in verbo, præmiſſa. de hæred. in vj. quæ hoc determinauit in monacho, quam ibi dicit ſingularem & menti tenendam Phil. qui dicit, quòd ratio huius eſt, quia cõplere veteres rogationes non eſt originale officium, ſed executio rogationis iam factæ, & trahitur retro ac ſi à principio fuiſſent extenſæ: dicit tamen vlterius vnum quod eſt notandũ, quòd non debent hoc facere ſine licentia ſuperioris, ſecundum Ioan. de Lignano, & Domi. Item nota quòd clericatum vel beneficium non perdunt clerici per ſuperuenientiã tabellionatus. ita concludit Abb. ibi, colum. ij. licet Vincen. voluerit quòd clericus in minoribus, ſuſcipiendo tabellionatum cedit clericatui & beneſicio: quod ibi intelligit Ioan. And. & placet Abb. quando tale officium reciperetur à principe, & deputaret eum ad publica & criminalia officia. Quod ego adhuc ſubintelligerem, quando talis cœpiſſet vti officio in criminalibus, antè verò non. Quæri præterea poteſt non ab re in materia huius capituli, Si clericus tabellio fuit condemnatus de falſo per Epiſcopum ſuum, & poſtea per eundem reſtitutus in integrum, & conficiat inſtrumenta tanquam publicus notarius, an valeant? quam quæſtionem mouet Bold. in j. volum. conſil. eccl. proponitur quòd quidam, & concludit quòd non: quia epiſcopus non poteſt reſtituere infamem, cùm hoc ſit reſeruatum principi, vt per Innocen. & alios in cap. Cùm t. de re iudic. Ac leges & phyſicam audientes. Capvt liiii. ARchidiaconi, plebani, præpoſiti, contores, & alij clerici perſonatus habentes, necnon presbyteri audientes ſeu ſtudentes, addiſcendo leges vel phyſicam poſt duos menſes à tempore quo audire inceperint computandos, quatuor pœnis ſequentibus ſubiacent: videlicet quòd ſunt ipſo facto excommunicati, ac in nulla cauſa ſi patrocinium præſtare voluerint, audiantur. Et reuerſi in choro, menſa & capitulo, & cæteris vltimi fratrum habeantur, & totius promotionis ad ordines vel beneficia ſpem amittant, niſi ex miſericordia Apoſtolicæ ſedis. Ita colligitur ex tex. & quæ ibi notant Doct. maximè Abb. in cap. Non magno opere. & in c. fi. ne cleri. vel mona. similibus etiam pœnis puniuntur obtinentes parochiales eccleſias, quæ ſunt plebaniæ, habentes ſub ſe capellas in quibus inſtituuntur clerici perpetui, nequeuntes ab ipſis abſque cauſa rationabili amoueri, ſi leges vel phyſicam audiunt, vt habetur in c. j. eo. tit. lib. v}. Uillarum procurationes ſuſcipientes. Capvt lv. SAcroſancta {illa Calcedonẽſis Synodus, in Canone iij. Clericos miſceri ſecularibus procurationibus prohibuit, niſi fortè qui legibus ad minorum tutelas, ſiue curationes inexcuſabiles attrahuntur, aut quibus ipſius ciuitatis Epiſcopus eccleſiaſticarum rerum commiſerit gubernacula, vel orphanorũ, aut viduarum, quæ indefeſſa ſunt, aut earum perſonarum, quę maximè eccleſiaſtico indigent adminiculo. Tranſgreſſori autem nullam aliam pœnam irrogat, niſi quòd correptioni eccleſiaſticæ ſubiaceat. Conciliũ præterea Carthaginenſe tertium eos eſſe procuratores, ſimpliciter prohibuit Cano. xv. Poſtea verò Alexan. iij. in concilio Lateraũ. inhibuit clericis procurationes villarum exercere, pœna contrafacienti poſita, quòd ab eccleſiaſtico miniſterio fiat alienus. Vnde colligitur, quod} clericus generalis procurator deponendus eſt, vt in cap. Sed nec. ne cle. vel mona. Et licet ille tex. ſimpliciter prohibeat clericis procurationes: Inno. tamen quem ibi ſequitur Abb. intelligit de procuratione generali, quaſi ſentiat, quòd poſsit clericus vnum negotium procurare etiam laici: quod latius ſequitur idem Abb. in cap. ij. eod. tit. dummodo clericus non ſuſcipiat illud negotium ex cupiditate, quia tunc nec vnum negotium licet clerico procurare, ſecundum eum. Et ſic intelligit ſententiam Collectarij in locis per eum relatis, quæ aduerſabatur doctrinæ Inno. {Intellige etiam dummodo illud vnum negotium non ita multũ ſit arduum ac diffuſum quòd haberet diſtrahere clericũ ſicut multa negotia vt tenet Philip. in cap. ij. de iudi. colum. ij. nume. 4. & dixi ſuprà in cap. 52.} quantum verò ad pœnam depoſitionis, de qua hîc vide quod dicam in capitu. ſequen. Ac principum & ſecularium virorum iustitiarij. Capvt lvi. HVius exceſſus eſt eadem pœna de qua in caſu præcedẽti, & per eundem tex. Aduerte tamen, quòd Abb. in d. cap. Sed nec. verſi. Sed quæritur. dicit quòd ſibi videtur valde graue quòd clericus deponatur propter exercitium iſtorum officiorum, ſcilicet procuratoris, de quo in c. præcedenti, & Iuſtitiarij. de quo hîc, maximè hodie: cùm non ita acerbè debeant puniri delicta, vt in c. fraternitatis. xxxiiij. diſtin. Vnde plus ſibi placet quòd tales clerici debeant excommunicari, & non deponi, niſi eſſent incorrigibiles: quia tex. ſolùm dicit quòd delinquens in hoc ab eccleſiaſtico fiat miniſterio alienus, & per excommunicationẽ ſatis fit alienus: licet Ioã. Andr. intelligat de pœna depoſitionis. {Pro cuius opinione videtur facere decretũ concilij Toletani iiij. cuius verba ſunt: Sæper principes cõtra quoslibet maieſtati obnoxios ſacerdotibus negotia ſua committunt. Et quia ſacerdotes à Chriſto ad miniſteriũ ſalutis electi ſunt, ibi conſentiant regibus fieri Iudices, vbi iureiurando ſupplicij indulgentia promittitur, non vbi diſcriminis ſentẽtia præparatur. Si quis ergo ſacerdotum contra hoc commune conſultum diſcuſſor in alienis periculis extiterit, ſit reus effuſi ſanguinis apud Chriſtũ, & apud eccleſiã perdat proprium gradum. eſt Cano. xxx. dicti Concilij. & habetur 23. q. 8. cl. ſæpe principes.} An autẽ clericis in iſto caſu ſit prohibitum quodlibet officiũ iuſtitiæ exercendæ. Abb. in d. c. Sed nec. credit quòd ſic, quia verba text. ſunt multùm generalia, & ratio generaliſsima, quia nemo militãs Deo &c. Vnde dicit per illũ tex. quòd clericus non poſſet eſſe Vicerex, vel Vicecomes, vel locumtenẽs alicuius principis ſecularis, nec habere ſub ſua cura aliquam ciuitatem ſeu locũ temporalem. pro quo allegat text. magis ſpecificum in c. clericis. §. j. eo. tit. Videtur tamen ſibi quòd clerici poſſunt eſſe conſiliarij principis: quod dicit etiam ſentire Ioan. Andr. in d. c. clericis. quod notat etiam Bal. ex text. ibi, in auth. Habita. in princ. C. Ne filius pro patre. Et vide Abb. in dicto capit. clericis. vbi notat quòd prælatus poteſt eſſe conſiliarius principis ſecularis, licet non debeat eſſe officialis iuſtitiæ exercendæ. Debent tamen cauere ſecundum eum, ne conſulant in criminali cauſa etiam reum abſoluendum, quando ex hoc immineret actori pœna mortis, vel mutilationis membri in pœnam talionis. Poſſunt præterea clerici ſine metu irregularitatis interuenire in lege condenda, per quam pœna mortis imponitur, quando non imminet caſus, propter quem efficitur lex, ſed fit generaliter, licet poſtea caſus occurrat, vt quis interficiatur: quia tunc clericus conſulẽs non animaduertit in certam perſonam, ſed prouidet vt homines ſe abſtineant à delicto. vt notat Domi. in c. fi. iij. diſt. Vbi dicit hanc eſſe concluſionem Archi. in c. officia. xxiij. quæſt. v. licet re vere Archi. ibi nihil ſcripſerit de clerico, ſed ſolùm afferit quòd princeps qui legem condidit, cuius autoritate homines ſunt traditi morti, non eſt factus irregularis: & non infertur, princeps ad cuius officium ſpectat tales leges cõdere, non efficitur irregularis, ergo nec clericus qui cõſuluit ei vt illas condat: poterat tamẽ quòd melius allegare Bal. vbi ſuprà expreſsè tenentẽ quòd clerici poſſunt dare conſilium in legibus cõdendis: & licet ex hoc ſequatur per accidens mors alicuius, non ſunt irregulares, quem refert Ioan. de Ana. in c. Ad audientiam, in iij. col. verſi. Tertiò quæritur. de homici. Pro quo etiam facit quod notat Bal. in c. ij. in ſi. de maio. & obed. poſt Innoc. quòd papa poteſt imponere pœnam mortis ſtatuendo, ſed non exequẽdo, quia ſi propriis manibus occideret aliquem, fieret ſtatim irregularis. Contra eccleſias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Capvt lvii. POena huius criminis eſt, quòd tãquam ingratus poteſt eiuſdem eccleſiæ beneficio ſpoliari: vt in cap. fina. de poſtu. in fi. Notat hoc etiam gloſ. in c. Nulli. iij. quæſt. j. Tradit etiam Lucas de Penna in l. milites. in fin. de re mili. lib. xij. Quod adeò procedit, quòd ſi quis eſt beneficiatus in duabus eccleſiis non poteſt preſtare patrocinium vni contra aliam, notat glo. inc. Si qui ſunt presbyteri. j. quæſ. vij. quod limitat eadem gloſ. nisi habeat adminiſtrationẽ in altera earum. Si verò neceſsitas officij quo fungitur cogat illũ ad aduocandum contra eccleſiã, vt quia tutor eſt, vel prælatus, excuſatur ſecundũ Inno. ibi. Vel ſi hoc agat pro ſtrictè coniunctis, vel miſerabilibus perſonis, ſecundum Abb. ibi poſt Hoſti. An autem clericus in iſto caſu qui prohibetur aduocare contra eccleſiam, ſi in camera conſulit contra eam, incurrat pœnam, de qua ſuprà. Videtur dicendum quòd non, ſi ſequimur doctrinã Bar. in l. j. §. poſtulare. ff. de poſtul. vbi tenet quòd Doct. promittẽtes non aduocare, poſſunt in camera cõſulere: quod ibi ſequitur Alex. in addit. & quod notat idem Bar. in l. Paulus. §. j. ff. de legat. videlicet quòd Docto. qui non poſſunt eſſe aduocati, non dicuntur aduocare ſi mittunt vnam cedulam iudici, vel ſi ei loquuntur: quod refert & ſequitur Præpo. in c. Solicitudinem. de appel. col. x. qui etiam allegat Ang. in d. §. poſtulare. tenentem quòd prohibitus poſtulare, nõ prohibetur allegare in camera, vel in ſeriptis, notat etiam Iaſ. in l. j. in prin. in iij. col. ff. de verb. obl. referendo Bar. vbi ſuprà. {Et Decius in l. fæminæ. nu. II. ff. de reg. iur.} Sed prædictis doctrinis non refragantibus (ſaluo meliori iudicio) contrarium crederẽ in caſu noſtro, imò quòd clericus conſulendo in camera, vel faciendo in ſcriptis allegationes iuris contra eccleſiã incurrat pœnam: quia tex. in d. c. fi. eam imponens fundatur in ingratitudine, quę reſultat ex eo quòd clericus ſit aduocatus vel procurator contra eccleſiam, in qua habet beneficium: quæ quidem ingratitudo ita conſiſtit in conſulendo in camera, vel ſcribendo in iure cõtra eam, ſicut ſi eſſet aduocatus: quia pari modo poſſunt nocere eccleſiæ conſilia clerici in camera, vel allegationes iuris ab eo ſeripte, ſicut ſi contra illam aduocatus exiſteret: quæ paritas rationis non ſic procedit in doctrinis doctorum ſuprà relatis. Instituti hæredes rogati de restituendo hæreditatem incapaci tacitam fidem dederunt. Capvt lviii. CLericus qui in hoc deliquerit perdit hæreditatem, quæ aufertur ab eo tanquã ab indigno, & applicatur eccleſiæ: notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epiſ. & cle. quod confirmari poteſt his quæ not. Feli. poſt Abb. in c. eccleſia ſanctæ Mariæ. de cõſti. col. xxiij. ver. Sequuntur etiã. vbi dicit quòd in caſibus in quibus quis priuatur vt indignus hereditate, priuabitur & clericus: & quòd ſi clericus hæres nõ adimplet voluntatẽ defuncti priuabitur hæreditate, iuxta auth. Hoc amplius. C. de fideicom. & quòd ſi non petit tutorem pupillo, priuabitur ſucceſsione, per l. Sciant. C. de legi. hær. Que etiam refert Barba. in conſi. xxviij. incip. Scripſit belliſsimè. in j. volu. in col. pen. referendo Ancha. in c. j. de cõſtit. in vj. char. verſi. Primò principaliter quæritur. facit etiam quod tradit Ioan. Baptiſt. in repe. l. Cunctos populos. C. de ſumma trinit. & ſide catho. in col. antepe. nu. clxxv. dum ex concluſionibus per eum præmiſsis dicit inferri, quòd clerici priuantur vt indigni, iuxta tit. ff. & C. de his qui. vt indig. Auſeruntur præterea à tali clerico qui tacitam fidem dedit, fructus quos percepit ante litem motam, vt in l. Eum qui ta citum. ff. de his qui. vt indig. Dicitur autem tacitam fidem accõmodaffe, ſiue chirographũ eo nomine dederit, ſiue nuda repromiſerit pollicitatione, vt in l. In fraudem. in prin. ff. de his qui. vt indi. Idem etiam eſt ſi fiat inſtrumentum coram notario & teſtibus, in quorum fide ponitur vt hoc habeãt in ſecreto. ita Bart. ibi. & in l. Non intelligitur. §. tacita. ff. de iure fif. Et vide glo. in. d. §. tacita. in verbo, probationibus, quæ vult, quòd per confeſsionem rogati probatur tacitum fideicommiſſum: quam ibi ſequitur Bart. ex qua notat vnum quod eſt in hac materia ſingulare, quòd tenetur quis reſpondere poſitioni, an fuerit rogatus de reſtituẽdo incapaci: quod ſcripſit etiam Bart. latius in l. fina. colum. iij. ff. de his quib. vt indig. Et in iſta materia taciti fideicommiſſi vltra ea quæ tradunt Docto. in locis communibus vide bonum conſilium Barba. xlvj. incip. Præclarè ſcribitur, in j. volu. Poſſet etiam dici in hoc propoſito quòd cùm Barto. in d. iij. col. d. l. fina. tradiderit quòd taliter rogatus debet ſecundum conſcientiam fiſco dare talem hæreditatem, & non poteſt dare incapaci, nec ſibi retinere: quem refert & ſequitur Roſella in verbo filius. in iiij. col. verſi. quæro quod debet, & Segura in repe. §. cum filiæ. l. Cohæredi. ff. de vulg. & pup. xlv. col. verſic. Tertium eſt notandum. Sic & eodem modo clericus teneatur reſtituere eccleſiæ bona illa: quod non eſt parui momẽti. {Et an iuramentum preſtitum arrogato & teſtibus de nunquam id reuelando valeat, vide conſi. elegans Cardi. xxxviij. qui concludit quòd non, & eum refert & ſequitur Feli. in c. intimauit. nu. 5. de teſti.} Calumniatores. Capvt lix. PRæmiſſo prius quòd ille dicitur calumniator qui falſa crimina proponit, vt in {c. ſi quem.} §. notẽdum. ij. queſt. iij. & per Anto. in rub. eiuſdem titu. Et quòd regulariter ſi ſuccumbit in cauſa, punitur eadem pœna qua veniebat puniendus accuſatus, vt in c. ij. eadem cauſa & quæſt. {& in c. ij. v. q. vj.} Et per Anto. & Abb. in d. rubri. Clericus calumnioſus accuſator priuatur officio, & verberatus publicè in exilium mittitur, vt in capi. j. de calumn. {facit etiam tex. in c. quia iuxta. v. q. vj.} Aduerte tamen quòd hæc non eſt ordinaria pœna clerici calumniatoris, ſed illa eadem qua puniendus erat accuſatus, & ideo in d. c. j. fuit impoſita illa verberum & exilij, quia non erat proportionabilis accuſatori pœna qua erat puniendus accuſatus, ſecundum Anto, & Abb. ibi. ideo caueat iudex ne erret, credens hanc eſſe ordinariam pœnam calumniatoris. Sed ſequendo doctrinam Anto. ibi, in iiij. nota. quatenus pœna accuſati congruit accuſatori, eatenus eſt imponenda, & quatenus ei non proportionatur, alia corporalis loco eius ſubrogatur. Clericus tamen denunciator criminis, & in probatione deficiens ab officio & beneſicio ſuſpenditur, donec innocentiã ſuam purget, vt in c. fi. eo. tit. Et hoc ex ratione, quia denunciator dicitur impropriè calumniator, quia aliâs ſimilitudine ſupplicij puniretur ſecundum glo. & Anto. ibi, per quos etiam vide qualiter tunc innocentia denunciatoris purgari debeat. Et procedit dicta pœna ſuſpenſionis, etiam ſi denuncians intenderet pœnitentiam tantùm, & non pœnã imponendam eſſe, vt per Abb. ibi, in ſi. Dicitur præterea & alio tertio modo clericus calũniator, quando in perſonã electi vel poſtulati aliqua obiicit, & deficit in probatione, vt probat tex. in cap. j. de elect. in vj. Ex quo notat ibi glo. in verbo calumniæ, quòd in excipiendo, accuſando & denunciãdo dicitur quis calumniari: pœnam verò eius qui calumniatur hoc modo deſcripſit text. ibi, videlicet quod à beneſiciis eccleſiaſtic is triennio ſe nouerit eſſe ſuſpenſum, ad quæ ſi intra illud tempus propria temeritate ſe ingeſſerit, eis ipſo iure perpetuò ſit priuatus, niſi manifeſtiſsimis conſtiterit documentis quòd ipſum à calumniæ vitio cauſa probabilis & ſufficiẽs excuſaret. Aduertendũ autem eſt, quòd cũm ille tex. imponat pœnam calumniatori obiicienti in perſonam electi, non videretur extendenda ad quem cunque clericum calumniam committentem in excipiẽdo contra alium in alia materia, ſed tunc arbitrariẽ puniendum exiſtimo, eo pręcipuè, quia crimina in modum exceptionis probata non ſic nocẽt criminoſo, iuxta not. in c. j. de exceptio. {Qua autem pœna punierint antiqui Canones falſa crimina obiicientes, vide concilium Arelatenſe ſecundũ in Canone 24. vbi diſponitur eos qui falſa fratribus obieciſſe conuicti fuerint, placuit vſq; ad exitũ non cõmunicare ſicut magna Synodus ante conſtituit, niſi digna ſatisfactione pœnituerint.} Quæ ſint verò cauſæ iuſtę excuſantes aliquẽ à calumnia, vide glo. in d. c. j. de elect. in vj. in verbo ſufficiens, quæ ponit duo exempla. Et vide Bart. in j. Cum quidam. §. quod dicitur. ff. de acquir. hære. vbi per illum tex. dicit, quòd quando eſſet publica fama, excuſatur qui fuit credulus, & accuſauit vel denunciauit aliquẽ de maleficio, de quo erat publica fama, & non poteſt puniri pœna quæ imponitur proponenti falſas accuſationes, & dicit ſæpius fuiſſe de facto obtentum. Idem voluit Bal. in l. ſi. C. ſi ſeruus aut liber. lib. x. quor refert Iaſ. in prædictis & aliis locis, in l. j. in prin. ff. de eo per quem factum erit. An autem præſentatio vnius teſtis releuet à pœna calumniæ, vide Ana. in c. ij. de calumnia. in iiij. col. ex quo colliges quòd releuat, niſi aliâs eſſet conſuetus calumniari, & in alio caſu, quando reus nihil probat, pro quo allegat Anto. ibi, & Bald. in. fina. C. de probat. Et nota quòd eadem ſententia eſt condemnandus calumniator, qua reus abſoluendus: vt notat idem Anto. in d. cap. j. in iij. nota. & Abb. in ij. nota. qui etiam addit quòd ſi calumniator non eſt puniendus tempore ſuo, & reus fuit abſolutus, poteſt poſteà puniri ex nobili officio iudicis: quod no. ex text. ibi, regulariter autem præſumitur calumniari, qui nullas probationes producit, niſi in caſibus not. per Anto. in dicto capit. j. quos tranſcripſit Panormita. ibi. Vnum præterea quod eſt notabile aduertat Iudex in hac materia, quòd nõ ſolùm propter veram calumniam commiſſam in cauſa criminali poteſt imponi pœna corporalis de iure canonico, ſed etiam propter præſumptam calumniam in cauſa ciuili. Probat hoc ſingulariter tex. iuncta glo. fin. in c. fi. de do. & contumacia. qui non eſt alibi, ſecundum Inno. vt refert Ioan. de Ana. in capitu. j. de calumnia. in col. iij. Crederem tamen quòd quamuis hoc verum ſit, mitiori tamen pœna licet corporali puniendus eſt calumniator in ciuili, quàm in criminali cauſa. Maledici. Capvt lx. CLericus maledicus maximè in ſacerdotibus cogatur ad poſtulandum veniam, & ſi noluerit, degradetur, nec vnquam abſque ſatisfactione ad officium reuocetur. Ita placuit patribus Carthaginieñ. Cõcilij iiij. vt habetur in cap. clericus maledicus. xlvj. diſtinct. Si autem clericus verba aliqua in depreſsione officij & beneficij Romani pontificis portulerit, tũc text. in cap. j. de maledi. præcipit illum à temeritate tali compeſcendum per iudicem nulla pœna declarata, ex quo videtur illũ reliquiſſe arbitrio ſuo: cùm enim verba quæ maledici dicere poſſent in detrimentum Romani pontificis & ſedis apoſtolicę eſſent varia, & non æqualis grauitatis & culpæ, meritò non potuit certa pœna declarari. Iudex ergo conſideratis qualitatibus perſonæ, verborum, & loci, & aliis quæ in arbitrariis conſideranda veniunt, clericum in hoc delinquentem punire debet, dum tamen aduertat, quod ſi verba clerici contra Romanam ſedem prolata habent in ſe ſpeciem hęreſis, puta ſi dixerit papam non poſſe condere canones, tunc punire debet illum tanquam hæreticum, vt notat Ioan. de Ana. ibi, in col. ij. in prin. allegando glo. nota. in cap. generali. in verſi. Inhibemus. de elect. lib. vj. quæ licet hoc in terminis non dicat, tamen optimè facit in argumentũ. {Pro quo faciunt notata per Feli. in cap. j. de conſtit. col. iij.} Et quamuis idem {Io. de Ana. vbi ſuprà} in iij. col. audeat affirmare quòd pœna text. in c. felicis. de pœnis, lib. vj. habeat locum contra illum qui contra Cardinalẽ verba iniurioſa protulit, motus principaliter, quia dictus tex. punit percutientem Cardinalem: & verbum percuſsio comprehendit verbalem percuſsionem, ſecundum Bart. in loco per eum allegato. Et motus etiã ex eo quòd diſpoſitio dicti text. eſt inducta principaliter fauore eccleſiæ Romanæ, & pro ipſius quiete, & ideo poteſt extẽdi, licet ſit facta in odium delinquentium. Hoc tamen nõ videtur mihi ſalua eius autoritate poſſe iure ſuſtineri: nam licet verũ ſit quòd verbum percutere comprehendat verbalem iniuriã: quis audebit ex hoc inferre, quòd pœna grauis impoſita percutienti comprehẽdat verbis iniuriam inferentem? Quantò minus credendum eſt Romanum pontificem, qui tot & tã graues pœnas inflixerit inſequentibus hoſtiliter, vel percutientibus Cardinalem voluiſſe eas omnes pati illum, qui ſolùm verbis quantumuis cõtumelioſis Cardinalem offenderit: cùm verbalis iniuria quantumuis grauis Cardinalibus illata, mitioribus pœnis & ſatis condignis poſsit ſufficienter emendari. Religioſi autem qui in ſermonibus ſuis prælatis eccleſiarũ detrahunt, per duos menſes ſubiacere debent illis pœnis, quæ ſecundùm eorum regulam vel ſtatuta, pro grauibus criminibus ſeu culpis eis conſueuerũt imponi, ſuper quibus abſque manifeſta neceſsitate cum eis non valet diſpenſari, vt ſtatutum eſt in Concilio Viennenſi, de quo in Clem. j. in §. Quibus. de priuileg. Clericus verò qui murmurat alienus ſit à fratrum vnitate, & opus eius abiiciatur, itaq; iuxta menſuram operis in hoc peccans ſacerdotis iudicio pœniteat. ita cautum eſt in viij. ſynodo Gratiano referente in cap. Alienus. xc. diſtin. Si tamen clericus aliquẽ iniurioſis verbis diffamauit, poterit ille contra ipſum clericum agere actione iniuriarum, & ſi fuerit cõdemnatus, efficitur infamis: vt probat text. & ibi notat Abb. in c. Cum t. de re iudic. qui dicit illum text. procedere etiam in clerico, ſecundùm vnum intellectum: quod procedit ſiue agatur cõtra eum criminaliter, ſiue ciuiliter: quia vtroque modo damnatus actione iniuriarum incurrit infamiã, vt concludit Abb. ibi, in j. col. poſt gloſ. ibi, licet gloſ. contrarium ſenſerit in c. At ſi clerici. de iudi. Et ſiue verum dixerit, ſiue falſum, quãdo id facit animo iniuriandi & ſine cauſa, nihilominus tenetur actione iniuriarũ, concludit Abb. in d. c. Cum t. in fin. col. poſt plures per eum relatas opiniones, & ponit etiam addi. Bart. quæ plures doctores refert in l. iij. in princ. ff. de lib. & poſthu. in addi. incip. Pro ſtatuto. Crederem præterea in his regnis Caſtellæ & Legionis poſſe clericum condemnari ad petitionẽ iniuriati, ad hoc vt in præſentia iudicis & bonorum hominum dicat ſe mentitum fuiſſe, quũ ita cautum fit, & ſeruari ſoleat in laicis, per l. ij. titu. iij. libr. iiij. fol. l. quæ lex & ſi poſſet dici clericos non cõprehendere: tamen ex æquitate quadam videtur quòd Iudex eccleſiaſticus poſsit imitari illam, cuius arbitrio pœna in hoc caſu relicta eſt, præcipuè attenta doctrina Doctoris de Pala. Ruuios. in Repe. rub. de donat. int. vir. & vxor. in col. v. vbi poſt Didacum de villadiego Doctorem etiam Hiſpanum in loco per eum relato tradidit quòd deficiente iure canonico recurrendum eſt ad iura & conſuetudines regni, non autem ad iura Imperatorum, vel Iuris conſultorum. Et licet Præpoſ. in c. Conſuetudo. j. diſtin. in iij. col. & Petrus de Rauenna in Alphabeto aureo, in allegationibus in materia conſuetudinũ, in prin. in v. col. ad fin. teneant contrarium, & ſic quòd in Hiſpania iudex eccleſiaſticus potius debeat iudicare ſecundùm leges Imperiales, quàm ſecundùm leges Regni: tamen hanc meam cõcluſionem corroborat opinio Præpoſ. ibi, dum tenet, quòd deficientibus iure canonico & ciuili, recurrendum eſt ad ius municipale, vel ad particularem loci conſuetudinem, vt accidit in caſu noſtro, in quo leges ciuiles deficiunt, nihil prouidentes in hoc caſu, prout eſt ſpecialiter prouiſum per legem Regni. Pro qua etiam opinione mea facit doctrina Abb. in c. Eccleſia ſanctæ Mariæ. de conſti. col. v. videlicet quòd vbi lex eſſet fundata ſuper ratione naturali, poteſt Iudex eccleſiaſticus illam ſeruare non ratione legis, ſed ratione naturali. Sed quis dubitat quod iuſtum ſit, & rationi naturali congruum, quòd clericus qui falſum crimen alicui impoſuit, ex quo læſa eſt fama illius dicat ſe mentitum eſſe, vt per hoc fama illi reſtituatur, maximè cum ad hoc teneatur tanquam chriſtianus, & ad id à confeſſore, etiam non petente iniuriato, cogendus ſit. Quod tamen procedere poſſet, quando conuicium eſſet falſum, quia tunc verum eſſet conuiciantem mentitum fuiſſe: & tali caſu illa eſt potior ſatiſfactio quæ præſtari poteſt iniuriato, neque ex eo refutanda eſt: quia videtur illam ſatiſfactionem facientem infamem effici, quum iam ex ipſa condemnatione, etiam ſi non damnetur ad verborum retractationem, infamis remaneat, neq; enim Iudex vt pius ſit iniurianti, crudelis debet eſſe iniuriato, qui tali modo honori ſuo ſatisfieri petit, cùm aliâs ſi in ſola pecuniarum pœna, vel alia condemnaretur, ſemper crederent aut ſaltem ſuſpicarentur illi qui verba iniurioſa audierunt illum dixiſſe verum, niſi eum ſe retractantem, & palinodiam decantantem audierint. Venatores. Capvt lxi. Presbyter in voluptate venandi ſæpius detentus ſuſpenditur duobus menſibus. Diaconus verò ab omni officio ſuſpenditur: vt in c. j. de cle. vena. quæ pœna habuit originem à Concilio Aurelianen. de quo in c. Epiſcopum. xxxiiij. diſtin. {Qui tamẽ text. eſt in Concilio Agathen. Canone lv. qui incipit, Epiſcopis, & non inuenitur in Cõcilio Aurelianenſi.} Et aduerte quòd dicta ſuſpẽſio presbyteri debet eſſe ab omni officio, ſicut & ſuſpenſio diaconi ſecundùm Abb. in d. c. j. in fin. poſt Ioan. Andr. licet text. hoc ita clarè non dicat. Et nota magnam differentiam inter pœnã presbyteri, & diaconi. de qua hîc, nam cum presbytero (cùm ſit præfinitũ tempus ſuſpenſionis) non diſpenſabitur, cum diacono autem intra duos dies, vel tres, vel quando placuerit, poterit epiſcopus diſpenſare, ſecundùm Henric. in d. c. j. circa fin. & Ioan. de Ana. in iiij. col. ad fin. poſt Hoſtien. in ſumma. eo. tit. §. fin. Subdiaconus præterea hoc delictum perpetrans eadem pœna qua & diaconus puniendus eſt, ſecundùm glo. in d. c. j. quod etiã tenent Hoſtien. & Henric. vbi ſuprà. Quid autem ſi alij clerici in minoribus cõſtiuti in hoc delinquerent? Ioan. And. poſt Hoſtien. in d. c. j. dicit quòd puniuntur arbitrariè, ex quo pœna non eſt ſtatuta per text. in cap. De cauſis. de offic. deleg. quod ſequitur Henric. ibi, & voluit Hoſti. in ſumma eiuſdem tit, in §. fin. quorum opinionem videtur magis ſequi Ana. in d. c. j. in fin. verbis, dum dicit, conſiderandum quòd venatio eſt prohibita clericis in minoribus per c. ij. eo. tit. Anto. tamen in d. c. j. credit quòd hoc non ſit clericis in minoribus prohibitum, per quod videtur tenere quòd propter hoc nõ ſunt puniendi. vnde Abb. ibi, pro cõcordia dicit, quòd aut omiſerunt tonſurã, & tenentur, aliâs ſecus. Et allegat Clem. ij. de vit. & hon. cler. in verbo, Et ſi tonſuram. Sed ego credo ꝙ opinio Hoſtien. Ioan. And. & Henri. ſit verior, & quòd concordia Abb. quã ſubdictis breuibus verbis tradit, non procedat, nam videtur velle, ꝙ ſi dicti clerici in minoribus tonſuram omiſerunt, & in hoc venationis delicto deliquerũt, quòd tunc puniendi ſunt, aliâs hoc eſt ſi non dimiſſa tonſura venatores ſunt, ꝙ tunc non tenentur aliqua pœna. In hoc ſecũdo membro videtur aſſentiri opinioni Anto. Sed ſalua eius autoritate hæc cõcordia non videtur bona: quia ſi actus venationis clericis in minoribus eſt licitus, omiſsio tonſuræ nõ debet eum facere illicitũ: & tunc magis puniendus eſt talis clericus propter omiſſam tonſurã, quàm propter venandi delictũ: & text. in Clem. ij. per eum adductus non ſuffragatur eius opinioni, quin potius videtur cõtra illam vrgere: quia ibi clerici in minoribus puniuntur ſi ſimul cum tonſura deferãt veſtes virgatas vel partitas, quaſi magis delinquat clericus qui tonſuram deferens rem facit indecentẽ clericali ordini, quàm ſi illã faciat tonſura neglecta. Vnde ſi in caſu noſtro de tonſura eſſet habenda ratio, magis puniendus eſſet, argumento dictæ Clem. clericus tõſuram deferens, & venationi vacãs, quàm ſi illa depoſita hoc ageret: cuius fortè ratio poſſet eſſe, quia clericus tõſurã deferẽs, & prohibitis veſtibus vtẽs, vel venationi intẽdens magis offendit clericalẽ ordinẽ, quàm ſi vt laicus incedẽs hoc admittat. Quippe cùm clericus qui cunctis apparet clericus magis populũ ſcandalizat, ſi rem illicitã faciat, quàm aliâs: quia tunc qui illũ non cognoſcunt, eum laicũ & nõ clericum reputãt, & ſic nõ iudicant illũ facere rem prohibitã nec in honeſtã. Prætereà in hoc propoſito notant vnũ quod eſſet magni effectus, ſi verũ Hoſti. in d. §. fin. & Henric. & Ana. in d. c. j. quòd in omnibus ſuprà dictis monitio trina debet præcedere vindictam, per text. in c. Indignè. xij. q. ij. qui tamẽ text. iudicio meo hoc nõ probat: quia nihil de trina monitione dicit, & licet in caſu quo loquitur diſponat quòd debet eſſe tanta prouiſio, quòd vindictam admonitio præcedat, non ſequitur quòd debet monitio precedere in caſu noſtro & trina. Præterea eorum opinioni in hoc aduerſatur aurea illa doctrina Innoc. in c. Extirpandæ. ante fin. de præb. quam celebrant Doctor. plures per me relati in regula mea: ccxcviij. incip. Monitio, in qua tradidit, quòd quãdo lex loquitur affirmatiuè, nõ requiritur monitio ad incurrendam pœnã. Cùm ergo text. in d. c. j. loquatur affirmatiuè, & ſtatuat presbyterum vel diaconum ſæpius detentum in voluptate venandi, ſuſpendendũ, ergo non requiritur monitio (ſalua dictorum patrum autoritate) eo maximè, quia ſi hoc ſcirent clerici (attendentes niſi monitione præmiſſa non eſſe puniendos) non deſiſterent à venationibus illam expectantes. Fateor tamẽ quòd in iſto propoſito multùm operaretur monitio: nã ſi clericus monitus ceſſare noluerit à venatione, poterit deponi, non propter venationẽ, ſed propter inobedientiã, vt expreſsè firmat Archid. per text. ibi in cap. Quorundam. xxxiiij. diſtinctio. quem refert & ſequitur Anan. in d. c. j. in col. j. Et notat etiam Præp. ſequendo Archid. in d. c. Quorũdam. Præterea in hoc aduertendum eſt, quòd adeò clericis eſt prohibita venatio, quòd huic prohibitioni non poteſt præſcribi per contrariam conſuetudinem, vt per Hoſtien. quem alij ſequuntur, in c. ij. de cle. vena. vt refert & ſequitur Ana. ibi in ij. col. & vide Abb. in d. c. j. & Præpo. in d. c. Epiſcopum, qui põderant illa verba, ſæpius detentus, & dicunt quòd ſi rariſsimè cauſa ſanitatis, recreationis, vel recuperandi appetitũ venationibus vteretur clericus, nõ eſſet prohibitum, & nec quando cauſa neceſsitatis hoc feciſſet, puta pro carnibus vel pellibus habendis, quas de facili habere non poſſet, vel quando fructus ſui conſiſterent in venationibus, prout dicitur eſſe in Gallia. Aliqua etiam ex prædictis tenet Ana. in d. c. j. col. iij. de cle. vena. Et vide Archid. in ſumma. xxxiiij. diſtinct. & melius in cap. Qui venatoribus. lxxxvj. diſtinct. vbi recreationis & neceſsitatis cauſa licitam dicit clericis venationẽ. {quod etiam tenet Sylueſt. in ſua ſumma, in verbo Venatio.} De cauſa verò neceſsitatis poteſt poni optimum exemplum, quod ponunt Hoſtien. & Ana. in d. cap. j. videlicet, ſi apri, vrſi, vel aliæ feræ veniunt vaſtare ſegetes vel vineas clericorum. Et vide Card. in Clem. Ne in agro. §. porrò. ij. de ſtat. monac. vbi referendo Innoc. in c. dudum. el ij. de elect. Idẽ dicit de cauſa recreationis, qui prius aſſerit quòd ponere laqueos & retia ſine ſtrepitu, & clamore, & canibus licet clericis, allegat text. in cap. Nunquàm. de conſecra. diſtin. v. & idem tenet Ana. in Rubr. de cleri. vena. in j. col. referendo Paul. in d. §. Porrò, quod etiam notat Præp. in c. j. xxxiiij. diſtinctio. & Platea in l. Venatoribus. C. de excuſa. mune. lib. x. Nota tamẽ quòd venationem in dubio debemus interpretari, recreationis cauſa, vt per Alexan. in conſil. lxxij. j. volum. fin. col. quod etiã notat Ana. in d. c. j. ij. col. ad fin. Et Lucas de Penna in d. l. Venatoribus. Ioculatores, Goliardi, ſeu Buffones. Capvt lxii. Iocvlatores dicuntur latores ioci in publicum, faciẽtes ſpectaculum porprij corporis, vt per Ioan. mona. in cap. j. de vit. & honeſt. cler. in v j. per text. in cap. Cum decorem. eod. titu. & per l. ij. ff. de his qui not. infam. & gloſ. in dict. c. j. Hoc verò vocabulum Goliardos, vulgare eſt Gallorum, & Buffones, vulgare eſt Tuſcorum, ſecundùm Ioan. Mona. & gloſ. ibi: hos tamen alibi appellat canon hiſtriones. iiij. quæſt. j. cap. j. de conſec. diſtinct. ij. cap. Pro dilectione, ſecundùm Ioan. Andr. & Domi. ibi, tamen in illis capitulis non fit mentio de aliqua ex tribus dictionibus prædictis, ſed ſolùm de hiſtrione. Ex quo videntur dicti doctores intelligere, quòd idem ſignificat hæc dictio hiſtrio, quod tres dictiones prædictæ. Et clerici qui tales ſe faciunt ſi per annum illam artem ignominioſam exercuerint, ipſo iure carent omni priuilegio clericali. Si autem breuiori tempore, tunc ſi tertiò moniti non reſipuerint, carent etiam omni priuilegio clericali. Ita diſponit text. in dict. cap. j. & facit in propoſito decretum Concilij Carthaginien. iiij. à Gratiano tranſcriptum, in cap. Clericum. xlvj. diſtinct. vbi diſponitur, Clericum ſcurrilem, & verbis turpibus ioculatorem, ab officio eſſe retrahendum. Annus autem de quo ſuprà continuus debet eſſe, vt pœnam prædictam quis incurrat: vt notat Ioan. mona. ibi, & Archidiaco. Ioan. Andr. & Domini. Vnde ſi in diuerſis menſibus diuerſorum annorum, qui ſimul iũcti vnũ facrẽt integrũ annũ, quis vteretur prædicta arte, nõ haberet locũ iſta pœna, ſecũdùm Anch. & Domini. ibi Aduerte præterea quòd licet Ioã. mo. in. d. c. j. teneat quòd clerici in ſacris nõ amittant priuilegiũ in iſto caſu, cõtrariũ tamẽ tenẽt Arch. Ioã. And. Anch. Domin. & Phili. ibi, poſſunt tamẽ recuperare ipſum priuilegiũ per diſpẽſationẽ epiſcopi, quãdo in hoc delinquẽs eſſet pœnitẽs & verè cõtritus ſecũdùm Ioan. And. & Anch. ibi, & Domi. Et vide Bartho. de Caſſaneo in cõſuetudinibus Burgũdiæ. fol. l. in. §. Septimò ſallitur. vbi limitando regulã quòd clerici non poſſunt de crimine corã ſeculari Iudice cõueniri, dicit quòd hoc fallit in clerico goliardo, buffone vel ioculatore, qui tertiò monitus non deſiſtit, quia talis eſt ipſo iure priuatus omni priuilegio clericali. Ex quo videtur velle quòd propter hoc crimen clericus efficitur de foro iudicis ſecularis. {pro quo etiã vide Stepha. Aufre. in clem. j. de offi. ord.} Et licet vt ſuprà dictũ eſt Doctores teneãt contra Ioan. mona. & ſic, quòd hæc pœna procedat in clericis etiã in ſacris, dicit Bar. vbi ſuprà, quòd tutius eſt tenere opinionẽ Io. mona. contra Archid. & ſequaces propter actualem degradationem, quæ in hoc caſu ſecũdũ eũ videtur neceſſaria: cuius opinionẽ videtur ſequi Phili. Probus in addi. ad Io. mona. Ego tamen credo quòd opinio Archi. & aliorũ cõtra Io. mona. ſit vera. Nec obſtat illud de degradatione quod Barthol. de Caſſaneo vbi ſuprà dicit: quia non ſequitur, eſt neceſſaria degradation in caſu iſto, ergo bene dicit Io. mona. dum aſſerit quòd pœna iſta non procedit in clericis in ſacris. quia Doctores contrarium tenentes, non negant degradationem eſſe neceſſariam, licet de ea nõ faciant mentionem, & ſi neceſſaria eſt in caſu noſtro, etiam facienda eſſet in clerico in minoribus, quia ille etiam capax eſt degradationis, vt videbis infrà ſuper verbo degradari: neque cõſtat ex verbis Ioan. mona. quòd ideo dicar, quòd clerici in minoribus amittunt priuilegium, iuxta formam text. in dict. capitu. j. quia in eis non eſt neceſſaria degradatio. Carnificum, ſeu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & perſonaliter exercentes. Capvt lxiii. Clerici nominatim & tertiò moniti, vt ab huiuſmodi officiis deſiſtant, ſi non fecerint, aut officia illa reſumpſerint, cõiugati omnino, non coniugati verò in rebus, & ſi omnino incedunt vt laici in perſonis, priuilegium clericale quãdiu præmiſsis inſtiterint, eo ipſo amittant. ita diſpoſitum eſt per Concilium Viennenſ. vt in Clement. j. de vi. & honeſt. cleric. Et aduerte quòd pœnam hanc incurrunt etiam clerici prædicta officia exercentes pro vtilitate dominorum quibus ſeruiunt: quia in hoc non habetur reſpectus ad eum cuius intereſt, ſed ſolùm ad eum qui talia officia exercet per ſe & publicè ſecundùm Bonifacium ibi, prope fin. poſt Paul. & Guilliel. Quem etiam ibi vide prius tenentem poſt Paul. quòd clerici puniuntur prædicta pœna, quamuis non exerceant continuè dicta officia, ſed per dilucida interualla, dum tamen eo tempore quo non exercent deſiſtant propter aliam cauſam, & non cauſa honeſtatis ordinis clericalis. Vt autem pœnam hanc incurrant clerici debent nominari proprio nomine & expreſſo in monitione illis facienda, per gloſ. ibi, in verbo nominatim: quæ quidem monitio debet fieri publicè in eccleſiis per presbyterum vel præconem in ſcriptis, vel ſine ſcriptis, vel in locis aliis publicis ſecundùm Guiliel. de monte Lau. ibi: quod tamen videtur intelligere Bonifacius ibi prope fin. quando non poſſunt clerici apprehendi: nam ſi poſfent, monitio debet fieri in perſonis monitorum, quem etiam vide dicentem quod forſan ſufficeret, ſi fieret monitio in loco habitationis. & vide Cardi. ibi, in vij. quæſt. concludentem, quòd quando monitio fieret per circũlocutiones omnino ſpecificas: tunc æquè fit certificatio, ſicut per nomen propriũ: & in caſu noſtro talis monitio ſufficeret, dum clarè conſtet de quibus fiat mentio. & idem tenent zenze. & Petrus de Ancha. & Bonifac. & Imo. ibi: quos ſequitur etiam Ioan. de Vanchel. in ſuo breuiario, ſuper dict. clement. licet Paul. & Ioan. de Ligna. teneant cõtrariũ ſecundũ eũ. Debet etiã eſſe monitio trina, adeò quòd non ſufficeret vnum perẽptorium pro omnibus, vt not. etiam gloſ. ibi. Cardin. autẽ in viij. quæſtio. concludit vnam monitionem cum tribus interuallis ęquiparari in iſto caſu tribus monitionibus, & ſic intelligit opinionẽ Zẽze. ne cõtradicat Stephano: & ſic videtur, quòd poſsit intelligi opinio Anch. & Ioã. de Imo. ibi, qui vidẽtur ſimpliciter tenere opi. glo. & Ioan. de Ligna. & Zenze. In arbitrio præterea eſt epiſcopi in his monitionibus ſtatuere terminum quem voluerit, ſed poſtquã ſtatuerit, non licebit immutare prius quàm lapſus fuerit, ſed cùm durat, prorogare poterit ex cauſa. ita Cardi. ibi poſt Lau. in ix. quæſtio. in fin. Et aduerte quod inquantum ſuprà dictum eſt, quòd reaſſumẽs officium prohibitum ex prædictis poſtquàm dimiſit, incurrit pœnam: limitandum eſt, niſi reaſſumens dimittat illud durante termino monitionum, vt declarat gloſ. ibi, in verbo reſumpſerint, quam ſequitur Cardin. ibi poſt Laud. & Paul. in x. quæſtion. Et idem ſequitur Imol. ibi ſuper eadem gloſ. Quod tamen optimè ſublimitat & declarat Bonifa. ibi, in colum. iiij. verſic. Sed iſtud. Vbi dicit quòd prædictam limitationem putat veram, quando primò dimiſsio fuit facta ſimpliciter: nam tunc quia conſtat de cauſa dimiſsionis, & ſumus in materia pœnali, intelligendum eſt prout placet ipſi monito: ſecus autem vbi conſtat de dimiſsione propter monitionem præcedentem: tunc enim monitio fuit ſortita ſuum effectum, & ſic amplius non poteſt dici quòd durat terminus monitionis: & ideo reaſſumptio per eum facta nocebit ei, tanquam facta, expirata iam monitione, licet poſtea ductus pœnitentia quia reaſſumpſit, dimittat intra terminũ ſibi datũ in monitione. Itẽ nota quòd ſi clericus vtatur aliis vilibus officiis, vt puta aptare pelles, vel ſi ſint lenones, vel balneorũ publici cuſtodes nõ incurrũt prædictã pœnam, licet videatur in talibus eſſe idẽtitas rationis, & in aliquibus eorũ maior ratio, vt colligitur ex gloſ. iiij. in d. clem. & ex his quæ no. ibi Card. quãuis cotrariũ teneat Zenze. ibi, quẽ videtur ſequi Bonifa. ibi, in col. ij. ver. Cõclude, qui etiã addit, quòd ſi clericus exerceret officiũ mũdandi cloacas, quòd forſan haberet locũ pœna d. clem. quod ego nõ opinor verũ, ſequẽdo dictã opinionẽ Cardi. poſt glo. quia ſi lenones nõ cõprehenduntur ſub ea, quia non ſunt expreſsi, multò minus mundantes cloacas. Crederem tamẽ quod & ſi tales non comprehenduntur, quia ille text. videtur ſpecialiter prohibere illa officia ibi expreſſa, ex eo fortè, quòd in illa ætare frequentius peccabatur in illis, ſecundùm Cardi. ibi, Si clericus vteretur aliquo ex prædictis officiis, vel ſimilibus vilibus, vel inhoneſtis, ſi monitus non deſiſteret, puniendus eſſet ſuperioris ſui arbitrio, attenta officij & perſonæ qualitate, & temporis diuturnitate, & aliis quæ infrà in arbitrariis conſideranda tradimus. Aleatores. Capvt lxiiii. Alea quidem (ſi Calepino credimus) ludus tabulæ eſt, & omnis ludus in varietate fortunæ conſiſtens. Vnde aleator dicitur qui ſępe alea ludit: ludere autem ad aleas & taxillos clericis prohibitum eſt, vt in capit. Clerici. de vita & honeſta. cleri. quod ideo prohibitum videtur propter plura crimina quæ in talibus ludis perpetrari ſolent, quorum xvj. refert Hoſt. in ſua ſumma, in tit. de exceſsi. prælat. in §. Clericus. Et vide Florent. in ij. parte, titu. j. capit. xxiij. §. vj. col. j. & duabus ſequent. vbi dicit quòd quot ſunt puncta in taxillis, tot ſunt ſcelera in ludo, & ponit xxj. peccata quæ in illo interueniunt, quæ omnia ad literam tranſcripſit Petrus de Rauen. in ſuo Alpha. aureo, in verbo, ludus. Pœna autem clerici publici aleatoris eſt vt repellatur ab obtinẽdo beneficio, etiam ſi nunquam fuerit monitus, vt deſiſtat à ludo probatur. in cap. inter dilectos. de exceſ. præla. iuncta gloſ. in d. cap. Clerici. in verbo ad aleas, vnde dicit. Abb. in d. c. Inter dilectos, quòd collation facta tali eſt nulla, ſi de hoc conſtabat, tãquã facta vili & indigno, & ſi nõ cõſtabat, quia erat occultus, debet irritari: quæ vltima verba Abb. diſplicent. Nam ſi hæc eſt pœna aleatoris publici, quomodo occultus aleator illa punietur? beneficio autem obtento non priuatur propter ludum, ſecundum eum, sed mitiori pœna plecti debet, ex quo videtur quòd pœna eſt arbitraria. Si autẽ monitus nõ ſe correxerit, tunc poteſt beneſicio priuari ſecundũ eũ, qui allegat text. in cap. j. xxxvj. diſtin. quæ aliâs eſt xxxv. qui text. hoc expreſsè non dicit, ſed quòd clericus deſeruiens alæ, aut deſinat, aut damnetur, & non aperit quæ ſit pœna. Vnde magis mirandum eſt quòd Domini. & Præpo. ibi ſummando text. eundem videntur tenere quòd per illum textum imponitur pœna depoſitionis, quod etiam videtur tenere Silueſ. in ſumma, in verbo ludus, in verſ. Quarrò quæritur, dum dicit quòd patet eſſe peccatum mortale ludere in clericis, ex pœna quæ eſt excòmunicatio, vel depoſitio, vt diſt. xxxv. Epiſcopus, qui eſt idem text. de quo ſuprà, qui omnes Doctores ſolùm ad hoc moueri poſſunt propter illud verbum damnetur. Et prædictam tamen opinionem Abb. ſequitur ſimpliciter Ioan. Baptiſta Caccialupi in tracta. de ludo. in xij. quæſt. licet non referat Abb. ſed allegat ſolùm Doctores in dict cap. inter dilectos, & idem ferè ad literam facit Paris de Puteo in tract. de ludo, in col. xj. numero xliiij. licet de Dominico & Præpo. nullus eorum meminerit. Ego verò in pœna huius delicti nõ facilè opinor quòd poſſet deſcribi certa doctrina, quippe cũ variari debeat ex circũſtãtiis occurrentibus quæ ad aggrauandã vel minuendã eã animũ iudicis inclinabũt: deòq; arbitrari eum oportebit quanta ſit conſuetudo ludentis, & quæ quãtitas precij, & qualitas perſonarũ, qualíſve exẽpli pernicies, & an in hoc delinquẽtes occaſione ludi diuina deſeruerint officia, quibus intereſſe tenebantur, aut ſi ſacramenta defierint miniſtrare. Et prout hæc omnia accidiſſe cõpererit, ſic delinquẽtes in hoc punire debebit. Vnũ pręterea ſemper aduertat Iudex, quòd cùm in his præcipuè regnis longè grauius puniãt eorũ leges ludentes ad taxillos, quos idioma Hiſpanũ, Dados appellat: & hoc genus ludi in oculis omniũ deteſtabilius ſit, ſic debet ipſe arctiori pœna clericos qui in hoc deliquerint coercere. Si verò clericus proprio ludo id adiunxerit, quòd aliis ludere volentibus menſam paratam habet, in qua alios ad ludendum prouocat ac recipit, tunc quidem grauiori pœna quàm in prædictis caſibus plectendus eſt. Admonitos præterea velim hoc articulo omnes Iudices, horum præcipuè regnorũ, quòd licet ex eorũ legibus ſancitũ ſit, quòd poſt duos menſes non poſsint Iudices inquirere contra luſores, nec contra eos qui duos tantũ argenteos luſerint procedere: ipſi tamé contra clericos & poſt dictum terminũ, & infra prædictam quantitatẽ poterunt & debebũt procedere, ex ratione: quia cùm longê inhoneſtius, & magis prohibitum ſit clericis quàm laicis vacare ludis, non videtur decens eſſe dictarum legum ſanctiones in clericorum ludentiũ patrocinium admittere. Atq; ex ea crederem ratione poſſe firmari, quòd licet eædem leges patriæ breuem terminum præfixerint ad repetitionem amiſſorum in ludo, etiam eo lapſo damnari poterit clericus ad reſtitutionẽ eorũ quæ lucratus eſt, eo qui amiſerit repetente. Et quòd in hoc attendendum ſit tempus à iure communi præſinitũ ad repetitionem prædictorum, de quo in auct. Alearũ vſus. Et per Abb. in d. c. Clerici. de vi. & honeſt. cleri. Nõ ſolũ autẽ Iudices eccleſiaſtici in puniendis clericis luſoribus debent eſſe peruigiles, ſed & inſpicientes, & participles tantùm etiam punire debent, pæna quæ ipſis condigna videbitur, imperatoriarum legum zelum imitantes, qui clericos ad tabulas ludentes, vel participles ludentium, aut inſpectores tribus annis à miniſterio prohiberi iubent, & in monaſterio redigi, vt in auct. Interdicimus. C. de epiſcop. & cleric. & in §. Interdicimus. in auct. de ſanctiſ. epiſcop. colla. ix. Bona eccleſiæ dilapidantes. Capvt lxv. SI quis dilapidator eſt bonorum eccleſiæ, hæc eſt manifeſta & rationabilis cauſa quare poteſt à dignitate remoueri, probat text. in cap. ij. de ſtat. mona. circa fin. & vide text. in capitu. Si quis presbyter. l. diſ. quem ſic ſummat præpo. Presbyter vel diaconus vendens ſacra vaſa eccleſiæ deponendus eſt, poterit tamen epiſcopus cum eo diſpenſare: qui text. etiam probat quòd clericus in hoc committit ſacrilegiũ. Patronus verò clericus qui res eccleſiæ alienat, vel illis damnum inſert, ſi requiſitus non reſtituit ſuſpenditur ab officio & beneficio donec emendet, & ſi adhuc noluerit emendare, debet deponi. ita etiam diſponit text. in l. iij. tit. xv. parti. j. Et nota quòd in iſto caſu dilapidationis tria ſpecialiter reperiuntur ſecudùm Anto. poſt Hoſtien. in cap. Licet Heli. de ſimon. pen. col. primum quòd abſens & contumax condemnatur etiam lite non conteſtata. Secundum quòd propter ſolam ſuſpitionem ſuſpẽditur ab adminiſtratione is contra quem fit inquiſitio. Tertiũ quòd quilibet auditur accuſans: quæ etiam tria ſpecialia reſert & ſequitur Ana. ibi, in col. vj. Prius tamen admittẽdi ſunt quorum intereſt. xvj. quæſt. vij. cap. Filiis. & ij. quæſt. vij. Quapropter. Forma verò procedendi contra dilapidatem eſt, quòd formentur duo proceſſus, primus de ſuſpitione dilapidationis, in qua ſummariè procedi debet: quia timetur ne is contra quem eſt inquirendum de veritate officials corrumpat, & inquiſitionem veritatis impediat, in qua procedi poteſt ſummatim, & ſine ſcriptura ad effectum, vt probate ſuſpitione detur ſibi coadiutor, & interdicatur vtriq; omne genus alienandi, & tunc probate ſuſpitione licet leui, & per coniecturas debet ſuſpẽdi ab adminiſtratione, quæ ſuſpenſio operatur effectum, quòd ſolùm perdet poteſtatem adminiſtrandi in temporalibus, non verò in ſpiritualibus. Secundus proceſſus de veritate dilapidationis in quo proceditur plenariè, & inuenta veritate deponitur ab adminiſtratione in perpetuũ, taliter quòd quo ad actum, & quò ad ius remoueatur ab adminiſtratione ſpiritualium & temporaliũ, licet non degradetur ab ordine: & ſic eiicietur dilapidator ab eccleſia, & alius præficietur, & eiectus remanebit in ordine, ſed non habet ordinis executionem, cùm ſit effectus infamis per ſentẽtiam. Quæ omnia colliguntur ex Archid. in c. Vobis. & in cap. Vulteranæ. xij. quæſt. ij. & ex Anto. in c. Venerabili. de offic. deleg. & in c. Licer Heli, de ſimo. & ex Ioan. de Ana. ibi, col. v. & ex Abb. in. d. c. Venerabili. cõplectendo ſubſtantiam dictorum ſuorum: Abb tamen vbi ſuprà, in hoc ſecundo proceſſu quando de veritate agitur quò ad pœnam imponendam cõuicto de dilapidatione diſtinguit, quòd aut fuit actũ criminaliter, & debet deponi, allegat text. in. c. Apoſtolicos. & c. Monemus. xij. quæſt. ij. cuius opinionem ſequitur in hoc Præpoſ. in d. c. Vobis, prope fi. Aut fuit actum ciuiliter, & debet ſolùm remoueri à beneficio, & alius eſt ad illud promouendus, allegat text. in d. c. Licet Heli. quam diſtinctionem habuit ab Anto. ibi. licet eum non referat, qui etiam plus dicit, quòd debet deponi etiam ab ordine: & vide eundem ibi, & in d. c. Licet Heli. tenentem quòd ſi prælatus non poteſt conuinci de dilapidatione, & eſt infamatus, debet ſe purgare. Et aduerte quòd Abb. in d. cap. Venerabili. dicit quòd hic proceſſus de quo ſuprà haber locum, quando proceditur per viam inquiſitionis, ſeu denunciationis: ſed ſi accuſatur quis de dilapidatione, non eſt neceſſe vt prius inquiratur an ſit ſuſpectus, ſed poteſt procedi ſuper veritate. Quum autem totus hic noſter libellus in denunciatione fiſcalis, nõ in accuſatione fundetur: per hoc conſtat quòd debebit in noſtro propoſito formari duplex proceſſus. Crederem præterea quòd licet verum ſit quod Abb. dicit, quòd accuſationem non eſt neceſſe præcedere inquiſitionem de ſuſpitione. Si tamen accuſator peteret pendente accuſatione accuſatum ſuſpendi ab adminiſtratione, tunc neceſſe eſſet ſaltem ſummariè de tali ſuſpitione cognoſci, & illa probata poſſe procedi ad ſuſpenſionem, vt ſuprà: quia ſola pendentia accuſationis de dilapidatione non ſufficeret ad ſuſpẽdendum reum ab adminiſtratione, vt notat Anto. in d. cap. Licet Heli. col. pen. & Præpoſ. in d. c. Vobis. xij. quæſt. ij. Sed in materia huius noſtri cap. vide Abb. in d. cap. Licet Heli. pen col. vbi dicit quòd in veritate ſuper modo procedendi cõtra dilapidatores iura loquuntur vario modo: quia principaliter habemus text. in iſta materia ibi, in d. c. Licet Heli. & in d. c. Venerabili. & in c. Vobis. & in c. Vulteranæ. xij. quæſtio. ij. cum aliis: & videtur quòd non poſsint rectè reduci ad concordiam, niſi vnum ſuppleatur per aliud. Vnde putat ipſe propter hanc iurium varietatem eſſe committẽdum iudicis arbitrio, quam viam debeat accipere, & ideo conſiderata qualitate denunciantium & denunciati, & fama ſi qua habetur, quandoque iudex à principio interdicit à poteſtate alienandi, prout factum fuit in d. c. fin. de accuſa. quandoq; interdictione non facta procedit ſuper ſuſpitione, vt ibi: & probata ſuſpitione poterit ſecundùm eius qualitatem & quantitatem in partem vel in totũ ſuſpendere, vt ibi: vel dare ſibi coadiutorem, vt in d. c. Venerabili. & quòd ſic poſſunt reduci ad concordiã iura & opiniones plures quæ verſantur in hoc. Cuius opinionem videtur quodãmodo ſequi Felin. in d. c. Venerabili. dũ in noſtro propoſito, & in materia dilapidationis videtur ſe remittere ad doctores, ibi, maximè ad Imo. ibi, & ad Abb. in. d. c. Licet Heli. Et nota quod dicit Anto. in d. cap. Licet Heli. in pen. col. quòd dicitur probari ſuſpitio dilapidationis, ſi eccleſia habeat magnos reditus: & nihilominus prælatus eſt magnis debitis obligatus, & ꝙ non poterit ſe excuſare obtentu nobilitatis, quia quantumcunq; ſit nobilis, debet ſe reſtringere, & temperare, ſecundùm eccleſiæ facultates. Quod non videtur ſimpliciter tenendum: quia ſi prælatus dilapidat reditus annuos eccleſiæ ad ſuam tantùm menſam pertinentes, non dicetur tunc dilapidare bona eccleſiæ; ſed reditus ſuos. Propter quod nõ videtur eſſe procedendum contra eum, tanquam contra dilapidãtem bona eccleſiæ, niſi intelligat Anto. quando debita quibus erat obligatus prælatus eſſent cõtracta ratione eccleſiæ, nam cùm ad illa etiam teneatur ſucceſſor iuxta text. in cap. j. de ſolu. dicetur tũc dilapidare bona dignitatis, quum per ſuperfluitatẽ ſuorum ſumptuum obligat ſucceſſorem ſuũ in ea. Inſuper Barba. in d. cap. Venerabili. in vj. & vij. col. ſimpliciter refert plures & varias opiniones in iſta materia, & poſt earũ relationem dicit quòd magna moleſtia eſt ſibi in referendis tot opinionibus, & quòd veritas non habetur ex illis, & quòd eſſet neceſſaria papalis deciſio, vt tot iura varia & diuerſa reducerentur ad concordiam, & poſtea in col. ſeq. refert opinionem legiſtarum in propoſito, & dicit quòd etiam ex dictis eorum non apparet veritas, ſicut neq; ex dictis canoniſtarum, & quod ſoluat Apollo. Et tandem ipſe pro veritate dilucidãda in iſto paſſu ſuſcipit duos caſus examinandos. Primum an pendente lite ſuper ſuſpitione dilapidationis ſit interdicta ipſo iure poteſtas alienandi, an ſit interdicenda à Iudice. Secundum an ſit interdicenda adminiſtratio, an debeat dari coadiutor, quos duos caſus proſequitur per duas col. ſequẽtes, & tandem ex eis elicit tres concluſiones. Quarum prima eſt, quòd licet à iure ſit poteſtas alienandi interdicta, pendente lite ſuper ſuſpitione dilapidationis, tamen requiritur factũ Iudicis, quam dicit eſſe contra Hoſtien. & ſequaces. de quo articulo vide Aret. in d. c. fin. de accuſa. reliquas duas referre nõ curo, quia primam earum dicit eſſe contra gloſſas Decreti, & Decretalium, & contra omnes Docto. vſq; ad ſuos dies. Secundam dicit eſſe contra ſcribentes, propter quod ſatis videntur paruipendendæ à doctoribus, qui magis veritatem, quàm ſuperfluam ſubtilitatẽ quærũt, & aliis referre ſtudent. In tãta igitur Doctorum varietate, nimirũ ſi nos quid verum ſit non facilẽ poſſimus eligere. Vnde videtur poſſe teneri forma duplicis proceſſus, de qua ſuprà cùm temperamento opinionis Abb. in d. c. Licet Heli. in qua multũ credit in hac materia committendum arbitrio iudicis. Publicis ſpectaculis. Capvt lxvi. Si enim hominibus cunctis obeſſe plurimum, morèſq; corrumpere ſpectacula Lactantius oſtendit, ob ídque fugienda conſuluit in lib. vj. diuinarum inſtitut. cap. xx. in fin. maximè ſub his verbis: Vitanda ergo ſpectacula omnia, non ſolùm nequid vitiorum pectoribus inſideat, quæ ſedata & pacifica eſſe debent, ſed ne cuius nos voluptatis conſuetudo deliniat, & à Deo atque à bonis operibus auertat. Quis inquam ambigere poteſt, quàm indecens ſit eccleſiarum obſequiis mancipatos viros illis delectari? Vnde meritò miniſtris altaris,} ac quibuſlibet clericis prohibitum fuit in Cõcilio Laodicen. {in Canone liiij.} de quo in cap. Non oportet, {lo ij.} de conſec. diſt. v. ſpectaculis aliquibus quæ in nuptiis, aut in ſcenis exhibentur intereſſe, & ſancitum fuit eos debere fugere, & abire de conuiuio antè quàm themelici ingrediantur, vt ibi. Quòdque non debeant ſpectaculis intereſſe ſcripſit Iſidorus, vt in capit. His igitur. xxiij. diſtinctio. & quæ etiam turpia ſpectacula illis inhibeãtur, habetur in cap. Presbyteri. xxxiiij. diſt. quod eſt Conciliũ Agathenſ. {in Can. xxxix.} & inſuper in antiqua illa & felici Eccleſiæ ætate, non ſolùm Pontifices maximi & cæteri Prælati eorum coadiutores, ſed etiam Imperatores ipſi quantumuis vniuerſi ferè orbis regimine præpediti, clericorum honeſtati ac ſuorum morum reformationi vacabant, gnari quidem quãtum officiat à ſacerdotibus & clericis in reliquum vulgus exempli mali virus efflatum: adeóq; huiuſce honeſtatis erãt ſolliciti, vt plura clericis omnibus interdicerent, quæ infelici hac tempeſtate noſtra leuiſsima fore videntur. Cuius rei exemplum eſt quòd Iuſtinianus Imperator non ſolùm epiſcopis, ſed etiam presbyteris, diaconibus, ſubdiaconibus, & lectoribus, ac omnibus aliis cuiuſlibet venerandi collegij ad quodlibet ſpectaculorum ſpectãdi gratia venire prohibuit. In hoc verò delinquentes, vt tribus annis à venerabili miniſterio prohiberentur, & in monaſterio redigerentur ſtatuit, vt in aucten. de ſanct. epiſco. §. Interdicimus. colla. ix. quæ quidem pœna & ſi vti ab Imperatore clericis inflicta videatur, non imponenda: monere tamen debet prælatos omnes, vt ſimilia clericis prohibeant, ac contemptores pœna digna caſtigent. Et vide Cardi. in Clem. Ne in agro. §. Porrò. col. ij. de ſtat. monac. referentem Laur. qui per text. ibi, & in d. §. Interdicimus. & per text. in cap. Sententiam ſanguinis. ne cleri. vel mona. dicit quòd clerici non debent intereſſe ludis, oſtẽtationibus, duellis, executionibus damnatorum ad mortem, clandeſtinis matrimoniis, & aliis voluptuoſis, ſeu aliis inhumanis actibus laicorum, ex quibus probabilis videtur aſſerentium opinio, ſcilicet nõ licere clericis, maximè ſacerdotibus tauricidiis intereſſe. Quippe cùm inficiari nemo valeat quòd ille actus in humanus ſit, & antiquam redolens barbariem, & in quo plures exinde hominum ſequantur interitus, tantóque ſoleant iocundiora reputari ſimilia ſpectacula, quantò sæuior in homines fuerit taurorum ferocitas iaculis laceſsita. Vt autẽ ab hoc abſtinerẽt clerici in ſacris ſaltem conſtituti, honeſtũ & æquũ ducerẽ, vt hoc ſynodali decreto per omnes diœceſes prohiberetur, pœna cõdigna contrafacientibus impoſita. Clandestinis nuptijs intereſſentes. Capvt lxvii. Parrochialis ſacerdos contemnẽs prohibere tales nuptias, aut quilibet alius etiã regularis qui præſumit illis intereſſe ſuſpenditur ab officio per triennium, & punitur grauius, ſi culpæ qualitas poſtulauerit, vt in cap. fin. de clandeſt. deſpon. Et licet text. ibi ſolùm dicat quòd in hoc delinquens ſuſpenditur ab officio, intelligendum eſt, ꝙ talis ſuſpenſio inducit etiam ſuſpenſionẽ à beneficio, cùm hoc ſit regulare, vt not. glo. in Clem. Cupiẽtes. de pœn. in glo. magna, verſi. Et nota. {& in c. Latores, de cler. exco. miniſt. & Doct. in c. Paſtoralis. de appella. vbi etiam glo. fin.} & ita tenet Card. in d. c. fin. quem referr & sequitur Præpo. ibi, in fin. col. Tẽpus autem triẽnij poterit minui vel augeri ex cauſa, vt not. Hoſti. ibi, quem ſequitur idem Præpoſ. in d. fina. col. qui pro eius opinione põderat text. ibi, dũ dicit, grauius puniendus, &c. Imò plus dicit Hoſtien. ſecũdùm eum quòd ab hac ſuſpenſione poterit abſolui ab ordinario, vel ſuo parrochiano, ex quo non reſeruatur ſedi A poſt. arg. text. in c. Nuper de ſenten. excom. niſi per conſtitutionem legati in prouincia de conſenſu ſynodali fuerit abſolutio reſeruata, nam tunc etiam epiſcopus non poſſet abſoluere. Ego tamen dubito inquantũ docto. dicunt ꝙ abſolui poterit à ſuo parrochiano, argu. d. c. Nuper. ꝙ hoc ſit verum in iſto caſu. quia ille text. loquitur in excõmunicatione, in qua vertitur periculũ animæ, ꝙ quis ſit, vel moriatur excõmunicatus, quod non eſt in ſuſpenſione. Itẽ loquitur quando difficile eſt ex aliqua iuſta cauſa, ꝙ ad ipſum excõmunicatorem abſoluendus accedat. Item ludibrio esset pœna iſta ſuſpenſionis per trienniũ, ſi ſtatim poſt illã incurſam poſſet ſacerdos abſolui à ſuo parrochiano: Preterea pœna iſta imponitur presbytero parrochiali, quomodo ergo poterit iſte habere aliũ presbyterũ parrochialẽ ſuũ, qui illũ tanquã parrochialis & proprius ſacerdos abſoluat. Imò ꝙ nec ab epiſcopo poſsit abſolui ſacerdos qui hãc pœnã incurrit, magis in ſpecie probat gl. in cap. Cupientes. in §. Cæterum, in verbo, ſuſpẽſos. de elect. lib. vj. dum dicit, quòd text. in d. cap. Nuper. nõ habet locum in ſuſpenſione: & licet ſequamur opi. glo. in clemen. j. de hæret. in §. verum. in verbo excommunicationis, quæ videtur extendere d. cap. Nuper. ad ſuſpenſionẽ, quãdo non fuit ad tempus determinatũ, & dicit nõ habere locũ quando tẽpus eſt determinatũ, adhuc non poteſt procedere opin. Hoſti. & Card. in caſu noſtro. Quũ hîc ſuſpenſio ſit limitata ad triennium: nec etiam procedere poteſt eorũ opi. ſi obmiſsis glo. prædictis ſequamur opinionẽ Pauli, in clem. j. de reb. ecceleſ. non alie. quam videtur ſequi Domi. ſuper. d. gloſ. in verbo. ſuſpenſos, dum vult quòd aut lex ponit ſuſpenſionem propter pœnam, aut propter contumaciam: primo caſu, inferior non poteſt abſoluere, niſi eſſet cauſa vrgens: ſecundo, inferior abſoluit, & ſic procedit d. c. Nuper Nã etiam ſecundùm iſtam diſtinctionem non poteſt procedere dicta opinio Hoſti. & Cardi. quia apertè conſtat quòd in caſu noſtro ſuſpenſio non in contumaciam, ſed in pœnam impoſita eſt: & ſic per ſuprà dicta videtur, quòd nõ ſit vera opinio dictorũ Doctorum quò ad caſum noſtrum, quam nuſquam ab alio impugnatam legi. Cùm autem hodie in pluribus locis conſuetudo inualuerit, vt prælati diſpenſent quòd ſine bãnis præcedẽtibus cõtrahere poſsint qui nubere volũt, vt facilè eſt videre in aliquibus diœceſibus, & vt de conſuetudine eadem atteſtatur Petrus de Palude, in iiij. ſententiarum. diſt. xxviij. q. ij. arti. iij. conclu. iij. eodem modo videtur quòd ex tali diſpenſatione celebrãdis nuptiis poſsint intereſſe. Nuptias ſecundas benedicentes. Capvt lxviii. Vir & mulier ad bigamiam tranſiens, non debet à presbytero benedici, quia cùm alia vice benedicti ſint, eorum benedictio iterari non debet. verba ſunt text. in cap. Vir autem, de ſecundis nuptiis. & ſic ſiue vir, ſiue mulier aliâs receperit benedictionem, non debet benedictio iterari, quia communis eſt vtrique: neque vnus ſine altero eam recipere poteſt, vt notat Hoſtien. in ſumma eiuſdem titu. in §. An licitum ſit, verſ. In aliquibus, qui etiam notat quòd ſi duo trãſeunt ad bigamiam, qui nunquàm fuerunt benedicti, poterunt benedici. Sacerdos autem contrarium sacrens ab officio & beneficio ſuſpenſus cum teſtimonio literarum proprij epiſcopi deſtinandus eſt ad ſedem Apoſtolicam, vt in c. j. eod. tit. Ex quo videtur ſecundùm Hoſt. vbi ſuprà, quòd alius diſpenſare nõ poteſt. Quam pœnam cùm tam grauem conſideret Anto. in d. c. j. pro tam leui delicto dicit quòd fortè clericus de quo ibi, benedixit ſecũdas nuptias cõtractas viuente prima coniuge: quod etiam ante eũ ſuſpicatur Io. And. qui tame dicit hoc nõ patere in decretali antiqua: vt refert Abb. ibi, qui credit hodie imponendam eſſe pœnam arbitrariam attentis circunſtantiis, ac conſuetudine loci. Et licet quidam dixerunt quòd talis ſacerdos eſt ſuſpenſus ipſo facto, tamen Hoſtienſ. tenet contrarium, quem videtur ſequi Anto. ibi, dum refert eius opinionem vltimo loco. Et ſequitur eum etiam expreſsè Abb. licet de Anto. non faciat mentionem. Vnde in hoc delicto cùm pœna non ſit impoſita ipſo iure ſecundùm communiorem opinionem: & delictum non ſit tam graue, arbitrio Iudicis erit puniendus clericus in hoc delinquens. Virgata ac partita veste publicè vtentes. Capvt lxix. ANtequàm huius exceſſus pœnam deſcribamus, ſciendum eſt, quòd virgata veſtis dicitur illa, quæ eſt ſtripata per diuerſos colores, vel cùm pannus de ſe eſt planus, aliquid ſuprà ponitur per modum virgæ vel literaturæ. Partita verò eſt quæ fit ex diuerſis coloribus, vel quæ eſt ſciſſa, vel diuiſa per ferrum, vt per ſupradicta verba declarat Ioan. Vanchel, in breuiario Clementinarum, Clemen. ij. de vi. & hone. cler. Clericus verò tali vtens veſte, beneficiatus per ſex menſes à perceptione fructuum eſt eo ipſo ſuſpenſus, ſi non beneficiatus, ſed in ſacris citra ſacerdotium per idem tempus redditur eo ipſo inhabilis ad beneficium eccleſiaſticum. Habens verò dignitatem, perſonatum, ſeu aliud beneficium, cui cura animarum imminet, ac alij in ſacerdotio conſtituti, tali vtentes veſte publicè, aut infulam, ſeu pileum lineum publicè portantes in capite ſunt eo ipſo beneficiati à perceptione fructuum per annũ ſuſpenſi. Sacerdotes verò per idem tempus inhabiles ad beneficium, vt in clem. ij. ſuprà allegata, de vi. & hone. cler. vbi etiam vide alias veſtes clericis prohibitas. & pœnas deferentium illas. Nota tamen quòd ſi clericus vtitur aliqua ex veſtibus ſibi prohibitis ſecretò, & ſubtus alias veſtes, ita quòd in publicum non apparet, non incurrit hãc pœnam: & idem eſt ſi vtitur talibus veſtibus domeſticè, puta in ſtudio, vel loco ſimili, vel ſi nõ cõtinuè portat, ſed ad momẽtum propter feſtum ſocij ſui, qui doctoratur, vel fit rector aut miles, aut ducit vxorẽ. ita notat Ancha. ibi ſecundò nota. referendo ad hoc Zenze. & tenet hoc etiã Imo. ibi. ij. col. verſ. Quæro quid. Qui præterea notat poſt. Zẽze. quòd ſi clericus propter paupertatem defert veſtes prohibitas nõ incurrit pœnã illius text. Et vide etiam Ioã. de Ana. in rub. de apoſta. vbi aliqua ex prædictis refert & ſequitur, & deciſiones Capellæ Tholoſanæ in quæſt. lij. Item fuit dubitatũ, ſi clericus, cum ſua additione Stephani Aufrerij. Et vide concilium Conſtantiẽſe in ſeſsione xiiij. in tit. de vi. & honeſt. cleri. vbi penitus decernit abolendũ quòd clerici & perſonæ eccleſiaſticæ deferant manicas ad cubitum pendentes, & veſtes longas cum magna & ſumptuoſa ſuperfluitate, maximè fiſſas retro, & in lateribus cum fodraturis vltra oram excedentibus in fiſſuris, & quòd cùm talibus interſint in eccleſiis cum ſuperpliciis, ac aliis veſtibus ad cultum & officiũ eccleſiaſticum ordinatis, maximè intra eccleſias, in quibus beneficiati exiſtunt: & quòd contrarium facientes, vt tranſgreſſores Canonum puniantur: & ſpecialiter ſtatuit, vt quicunque beneficiatus, aut officium in eccleſia gerens in habitu huiuſmodi diuinis officiis præſumpſerit intereſſe, pro qualibet vice à participatione prouentuum eccleſiaſticorũ per menſem nouerit ſe ſuſpenſum, ac tales fructus fabricæ illius eccleſiæ applicentur. Vt autem apertius intelligatur quàm diſpar fuit antiquorum patrum zelus in procuranda clericorũ etiã in veſtibus honeſtate. non prætermittendum duxi quod in Concilio Matiſconenſi primo, cap. v. ſancitum fuit per hæc verba, Vt nullus clericus ſagum aut veſtimẽta, aut calceamenta ſecularia, niſi quod religionẽ deceat, induere præſumat: quòd ſi poſt hãc diffinitionem clericus aut cum indecenti veſte, aut cum armis inuentus fuerit, à ſeniori ita coerceatur, vt triginta dierum incluſione detentus aqua tantùm & modico pane diebus ſingulis ſuſtentetur. Pudeat ergo hodiernos Iudices eccleſiaſticos delicta grauia ſub preætextu cuiuſdã pernicioſæ pietatis leui coertione punire, cùm patres antiquos tam leue facinus tam duro & longo ieiunio legerint correxiſſe. Ac comam nutrientes, ſiue relaxantes. Capvt lxx. CLericos nutrire comã Anicius papa prohibuit, vt in cap. Prohibete. xxiij. diſtin. Et præcepit caput radere deſuper in modum ſphæræ: & idem etiam prohibuit Concilium Carthaginienſ. in c. Clericus. de vi. & honeſt. cler. Item etiam Concilium Agathenſe ſtatuit vt clerici qui comam nutriunt ab Archidiano detondeantur inuiti. vt in c. Clerici. ea. diſt. Poſtremò verò Grego. ix. ſtatuit quòd ſi quis ex clericis comam relaxauerit, anathema ſit, vt in c. Si quis. ead. diſtin. vbi gloſ. dicit exponendum ſit, id eſt, fiat. Et eſt etiam text. in cap. Si quis. de vi. & honeſt. cler. vbi gloſ. idem dicit. & vide Abb. ibi, qui notat ex text. quòd clericus non deferens tonſuram peccat mortaliter, quia eſt dignus anathemate. Ebrij. Capvt lxxi. Qvi enim ebrietatis crimen paruum eſſe exiſtimat, audiat Apoſtolum Paulum dicentem, Neque fornicarij, neque idolis ſeruientes, neque molles, neque maſculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neq; ebrioſi regnum Dei poſsidebunt. Cúmque inter tam grauia delicta ebrietas annumeretur, quanta ſit eius grauitas apertè perpendat, videátque beatum Auguſtinum in ſermone de ebrietate, qui inter ſua opuſcula impreſſus habetur. {Et Iſidorum in tracta. de ſummo bono, in lib. ij. in c. xliij. de ebrietate. Et præcipuè legat obſecro elegantiſsimam, & mirabilem homiliã Baſilij. in primo tomo in homilia xiiij. de ebrietate & luxu.} Vnde quia ebrietas omnium vitiorũ fomes ac nutrix eſt: ideo placuit Agathenſis Concilij venerandis patribus, vt clericus de quo fuiſſe ebrium conſtiterit, aut triginta dierum ſpacio à communione ſubmoueatur, aut corporali ſupplicio ſubdatur, vt habetur in capitulo fina. xxxv. diſt. quæ pœnæ ſic fuerunt diſiunctiuè deſcriptæ, vt diſcretus Iudex quem huic vitio deditum animaduerteret, & quòd à communione priuetur, paruipendere corporali potius ſupplicio caſtiget. Et vide Hoſt. in ſumma, tit. de tempo. ordi. in §. Et cui. verſ. Pœna autem. vbi dicit, quòd epiſcopus, presbyter, vel diaconus deſeruiens ebrietati, ſi non deſinat, deponitur. Subdiaconus vel inferior ſiue clericus, ſiue laicus communione priuatur. allegat text. in capitu. Si epiſcopus. xxxv. diſt. Si verò ſemel ebrius fuerit, tunc dicit puniendum pœna text. in d. cap. fina. Poſterius autem Innocent. iij. in Concilio generali ac celeberrimo Lateranenſ. diſpoſuit clericum à crapula & ebrietate non abſtinentem, & qui à ſuperiore commonitus non ſatisfecerit, ab officio & beneficio ſuſpendendum, vt habetur in cap. A crapula. de vit & honeſt. cleri. {Vnde vt clerici ab hoc vitio cauerent, eorúmque honeſtati conſuleretur, antiqua illa concilia tabernarum etiam ingreſſum illis inhibuerunt, niſi peregrinationis, vel itineris neceſsitate cõpulſis, vt in Concilio Laodicenſi. & in Sexta Synodo, & in Concilio Carthaginenſi iij. & in Concilio generali ſub Inno. iij. celebrato. de quibus in c. nõ oportet. & in c. nulli clerico. & in c. clerici xliiij. diſt. & in c. clerici. de vita & honeſta. clericor. Pœna autem contrarium facienti in illis Canonibus ſtatuta non eſt, vnde hoc ſuperioribus videtur relictum, vt conſideratis frequentatione actuum, & perſonæ qualitate, & videntium ſcandalo, ab ipſis puniri debeat. Ex quo videtur parum aduertenter ſcripſiſſe Bertachinum, in tracta. de Epiſcopo. in ij. parte in materia degradationis. in §. vl. ſcias. in ij. tomo. trac. Diuerſ. Doct. ſol. ccxxxvij. nume. xx. quòd deponi debet Epiſcopus vel clericus, qui retinet vel frequẽtat tabernas, motus prætext. in c. nulli. ſuprà alleg. qui tamen text. pœnam depoſitionis non imponit clerico frequentanti tabernam: ſed habenti eam, & inibi aliis miniſtrãti. Quin potius & tũc nõ ſimpliciter clericũ deponẽdũ dicit, ſed diſiũctiue diſponit quòd aut ceſſet, aut deponatur. Nec etiam illud probat tex. in c. pen. de vi. & hone. cler. quem etiam allegat Bertachin. vbi ſuprà pro ſua concluſione.} Fornicarij. Capvt lxxii. Cvm iuxta diui Hieronymi ſententiam à Gratiano deſcriptam xxxv. diſt. in ſumma. Venter mero æſuans ſpumat in libidinem. Meritò ergo poſt ebrietatis delictum, carnis vitia collocabimus: at cùm fornicatio ſimplex, minus ſit punibilis inter illa, ideo de eius pœna primitus diſſerere libuit. Et in hoc, omiſsis opinionibus, dicendum eſt, quòd pro fornicatione clerici, & in ſacris conſtituti non imponitur pœna depoſitionis: allegantur ad hoc duæ gloſſæ ſingulares in cap. Maximianus. lxxxj. diſt. & in cap. lator. ij. q. vij. quibus dat ſociam Corſetus in ſuis ſingularibus, in verbo fornicatio. in c. Presbyter. lxxxij. diſt. pro quibus dicit eſſe caſum in d. cap. presbyter. ſed pœna arbitrio Iudicis relinquitur. & iſtam concluſionem elicit Decius ex dictis per Abb. in cap. At ſi clerici. in col. xix. verſ. De ſecũdo. de Iudi. quam dicit eſſe communẽ ſecundùm Modernos ibi, qui allegant gloſ. in d. cap. Lator. ij. quæſt. vij. & ibi Ioan. de Fantu. & Imo. in cap. Vt clericorum. de vi. & hone. cler. Et hanc opinionem tanquam communem ſequitur Ana. in cap. Significaſti. colum. ij. de adulte. Et hanc etiã opinionẽ dicit cõmunem Feli. in dicto capitu. At ſi clerici. in princip. in penulti. col. in fin. Et Ioã. de Selua in tractatu de beneficio. in iij. parte. in quæſti. iij. qui plura refert in propoſito. Et Corſetus in d. verbo fornicatio, vbi aliqua fundamenta adducit pro ea, & dicit quòd opinio tenẽtiũ cõtrarium fortè poſſet procedere in epiſcopis & prælatis qui cùm dicuntur contrahere matrimonium cum eccleſia non committũt ſimplicem fornicationem, ſed adulterium: & quòd iſto modo poſſent reduci ad concordiam opiniones contrariæ: ſed tandem dicit quòd in facti contingentia indiſtinctè sequeretur communem opinionem in iudicando & conſulendo: licet Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. x. col. teneat opinionem Butri. quam dicit eſſe communem, ſcilicet quòd deponatur clericus in ſacris, ad cuius fundamenta reſpondet Decius, vbi ſuprà. {Et quamuis Feli. vbi ſuprà in prima limitatione poſt Abb. in cap. fin. in. iij. col. de purga. Cano. dixerit in Epiſcopo eſſe crimen graue, & ſic dignum depoſitione fornicatio, in fine tamen concludit, quòd dubitat de hoc propter duas gloſ. quas ibi allegat.} Concubinarij. Capvt lxxiii. CLericus concubinarius, is propriè dici poteſt, qui ſolutam mulierem & corruptam nullóque ſibi ſpiritualis vel carnalis cognationis vinculo coniũctam domi retinet, cum qua conſueuit carnaliter commiſceri. Si verò illa nupta, virgo, aut coniuncta eſſet, tunc grauioris delicti nomen ſortiretur acceſſus ad illam habitus, ac ſæuiori pœna purgandus, vt infrà latius explanabimus. Conſuetudinem verò commiſcendi, ideo ad faciendum clericum concubinarium requirimus, quia aliâs vnicus tantùm concubitus fornicarium eum ſolùm faceret, nec damnandus eſſet pœnis concubinariorũ. Nec pręterea in hoc diſtinguerem, ſoláne retineatur domi concubina per clericum, an ſub velamento quòd pediſequa ſit matris, ſororis, amitæ, vel alterius cuius cohabitatio clericis non inhibetur, dum tamen conſtare poſsit, quòd eam habet in concubinam. Concubinarium inſuper cenſerem clericum, qui etiam in aliena domo notam fœminam habet, cui ſolet carnaliter commiſceri, ſi de cõſuetudine cõſtat, & diffamatus eſt in ſua vel ipſius fœminæ vicinia: licet ad effectum concubinatus de iure ciuili aliqui requirant quòd concubina ſit retenta in domo, vt per Bal. in auth. licet. C. de natu. libe. per gloſ. Bar. poſt Dinum in l. Concubinam. ff. de concubi. {& Præpo. in rub. de ſponſa. col. 3. num. 5.} Populus enim, ſiue domi, ſiue extrà habeat clericus concubinam, vocat eum & reputat concubinarium. Quando autem dicatur clericus publicus concubinarius, vide Decretum Concilij Baſilieñ. in ſeſsione xx. in prin. vbi hoc declarat per hęc verba, videlicet, Publici concubinarij intelligendi ſunt non ſolùm hi quorũ concubinatus per ſententiam, aut confeſſionem in iure factã, ſeu per rei euidentiam quæ nulla poſsit tergiuerſatione celari notorius eſt. Sed qui mulierem de incontinentia ſuſpectam & infamatam tenet, & per ſuum ſuperiorẽ admonitus ipſam cum effectu non dimittit. Aduerte tamẽ quòd quãdo clericus tenet publicè concubinam ſicut vxorẽ, & publicè nutrit filios, ita quòd etiam ipſe non audet diffiteri: tunc omnino eſt abſtinendum ab eo, ita quòd non eſt licitum audiri diuina ab eo, etiam ſine aliqua monitione ſuperioris: quia talis eſt ſuſpenſus ab officio & beneficio, ita quòd ſi celebrat incurrit irregularitatem. Iſta colliguntur ex doctrina Abb. in cap. Veſtra. in iij. col. in ij. iij. iiij. quæſt. de cohabitione cleric. & mulie. Si verò fornicatio non habet operis euidẽtiam, ſed poteſt probabiliter tergiuerſari: quia cõcubina habitat cum matre clerici, & dicit eſſe pediſequam matris, vel quid ſimile: tunc non procedũt prædicta: ſed debet ſpectari monitio, & eius contemptus ſecundum eum. Cuius opinionem refert & ſequitur Sylueſt. in ſua ſumma, in verbo, clericus. el ij. in §. octauò debet. in ij. quæſt. Et in verbo, concubinarius. in §. iiij. & hanc ſententiã in ſubſtantia ſaltẽ videtur tenere Floren. in iij. parte, in iij. c. tit. xxvij. vbi etiam addit notabile verbum, quòd non ſolùm ſacerdos, ſed etiã in quocunque ordine conſtitutus, etiã in minori eſt ſuſpẽſus ab omnibus actibus ordinum ex notoria fornicatione, & tandiu eſt ſuſpẽſus, quandiu perſeuerat in vitio: & ſi interim exequitur officia ſua, etiam ſemel efficitur irregularis, & indiget diſpẽſatione papæ, ad quod allegat Inno. Hoſtiẽ. Archi. & Anto. quod etiam ſequitur Sylueſ. in d. verbo concubinarius. quam quidẽ ſententiã multùm timere deberẽt vniuerſi clerici in quocũq; ordine conſtituti, & ne illã ignorent, eſſet omnibus illis prædicanda. Quot enim proh dolor, ſacerdotes, diaconi, ſubdiaconi publicè concubinas retinent ea notorietate facti, de qua Abb. in ſua opinione facit mentionẽ, & eodem cõcubinatu durante non ſemel, ſed pluries miſſam celebrãt, Euangeliũ vel Epiſtolã ſolẽniter decantãt, & quòd irregulares ex hoc fiãt, non aduertũt, non in minimũ animarũ ſuarũ diſpendiũ, & prælatorũ ſuorum priculũ, qui eos patiuntur in publico cõcubinatu diutius immorari ac ſordeſcere. Pręterea circa pœnã huius delicti vide Abb. in. c. At ſi clerici. col. xij. de iudic. qui dicit ꝙ cum iura in hoc vario modo diſponant, quandoque apponendo pœnam acerbam, quandoque mitem, & quandoque mitius procedendo, mediam viam amplectendo, vt patet ex iuribus per eum allegatis, relinquitur arbitrio ſuperioris, vt conſideratis circũſtantiis & ſcandalo inde ſurgente, & conſuetudine patriæ apponat pœnã, quandoq; depoſitionis, quãdoq; ſuſpẽſionis, & quãdoq; priuationis à benficiis, quandoq; prius moneat, quãdoq; ſine monitione priuet, ex quo conſtat de delicto. Sibi enim videtur data optio, ex quo varias pœnas & modos procedẽdi à iure reperimus traditos, iuxta not. per glo. in c. fraternitatis xxxiiij. di. & in c.à crapula. de vi. & hone. cle. & xxj. quæſt. ij. in ſumma. & quod notat Hoſti. in c. ij. de cle. non reſiden. in ſimili quæſt. Ita tamẽ quòd ſemper in iſto delicto Iudex declinet ad mitiorem partẽ: quia pauci vt dicit Gregorius ſine vitio incontinentiæ reperiuntur. l. diſt. c. {Quia ſanctitas tua. in fin.} Et quia ætas noſtri temporis & c. & melius eſt à Deo redargui de miſericordia, quàm de ſeueritate xxvj. quæſt. vlt. Alligant. Et vide prædictum decretum Concili Baſilieñ. in dicta ſeſsione xx. vbi cõtra publicos concubinarios ſtatutum fuit, quòd quicũq; clericus cuiuſcunq; ſtatus, conditionis, religionis, dignitatis, etiam ſi pontificalis, vel alterius præeminentiæ exiſtat, qui publicus fuerit concubinarius à perceptione fructuum omnium beneficiorum ſuorum trium mẽſium ſpacio ſit ipſo facto ſuſpenſus: quos ſuus ſuperior conuertat in fabricam vel aliam euidentem eccleſiarum vtilitatem, ex quibus hi fructus percipiuntur. Necnon quòd huiuſmodi publicum concubinariũ teneatur mox ſuus ſuperior monere quam primum nouerit illũ eſſe talem, vt intra breuiſsimũ terminum concubinam dimittat, quam ſi non dimiſerit, vel dimiſſam, aut aliam publicè reſumpſerit, ipſum omnibus ſuis beneficiis omnino priuet. Et nihilominus ſtatuit dictum Concilium, quòd tales publici concubinarij vſquequo cum eis per ſuos ſuperiores fuerit diſpenſatum poſt ipſarum concubinarum dimiſsionem, manifeſtámq; vitæ emẽdationem ſint inhabiles ad ſuſceptionẽ quorumcunq; bonorum, dignitatum, beneficiorum, vel officiorum. Si autem poſt diſpenſationem, vomitu recidiuo ad huiuſmodi concubinatum publicũ redierint, quòd ſine ſpe alicuius diſpenſationis ad prædicta prorſus inhabiles exiſtant. Et ne quis cõtembat illud decretum Concilij, ex eo quòd Concilium Baſilienſe non fuit in omnibus ab eccleſia receptum, aduertat quòd ordinata in eodem Concilio ante ſciſſuram in eo factam recipiuntur & allegantur à doctoribus: vt par eſt videre per Florent. in iij. parte, tit. xxv. cap. ij. §. fi. Et per Feli. in c. Rodulphus. de reſcrip. in col. xxviij. verſi. Sed re vera, & prædicta ſeſsio xx. dicti Concilij fuit facta ante eius ſciſſuram: vt potes colligere ex dictis Doctoribus, dum allegant conſtitutionem illam quæ incipit, Inſuper ad euitandum ſcandalum, quæ fuit facta in d. xx. ſeſsione, poſt dictum Decretũ contra concubinarios promulgatũ. Et iſtud decretum Concilij Baſilienſis de cõcubinariis inuenies inſertum in concordatis inter Leonẽ decimum, & Regem Franciæ, & nouiſsimè commentatũ per Petrũ Rebuffi in interpretationibus per eum factis ad dicta cõcordata: per quẽ vide in principio ſui cõmenti ad illud Decretũ triginta pœnas, quas patiũtur concubinarij annumeratis inter eas his quæ colliguntur ex Concilio, quarum plures potius ſunt damna & incommoda concubinatus, quàm pœnæ quę poſſint irrogari per Iudicem. Vnde quæ huiuſcemodi ſunt, pari modo comprehendunt laicos concubinarios ſicut & clericos. Vide tamen Præpo. in capitu. Nullus. xxxij. diſtinct. qui refert Innocen. in capitu. Si autem. de cohabit. cleri. & mulie. tenentem quòd quamcunque viam eligat Iudex, ſiue ſuſpenſionis, ſiue priuationis, debet præmitti monitio: nec Iudex ſine illa ad alterum præmiſſorum procedere debet, cùm clericus non ſit notorius concubinarius: per quem vide poſt Innoc. vbi ſuprà vſque ad quantum tempus debet clericus monitus expectari, & an poſſit purgari mora. Vt autem prælati excuſentur à monitionibus faciendis clericis ſuæ diœceſis in hac materia prudenter faciunt, quando in ſuis conſtitutionibus ſynodalibus monent omnes generaliter, ne concubinarij ſint, contrafacientibus pœnas debitas irrogando. Abb. præterea in capitu. Vt clericorum. de vita & honeſtate clericorum. ponderando verba illius text. arbitratur, quòd ſi clericus concubinarius efficeretur deterior, ſi compelleretur præcisè ad dimittendam concubinam, quòd tunc prælatus tolerando ad tempus peccatum non incurrit: quod dicit notandum Stepha. Aufre. in repeti. cle. j. de offic. ordina. in columna xv. Aduertant autem prælati omnes, & eorum vices gerentes, ne huius doctrinæ colore in concubinariorum correctione torpeſcant: ſed cùm talis toleratio facienda fuerit, certiſsimæ adſint coniecturæ deteriorationis. Nam aliâs facilè illis perſuadebunt libidinoſi grauiora, imò nefanda admiſſuros, ſi cogantur continere. Matrimonium de facto contrahentes. Capvt lxxiiii. CAlixtus papa interdixít contractum matrimonij presbyteris, diaconibus, & ſubdiaconibus, & ab illis contracta debere diſiungi, & ad pœnitentiam redigi, iuxta ſacrorum Canonum diffinitionem præcepit, vt habetur in capitu. presbyteris. xxvij. diſtinc. hinc eſt quòd clericus in ſacris vxorem ducens, debet compelli ad illam abiurandam, & perdit executionem omnium ordinum, notat Abb. ex text. ibi, in capitulo ſecundo, qui cle. vel vo. qui nihil aliud allegat, & omiſit text. expreſſum ponentem pœnam delinquentibus in hoc, in capitu. decernimus. xxviij. diſtin. cuius verba ſunt. Decernimus vt hi qui in ordinem ſubdiaconatus & ſupra vxores duxerint, officio atque eccleſiaſtico beneficio careant. & faciunt etiam verba text. in capitu. de his. eadem diſtin. vbi tractando de ſubdiaconibus & diaconibus dicit. Cauendum eſt tamen his, ne quando ſuæ ſponſionis immemores ad terrenas nuptias vltro concurrant, quod ſi fecerint, vt ſacrilegi rei ab eccleſia habeantur extranei. De presbyteris verò videndus eſt text. in capit. presbyter. eadem diſtinct. cuius verba ſunt. Presbyter ſi vxorem duxerit, ab ordine deponi debere oportet. Item efficitur irregularis, vt neque in ſuſceptis ordinibus miniſtrare poſsit, nec ad maiores ſuſcipiendos admittitur, vt notat idem Abb. in capit. j. in ij. nota. eodem titu. ex quo venit quòd tanquam irregularis priuabitur beneſiciis. An autem ſit priuandus per ſententiam, vel ipſo facto priuetur, ſunt opin. quas refert Stepha. in deciſione ccxxxix. Capellæ Tholoſanæ, in additione. Aduerte tamen, quòd ipſemet Panormi. in cap. At ſi clerici. de iudi. colum. ij. videtur eſſe in opinione, quòd clericus qui ſolutam non virginem de facto duxit in vxorem, ac cum ea fuerit fornicatus, debet deponi. pro quo allegat iura in capitu. fraternitatis. xxxiiij. diſt. & in cap. Si quis ammodo. lxxxj. diſtin. & in dicto cap. ij. qui cle. vel vo. quæ iura, (ſalua tanti patris reuerentia) hoc non probant: imò text. in dicto cap. Si quis ammodo, qui plus videbatur vrgere dicit, à proprio gradu decidat, vſq; dum ad ſatisfactionem veniat: vnde per talia verba videtur impoſita magis pœna ſuſpenſionis temporalis, quàm depoſitionis. Sed pro opinione ſua poſſet Abb. allegare tex. in cap. Presbyter. xxviij. diſt. quem decerpſit Gratianus ex capit. j. Concilij Neocæſarienſis, cuius verba ſunt. Presbyter ſi vxorem duxit, ab ordine illum deponi debere oporter. vbi Archi. exponit, ab ordine, id eſt ab officio & beneſicio: quod etiã ibi tenent Domi. & Præpo. licet eum non referant: quamuis gloſ. exponat ab ordine, id eſt ab officio, & non beneficio. Clericus præterea taliter contrahẽs eſt excommunicatus ipſo iure, vt in cle. vna. de conſang. & affini. cuius abſolutio epiſcopo eſt reſeruata, vt per gloſ. ibi, in verbo, obtinere. Redditur præterea ſuſpectus de hæreſi, vt procedatur per inquiſitores contra eum, vt notat Ioan. Lupus in repe. rub. {& c. per veſtras.} de dona. inter virum & vxorem. fol. lx vij. colum. iij. verſicu. Ex quo meo iudicio. vbi hoc infert ex his quæ notant Butri. & Bald. in l. iij. C. de {ſumma trinit. & ſide catholi.} loquendo de monacho matrimonium contrahente. Debent præterea in hoc aduertere iudices, quòd pręter pœnas ſuprà dictas debet in ſacris conſtitutus pati pœnam ſtupri, ſi virginem violauit ſub figura matrimonij. Neque ex hoc quòd verba de præſenti ſeu benedictiones præceſſerint, ab illa excuſandus eſt, quin potius grauius puniendus, eo quòd virginem ſub ſacramenti colore deceperit, & corruperit, quæ velut vxor conſenſit in copulam, vnde propter talem dolum vltra ordinariam pœnam depoſitionis, arctiori carcere vel monaſterio detrudi debet, quàm pro alio ſimplici ſtupro. Mulier inſuper ab ipſo ſic ſeducta tantæ poſſet eſſe nobilitatis & honoris, tantúmve populi ſcandalum, vt meritò clericus in hoc delinquens publicis verberibus, vel alia publica correctione puniendus eſſet: quando ſuæ perſonæ qualitas hoc non impediret, argumento eorum quæ notat Præpo. in capitu. ij. de ſponſa. duo. referendo Anto. quòd Iudex attenta qualitate perſonarum poterit arbitrando punire pœna mortis illum qui viuente prima vxore contrahit cum ſecunda: puta ſi ignobilis vxorem habẽs contrahit cum nobili, & illudit illam. {De qua tamen doctrina Anto. vi. Auguſti. in addi. ad Ang. de male. in parte che mai adulterato. fol. 152. nume. 65.} Clericus verò beneficiatus in minoribus ordinibus conſtitutus, ſi contrahit matrimonium, eoipſo vacant beneſicia, vt tenet Collec. in cap. j. de cle. coniu. & deciſio Capellæ Tholoſanæ ſuprà allegata. {& Sylue. verbo, clericus. lo ij. §. iiij.} Et hoc etiam ſi nõ ſequitur copula, notant Docto. in d. cap. j. Nec recuperant beneficia ſponſa ingrediente monaſterium, vt per eos ibi: & notat etiam Ioan. de Imo. in clemen. gratiæ. de reſcript. in col. ſuper gloſſ. reſignaueris. Præpo. in cap. Placuit. xxxij. diſtinct. proper fi. Quod inſuper procedit etiam ſi matrimonium cõtractum ſit nullum: vt notat Ioan. And. in cap. Ioannes. de cle. coniug. Roma. conſi. cccclxxxiij. dubitatur primò, col. iij. Hippoly. conſil. lxx. volu. j. col. iij. incipiente, Scientiarum omnium. Stepha. in addi. ad dictam deciſionem Tholoſanam. qui ſolùm allegat Bar. Brixien. & Ange. de Clauaſio. Conſirmatur iſta ſententia doctrina mea magiſtrali. clxxxj. incipienti, Pœna etiam faciendo, vbi de iſta concluſione fit mentio: quam vide, quia aliqua referuntur in contrarium remiſsiuè. Et vide Decium in conſil. clxvj. volum. j. Ego Philippus Decius, vbi refert Bartho. Brixien. in quæſt. x. Et Cardi. Imol. & Abb. in d. c. j. & Roma. in d. conſi. tenentes quòd clericus in minoribus conſtitutus ſi contrahit matrimonium cum conſanguinea, nunquam admittitur ad beneficium, quia illi facto ſuo renunciauit. Et quia ipſe in principio illius conſilij tenet quòd talis clericus non ſit ipſo iure priuatus beneſiciis, reſpondet ad dictam doctrinam Brixienſis & aliorum, quòd non habeat locum quando clericus in minoribus contraxit ſcienter in gradu prohibito, quia tali caſu ex quo ſciebat matrimoniũ non valere, non videtur habere animum abdicandi beneficium à ſe: quod dicit tenuiſſe Imo. in cle. gratiæ. de reſcrip. Et ſic quòd dicta concluſio doctorũ reſtringatur, quãdo ignoranter cõtraxit tale matrimoniũ: & dicit ibi, quòd in dubio præſumitur ſcientia in coniuncto quòd ſciat coniunctionẽ quam habet cum alio. Et licet Decius ibi poſteà in fi. det aliam & vltimam reſponſionem ad dictam concluſionem Doctorũ, videlicet, quòd non ſit vera in hoc ſaltem, quòd talis nõ perdat ipſo iure beneficium, ex ratione de qua per eum. Mihi tamen plus placet diſtinctio præcedẽs, & ſic quòd quãdo probaretur quòd ignorans conſanguinitatẽ cõtraxit, tunc ipſo iure perdat beneficium, quia viſus eſt facto ſuo illi renunciare. Si verò cõtraxit ſcienter, tunc quòd priuetur eo per ſententiam: quia licet videatur cõfidere in nullitate matrimonij, vt nõ perdat beneficium ipſo iure, ſufficit quòd facit actum incompatibilem cum beneficio, vt eſt matrimonium contrahere. Imo. tamen in d. clem. gratiæ. videtur tenere contrarium, videlicet quòd quando impedimentum conſanguinitatis erat notũ vtriq;, vel ſaltem clerico, quòd non perdit beneficiũ, niſi proceſsiſſet ad copulam, quia tunc propter affectum cum opere ſubſecuto ſaltem eſſet priuandus. argu. cap. nuper. de bigamis. Effectus enim huius diſtinctionis maximus eſt, nam in primo membro non poterit ſic contrahens renuntiare beneficio in fauorem alterius. Secundò verò ſic antè quàm deponatur, ex doctrina illa magiſtrali Innoc. in c. Cum noſtris. de conceſ. præbend. quam ego latius ornaui in meis doctrinis, num. cxx. incip. Homicida. Vide præterea in hoc articulo notabilem diſtinctionem Præpoſi. non tenet propter conſanguinitatem, vel aliud ſimile impedimentum, quòd tunc clericus perdit beneficia. Si verò non tenet ex defectu conſenſus, tunc non. Cõſidera tamẽ quòd hoc poſſet intelligi quando defectus conſenſus fuit in ipſo clerico. Si tamen fuit in muliere, puta quia per vim fuit cõpulſa contrahere, ipſo clerico purè & liberè conſentiente: vel quia mulier non erat ſanæ mentis, non video quare non perdat beneficia, ſicut quando contrahit cum conſanguinea, quod apertè colligitur ex diſtinctione quam facit Imo. in dicta clemen. gratiæ, quem non refert Præpo. Quando autem contraheret cum minore duodecim annorum, licet per verba de præſenti, cùm illa reſoluantur in ſponſalia de futuro: videtur dicendum quòd non perdit clericus propter illa, ſua beneficia, niſi quando adueniente legitima ætate in muliere matrimonium ſic contractum ratificaretur, modis de quibus per text. gloſ. & Docto. in capitu. Vnico. de deſponſa. impu. lib. vj. Sed contrarium fuit deciſum per dominos de Rota in antiquis deciſi. ciij. incipien. Nota, quòd vbi clericus. {Et vide Ioãnem Staphileum in tractatu, de gratiis expectatiuis. folio 74. verſicu. quapropter vt ſaluetur. Vbi dicit, quòd illa deciſio Rotæ procedit in terminis in quibus loquitur, videlicet quòd tunc demum clericus perdit beneficium, quando minor cum qua contrahit peruenerit ad pubertatem, vel quòd intelligatur de impubere proxima pubertati: quem etiam vide in ſequenti folio, verſicu. poſset tamen. vbi dicit, quòd clericus contrahens de facto cum minore non proxima pubertati, ſiue cum furioſa, aut conſanguinea perdit beneficium mero iure, neque illud poteſt retinere abſque diſpenſatione, ſaltem Epiſcopi.} Monialibus. Capvt lxxv. CLericus tale facinus perpetrans ſponſam Chriſti corrumpit, & committit tria peccata, ſacrilegium, adulterium, & inceſtum, quò ad accuſationem, quia de omnibus his poteſt accuſari, vt per gloſſ. nota. in capitu. Virginibus. xxvij. quæſtio. j. quam ſequitur Abb. in capitu. At ſi clerici. de iudi. colum. xij. & in capitu. penulti. iij. nota. de purga. cano. {& in capitu. monaſteria. in fin. & in capitu. vt clericorum. num. 6. de vita & honeſtate clericorum.} cuius pœna eſt vt deponatur, ex diſpoſitione text. in capitu. Si quis epiſcopus. xxvij. quæſtio. j. ab officio & beneficio, vt per gloſſam primam, dum allegat capitu. Si quis ſacerdos. Et vide Ana. conſi. j. colum. ij. verſicu. Secundo quòd fama. vbi per dictum capitu. Si quis epiſcopus. tenet, quòd iſtud delictum eſt de maioribus merentibus perpetuam depoſitionem, dato quòd talis fornicatio cum moniali non ſit notoriè ſcandaloſa, vel diu continuata: & dicit hoc ita declarare pulchrè Anto. in dicto captitulo, At ſi clerici. Et vide Hippoly. in repetit. l. Vnicæ. C. de rapt. virginum. numero xlj. vbi tenet quòd clericus in hoc delinquens debet priuari officio ſuo, & detrudi in monaſterium, per text. in capit. Si qua monacharum. xxvij. quæſtio. j. & per dictum capitu. Si quis. {per quem textum, vide quod dicit Abb. in capitu. clericus. numero 2. de vita & honeſtate clericorum.} Et vide Paul. Grillandi in tracta. de pœnis omnifariam coitus. in j. quæſt. circa fin. ver. Secundo verò caſu, vbi per eadem iura dicit, quòd clericus cuiuſcunque gradus vel dignitatis deponitur propter hoc delictum ab omni ordine ſacro, & priuatur omnibus beneficiis, & detruditur in arctum monaſterium ad agendam perpetuam pœnitentiam: quem vide prius per duas col. præcedentes declarantem, quomodo in hoc crimine quatuor crimina committãtur: & an poſsit reus de vnoquoque pariter accuſari & puniri: & quæ vtilitas reſultet quòd quis poſsit accuſari & puniri de pluribus delictis differentibus ſpecie, & deſcendentibus ex eodem facto. Cardi. tamen de Turre cremata in d. capitu. Si quis epiſcopus. dicit quòd tunc propter hoc deponatur clericus, quando in notitiam populi deuenerit, aliâs ſecus, per id quod notatur in c. Non debet. xxx. quæſt. j. Et dicit hoc velle gloſ. ibi poſita in eo. e. Si quis epiſcopus. Quæ tamen ſi bene conſideretur non probat, quia nihil aliud dicit, niſi allegare c. Si quis. xxx. quæſt. j. & ideo contrarium credo verum, cum d. c. Si quis epiſcopus. ſimpliciter imponat pœnam depoſitionis, & delictum in ſe tam graue ſit, in quo tria vt prædiximus committuntur delicta. Et hoc videtur velle Ioan. de Ana. vbi ſuprà referendo Anto. Nec obſtar quod dicitur in d. cap. Non debet. quia cùm ille text. imponat pœnam delicto longè diuerſo, & quod eſt grauius in conſideratione populi, quàm in ſeipſo, videlicet quòd clericus commiſceatur mulieribus quæ ei peccata confeſſæ ſunt, nimirum ſi conſiderat, an populus id intellexerit. Notum eſt enim quòd ex confeſsione nõ contrahitur cognatio ſpiritualis, & ſic non poteſt dici inceſtus: & ſi confitens fœmina non eſt nupta, nec virgo, non eſt adulterium, nec ſtuprum, eſt igitur ſola fornicatio qualificata, tantò grauior, quantò maius ſcandalũ affert in populo. Abhorret namque populus ſimile facinus, & meritò: quia ſi non ſic punirentur in hoc delinquentes, difficillimè præſtarent homines licentiam filiabus, ſeu conſanguineis accedendi ad ſacramentum pœnitentiæ. Vel poteſt aliter intelligi text. ille, vt in cap.ſequ. tractabimus, vbi examinatur materia illius. Vnde concludendo in hoc delicto ſacerdotem conuictum de acceſſu ad monialem, nullo diſcrimine habito deponendũ cenſeo, & deponerem ſi caſus ſe offerret, & in monaſterium ſeu carcerem ad tempus aliquod iuxta perſonæ qualitatem, & delicti continuationem, & populi notitiam commenſurandum detruderem. Spiritualibus filiabus ſe commiſcentes. Capvt lxxvi. SAcerdotes qui cum filiabus ſpiritualibus fornicantur, graue adulterium committunt: & qui malum exemplum dant hominibus, ab omni officio deponuntur, & peregrinando duodecim annos pœnitere debent, & tandem ad monaſterium vadunt, vbi pertotum tẽpus vitæ Deo ſeruient. ita diſponit tex. in c. Si quis ſacerdos. xxx. quæſt. j. & licet ille text. videatur loqui de filia ſpirituali ſimpliciter, idẽ eſt ſi fornicatur cũ ea quæ propter ſacramentũ pœnitẽtiæ fuit filia ſpiritualis effecta, vt ꝓbatur in c. Omnes. qui eſt text. præcedens d. c. Si quis. qui dicit omnes quos in pœnitẽtia accipimus, ita filij noſtri ſunt vt in baptiſmate ſuſcepti. & ſubdit, quòd qui hoc ſcelus perpetrauerit, non ſolùm dignitatis honorem amittat, verùm etiam vſque ad exitum vitæ ſuæ iugi pœnitentiæ ſe ſubdat: quod gloſ. ibi finalis intelligit de pœnitentia interiori. Sed poſtea text. in capitu. fina. ead. cau. & quæſt. dicit quòd presbyter qui cum mulieribus quæ ei fuerint ſua peccata confeſſæ ſe commiſcuerit, ſic pœniteat quomodo de filia ſpirituali: & declarat quòd pœniteat duodecim annos, & quòd deponatur, in quo videtur declarare text. in dicto cap. Omnes, dum determinat tempus pœnitentiæ, & quòd amiſsio dignitatis, de qua ibi, ſit depoſitio. Addit tamen verba quædam quæ nimiùm reſtringunt pœnam huius delicti, videlicet ſi in conſcientia populi deuenerit: quod ego intelligo, id eſt ſi hoc teſtibus probatum fuerit: ſatis enim in notitiam populi venit delictum quod teſtibus comprobatur, quaſi velit text. mitiori pœna puniendum ſacerdotem, quando hoc delictum in occulto reuelatur ſuperiori. Vnde ego conuictum clericum de hoc delicto indiſtinctè deponerem, imò & tempeſtate hac carceri alicui per aliquos & non paucos annos manciparem. Oportet namque in his diebus quibus (peccatis noſtris id promerentibus) admirabile hoc ſacramentum pœnitentiæ, ſpiritualium omnium infirmitatum ſingularis & vnica medicina ab hæreticis impugnari, ac euerti curatur, ſacerdotes in hoc delinquentes acriter puniri: ne ex eorum delictis anſa præſtetur hæreticis, néve frigeſcente charitate ac timore Dei, occaſio detur maritis ac patribus vxores, ac filias ab hoc ſacramẽto retrahendi. & vt rarius ad illud accedant, procurãdi. {Quo zelo religionis & honeſtatis accenſus bonæ memoriæ præſul ille digniſsimus Ioannes Matthęus epiſcopus Veronenſis, ſcelus hoc tãquam grauiſsimum graui animaduerſione puniendum ſtatuit, cuius ciuitatem & diœceſim dum ego tranſirẽ, Concilij Tridentini gratia in Italiam accerſitus multa mihi admirãda eius opera & omni imitatione digna, & quæ paſtorũ illorum ſanctorũ quos antiquitus habuit eccleſia, dum fœlix erat, ſanctitatem redolebãt, relata ſunt. Ille inquã bonus epiſcopus in tit. ix. cap. iij. ſuarum conſtitut. ita diſpoſuit: Si quis cum ea cuius confeſsionẽ audiuit, quicquam inhoneſtè turpitérve egerit, aut eius pudicitiam attentauerit, aut eam ad laſciua & inhoneſta perpetranda ſuaſerit, ſi non eſt deuentum ad actum, tẽporanea pœna acriter puniatur: Si verò ad actũ turpitudinis deuentum eſt, beneficiis officiíſq; eo ipſo ſuſpenſum priuatũ, perpetuíſq; addictũ vinculis volumes, & declaramus.} Et eadẽ depoſitionis pœna puniendum crederẽ clericum cognoſcentem illam quã tenuit in ſacramento cõfirmationis, cùm eodem modo ſit effecta eius ſpiritualis filia: & ideo cognatio contracta ex tali ſacramẽto impedit matrimoniũ, & dirimit contractũ, vt in c. j. §. fin. de cogna. ſpirit. in vj. quia text. in d. c. Si quis. indiſtinctè loquitur de filia ſpirituali. Fateor tamen ꝙ cùm hoc delictũ non ſit ita graue in oculis hominũ, nec in eo adſit incõueniens quod in caſu præcedenti deſcripſimus, in aliis pœnis vltra depoſitionem iniungendis, mitior poterit eſſe Iudex. Et ꝙ ſacerdos cognoſcens filiam ſpiritualem deponatur, notat Abb. in c. fin. de purga. cano. & tenet etiam Ioan. de Ana. per ſuprà dicta iura in c. Cum dilectus. de accuſat. col. ij. & in c. Significauit, de adul. col. pen. Felin. in c. At ſi clerici. in princ. col. fin. de iudi. & ibi etiam hoc ſequitur Decius col. xxj. verſ. Secundò limitatur. Et ſequitur hoc etiã Io. de Selua, in tract. de beneficio, in iij. parte, in quæſt. iij. in fin. Et aduerte ꝙ filia dicitur, quæ ſit de parrochia eius, vt ponit idem Decius ibi allegando Abb. vbi ſuprà. Et ſequitur etiam Ioan. de Selua, vbi ſuprà. Crederem tamẽ quòd licet vera ſit hæc concluſio Doctorũ iſtorum, quòd ſi ſacerdos cognoſceret filiam parrochiæ ſuæ nullo alio ſibi vinculo ſpirituali coniunctam, quòd non propter hoc eſſet deponendus, ſicut in aliis præcedentibus caſibus, cùm eſſet magna extenſio iurium pœnalium, & eſt nõ minima diſparitas delictorum: quamuis tale facinus committens non leuiter puniendus eſt: {de cuius quidem delicti grauitate nos omnes præſules idem. Bonus verò nihil admonuit. dum in ſupradicto tit. ix. cap. ij. In cõmittentẽ illud ita ſeuerè ſub hiſce verbis inſurgit: Sacerdotem illum, qui ſe cũ parrochiana ſua cõmiſcuerit in xxv. ducatos condemnamus, eum perpetuo ab exercitio curæ ſuſpẽdentes, poſtquã per annum in carceribus corpus ſuũ ieiuniis & abſtinentiis maceraturus permanſerit, & à ciuiate & diœceſi per decennium ſit exul.} An autem eadem pœna puniatur qui cognouit commatrẽ ſuam: videtur quòd ſic per ſuprà dicta, & quia magis eſt abſtinẽdum à cognatione ſpirituali, quàm carnali, quia à venerabiliori parte procedit, vt notat Abb. in. d. cap. fin. col. pen. de purga. cano. Vnde dicit ipſe quòd nunquam legitur eccleſiam Romanam diſpenſaſſe in cognatione ſpirituali. Cùm enim pœna inceſtus ſit depoſitio, vt infrà habes in parte inceſtus, à fortiori erit in hoc caſu, & ſimili, vbi quis cognoſcit cognatam ſpiritualem, præcipuè quia delicta huiuſcemodi etiam in opinione populi grauia iudicantur: & hoc de commatre videtur tenere Felin. in d. cap. At ſi clerici. d. col. fin. de iudi. facit etiam in huius opinionis fauorem. l. xiij. tit. ij. partita. iiij. quæ enumerat inter exempla inceſtus, quòd quis coẽat cum commatre ſua. Stupri. Capvt lxxvii. Stvprvm propriè eſt virginum illicita defloratio, ſic enim diffinit text. in cap. Lex illa. xxxvj. quæſt. j. licet aliâs ſtuprũ aliquando comprehendat alia crimina, vt dicit gloſ. ibi, in verbo propriè, & gloſ. in capit. Nemo. xxxij. quæſt. iiij. in verbo ſtuprum, & clericus virginem ſtuprans deponitur, notat Abb. in c. At ſi clerici. col. xij. de iudi. allegat text. in c. Si quis clericus. lxxxj. diſtinct. & in c. Lator. ij. quæſt. vij. llli tamen text. non diſponunt in ſtupro cõmiſſo cum virgine, vt ex eis patet: & ꝙ iſtud delictum ſit depoſitione dignum placuit eidem Abb. in c. ij. de adult. qui etiam credit clericum poſſe cogi ad dotandam virginem ab eo corruptam, & refert etiam idem Abb. ibi Ioan. And. referentem magiſtrum ſuũ, qui dicebat quòd in hoc caſo cùm clericus nõ poſsit ducere eam in vxorẽ, deberet corporaliter fuſtigari. Et quòd pœna ſtupri in clerico ſit depoſitio eſt communis opinio ſecundûm Paul. Grillandi, in tract. de pœnis omnifariam coitus, in c. Septimò videndum. qui etiam ſequitur doctrinam Abb. in c. Vt clericorum. de vit. & hone. cleri. vbi tenet quòd Iudex eccleſiaſticus poteſt imponere pœnam pecuniariã clerico pro arbitrio ſuo, vltra alias pœnas ſpirituales, quando illæ non ſufficerent, quia illas non timeret, quas ſi non ſolueret, luet in corpus: quia non ſufficit dotare mulierem ſtupratã, nam vltra dotem tenetur ſoluere pecuniariam vel corporalem pœnam ſecundùm eum poſt Abb. in c. ij. {num. iij.} de adult. Vnum autem in hoc crimine ego opinor obſeruandum, quòd cùm iura Cæſarea grauiori pœnæ ſubiiciant vi corrumpentem virginem, quàm ſpõtaneè, ac illum ſine temporis præfinitone puniant, vt in §. {itẽ lex Iulia, de adulteriis, iuncto §. Item lex Iulia, de vi, verſic.} Sin autem per vim. inſt. de publi. iudi. & in l. mariti. §. fin. ff. de adult. quòd eodem modo iudex eccleſiaſticus ſeuerius punire debebit vi perpetrantem tale facinus, vt ſic vltra depoſitionem in arctum monaſteriũ vel carcerem trudat delinquentẽ. Et pro pleniori declaratione huius capituli operæprecium eſt de aliquibus quæſtionibus dubitare. Et primò quid ſi clericus de ſtupro virginis accuſatus exciperet & probaret apertè ipſam ſponte cõſenſiſſe: puta ſi teſtes iurant eam attraxiſſe illũ ad concubitũ veniendo ſæpius ad lectum eius eo repellente illam, vel aliud ſimile. In qua quæſtione videtur dicendum quòd non obſtante puellæ conſenſu propter ſtuprũ puniri debeat clericus, & ad præſtationem dotis condemnari, per id quod notat Ioan. de Ana. in d. c. j. de adult. in j. notabili. vbi poſt Docto. dicit quòd licet virgo non ſit ſeducta, ſed illa ſponte acquieuit, adhuc habet locum diſpoſitio illius text. quia virgo præſumitur ſeducta & deceptã, per text. notabilem. in d. l. circa fin. C. de rapto. virg. qui diſponit quòd pœna eius habeat locum ſiue volentibus, ſiue nolentibus virginibus illud facinus perpetretur. Ex ratione, quia hoc ipſum velle mulierũ ab inſidiis nequiſsimi hominis qui meditatur rapinam inducitur: ſed ſalua eius & Doctorum autoritate non videtur ſua concluſio procedere ſaltem ex ſuis fundamentis. Primò quia ratio eorum nõ concludit, Virgo præſumitur ſeducta & decepta, ergo etiam ſi ipſa ſponte ſe obtulit, procedat pœna illius text. quia illa ratio procedit quando ſumus in dubio: ſed quando conſtat de voluntate ſine seductione, aliter videretur dicendum. Secunda non obſtat text. in d. l. j. quia non ſequitur, pœna contra raptores, de qua ibi procedit etiã volentibus virginibus. ergo eodem modo procedat pœna de qua in d. c. j. qui text. loquitur per verbum ſeduxerit, quod debet aliquid operari. Facit etiam quòd text. in cap. ij. eod. tit. de adult. in quo imponitur pœna committẽti ſtuprum dicit, virginem ſtupro decepit. Vnde videtur in hoc (ſaluo meliori iudicio) dicendũ quòd à pœna ſtupri criminali imponenda clerico non excuſetur, etiam probata voluntate puellæ: non enim voluntas conſocij criminis debet excuſare à pœna delicti, quando culpa illius nõ conſiſtit in ſola violentia actus, ſed in reprobatione ipſius quàmtumuis voluntarij, quàmuis operari debeat vt nõ tanquam violentus ſtuprator puniatur. Quantũ autẽ ad præſtationem dotis videtur dicendũ, ꝙ clericus probata vera voluntate puellæ ſine ſeductione non debeat cõdemnari: potuit enim puella in hoc ſibi præiudicare, vt voluntariè, & non ſeducta hoc patiẽdo perderet ius petẽdæ dotis, quod voluit Aſtẽſis in ſumma, lib. ij. tit. xlvj. in c. incipienti, Sequitur videre de tertio, allegando Rodonenſem, dũ dicit quòd ſi defloret quis voluntariam nõ tenetur. Ad cuius etiam confirmationẽ bene facit ſententia Guillielmi, quem refert Florent. in ij. parte, tit. v. c. vj. §. j. quòd ſi quis deflorat virginem voluntariam non tenetur ei ſatisfacere in foro conſcientiæ, quod etiam notat Silueſt. in verbo luxuria, in verſi. Quintò quæritur, & Tabiena, in verbo reſtitutio. in §. xxij. incip. quid de eo. Et allegat vterq; Bonauenturam hoc tenentẽ. Vnde videtur quòd ſicut talis clericus in foro conſcientiæ eſt liber à præſtatione dotis ex ſententia dictorum Doctorum, ſic & eodem modo videtur abſoluendus in foro cõtẽtioſo per Iudicem eccleſiaſticum, quem decet ſemper ſequi veritatẽ. Sed quãuis iſta concluſio poſsit ſuſtineri, multùm debent Iudices aduertere antẽ quàm illam ad praxim adducant in iſto caſu propter difficultatem ſufficientis probationis quæ in hoc requirenda eſt, vt verè conſtet virginem non ſeductã, ſed voluntariè fuiffe defloratam, & facilè poſſent decipi per ſtuprãtem clericum in probatione voluntatis. Vnum tamẽ in hoc videtur eſſe ſine dubio: ꝙ licet voluntas puellæ liberaret clericũ, hoc eſſet ſolùm verum, quãtum ad ius quod ipſa aliâs haberet, nõ tamẽ liberaretur ab hoc quòd ſi pater virginis accuſaret clericũ de ſtupro, debeatur illi æſtimatio damni ſibi prouenientis: quia maiori eget pecunia ad dotandũ eam, & etiam iniuriæ quæ ſibi illata eſt: quod firmat Floren. vbi ſuprà ſic limitãdo prædictam concluſionẽ: hoc tamen & pater perderet, ſi etiam ipſe de lenocinio vel conſenſu cõuinceretur. Ex quibus etiam inferri poteſt quòd ſi de precio ſtupri conuentum eſſet cum virgine vel parentibus, quòd tũc ſola precij præſtatione liberaretur ab onere dotandi accuſatus ab eo, cũ quo conuentionẽ fecit: dum tamen cõuentio ſolius filiæ parentibus non noceat, nec ecõuerſo, Secũdò quæro, quid ſi clericus in ſui defenſionẽ exciperet ac probaret, quòd poſt corruptionem mulier inuenit virum eiuſdem cõditionis & qualitatis ac ſi eſſet virgo: & in hoc credo quòd licet poſsit dãnari clericus propter ſtuprũ (niſi cõditio mariti proceſſum & pœnã publicã impediret) nihilominus abſoluẽdus eſſet à præſtatione dotis, cùm illa in hoc non eſſet paſſa damnum. Si tamen propter ſtuprum nupſit viro deterioris conditionis, tunc crederẽ arbitrio iudicis eſſe ſatisſaciendum ei, cùm conſtet eam pati damnum ex inæqualitate mariti, puta ſi propter hoc virũ pauperiorẽ ſortita eſt, à quo debiliora alimenta recipit, imò ſi non pauperiorẽ, ſed ignobiliorem virũ ſortiretur, adhuc crederem eſſe ſatisfaciendum ſibi, quia verè paſſa eſt damnum in honore, qui maiori precio haberi ſolet quàm diuitiæ. Tertiò quæro qualiter iudex arbitrabitur dotis æſtimationẽ in hac materia præſtandà? clericus dãnabitur ad integrã dotẽ puellæ, in quo conſideranda eſt conſuetudo loci, videlicet quantum ſolet in dotẽ dari puellæ ſimilis conditionis, & defloratæ: conſiderabuntur etiam facultates clerici cõdemnandi, vt probatur in d. c. j. iuncta glo. fin. Si verò pater illius diues eſt, non videtur cõueniens quòd ex ſtupro clerici ipſe lucretur totam dotem filiæ ſuæ, & ſic quòd integrã habeat à clerico: ſed quòd clericus ſoluat arbitrio Iudicis illud plus quod pater eſt conſumpturus in maritando filiam, eo ꝙ eſt deflorata, quia in hoc videtur pati damnum, & quod videbitur Iudici ſoluendũ ratione iniuriæ ſibi illatæ ſi hoc petierit. Et ex prędictis videtur poſſe inferri, quòd ſi puella eſſet parẽtibus orbata & diues, vel ſi ipſis ſuperſtitibus, & pauperibus exiſtentibus, ipſa aliunde haberet ſufficientẽ dotem, quòd tunc clericus non teneretur ad totem dotem, ſed ad illud quod plus eſt ſecum in dotem datura propter deflorationem. Quartò quæro, an liberari poſsit clericus à præſtatione dotis ſi Iudici oſtendat, vel probet liberationem vel remiſsionẽ eius factam ab ipſa puella? In quo videtur dicendũ quòd ſic: quia cùm hoc ſit in eius fauorem ſtatutũ, poteſt illi renunciare, & ſic clericũ liberare, ſi ſui iuris eſt, quia patre inuito ad quẽ pertinent filiam dotare, hoc clerico non ſuffragabitur. Debent tamen iudices in hoc eſſe cauti vt videant, ne liberatio illa ſacta clerico ſit à puella metu aut dolo extorta, vt poſſet facilè contingere. Item etiam ne ſit facta ab ea vt liberius poſſet luxuriari non nubendo: quia tunc decẽs videretur vt etiam ipſa nolẽte clericus damnaretur ad dotẽ, & illa per iudicem ſuaderetur ad matrimonium, & ſaltem Iudex faceret quod poſſet. Præterea & quintò libet etſi rariſsimam poſsibilem tamẽ, & aliquoties contingẽtem mouere quæſtionem, videlicet quid ſi mulier, vel mulieris pater conqueratur de clerico, quòd ipſam ſine violatione pudoris pręgnantem effecerit, & petat clericum de ſtupro puniri, & ad præſtationem dotis compelli, cùm neceſſe ſit adueniente partu virginitatem amittere: an clericus poſsit de ſtupro damnari, & condemnari ad dotem? Pro cuius quæſtionis deciſione, ſi ſequamur iura in quibus cauetur quòd delinquens, & faciens rẽ illicitam punitur non ſolum de actu illicito, ſed & de eo quod præter eius intentionem fuit ſequutum, vt in. l. j. §. Ex incendio. ff. de incen. rui. naufra. & in l. Si quis aliquid. §. abortionis. ff. de pœnis. & in l. quoniam multa. C. ad l. Iuliã. de vi pub. & in l. iij. §. adiectio. ff. ad l. Corne. de ſicar. & in cap. fi. de homi. in vj. Videtur dicendũ quòd iſte non ſolùm damnabitur pœna ſtupri, ſed condemnabitur ad præſtationem dotis, præcipuè quia debuerat cogitare cùm ad virginem acceſsit, hoc poſſe contingere, & difficulter poſſet probare quòd eius intentio nõ ſuit quòd virgo corrumperetur, nec quòd eius extraordinaria pollutione virgo prægnans efficeretur, imò potius contra ipſum præſumendum eſt, quòd nõ propter eius temperãtiam, ſed propter virginis reſiſtentiam ſtupri actum non conſummauit. Fateor tamen quòd pœna imponenda in hoc caſu propter ſtuprũ cùm à principio non fuerit conſummatum mitior eſſe debebit, etiam ſi mulier violenter oppreſſa vel ſeducta probaretur. Quòd autem virgo concipere poſsit ſalua virginitate abſq; miraculo ſcribit beatus Thomas in quolibeto vj. arti. xviij. Incestus. Capvt lxxviii. INceſtus eſt cõſanguineorum vel affinium abuſus, vt diffinit tex. in cap. lex illa. xxxvj. quæſt. j. Pœna huius criminis eſt quòd clericus deponatur: notat glo. in cap. Nõ debet. xxx. q. j. qui text. loquitur in eo qui cognoſcit filiam ſpiritualem, quæ ſibi confeſſa fuit, non autem in cognoſcente conſanguineam. Et tenet hoc etiam Abba. in cap. At ſi clerici. in col. xij. de Iudi. allegando nota. in cap. lator. ij. quæſt. vij. vbi glo. j. iuncta textui hoc probat etiã in epiſcopo. Si autem clericus primò fornicatus ſit cum aliqua muliere, & poſtea cũ eius cõſanguinea intra quartum gradum, an puniri debeat pœna inceſtus? videtur quòd non ex eo quod notat in propoſito Ancha. in conſ. cccxcj. Videtur prima facie. verſic. Item aduerte. vbi concludit quòd pœna quæ à iure ciuili imponitur pro inceſtu, non habet locũ pro inceſtu poſtea introducto à iure canonico, de quo à iure ciuili cogitatũ non fuit: quia in pœnis prohibetur extẽſio. ex quo dicebat in terminis Hippoly. in ſingu. ccliiij. incip. Ex illicito coitu: iſtud eſt verũ, quo ad impediendũ matrimoniũ, ſecus autem quo ad hoc vt quis puniatur de inceſtu. Et refert Auguſt. in addi. ad Ange. de malefic. illam ſententiã Ancha. valde commendare, quam etiam vltra eos ſimpliciter ſequitur Decius conci. cclxviij. Diuino implorato præſidio. col. fin. volu. ij. Contrarium tamen crederem in caſu noſtro, imò quòd eſſet deponẽdus clericus propter hoc genus inceſtus, maximè ſi qualitas illius ſummè grauaret delictũ in oculis hominum: puta ſi cum matre & filia fornicaretur, aut cum duabus ſororibus, aut conſororinis, quia tunc non ſolùm deponendus videtur, ſed detruſioni ſiue carceri mancipandus ad tempus iuxta qualitatem & ſcandalum delicti. Nec obſtat doctrina Anchar. in d conſ & ſequacium: quia contrariam opinionẽ dicit eſſe communem idem Decius in conſil. clviij. in j. vol. incip. Diuino implorato, & pro tenui, vbi latius & notabilius examinat dictam doctrinam: & reſpondet ad fundamenta quæ illi fauent, & ſequitur opinionem Abb. signo. & Modernorum cõtrarium tenẽtium: & ſic quòd pœna iuris ciuilis habebit locum, vbi nuptiæ ſunt inceſtæ de iure canonico. Et hæc ſententia mea circa punitionem clerici ſecurius ſequẽda eſt in his regnis Caſtelle & Legionis, vbi expreſsè per legem corum diſpoſitum eſt, quòd ſi quis fornicatur cum muliere conſanguinea alterius intra quartum gradum, cum qua prius idem fecerat, committit inceſtũ. Si ergo laicus reputatur propter hoc inceſtuoſus, & punitur vt talis pœnis ciuilibus, quare non punietur clericus ob id delictũ pœnis canonicis? quia licet lex regia ſiue municipalis non liget clericum, operabitur tamẽ ſemper (meo iudicio) vt Iudex eccleſiaſticus puniat qualitatẽ delicti, ſecundũ quòd illa in laicis qualificauerit, pręcipuè in noſtro caſu, vbi lex ciuilis punit actum à iure canonico intantùm reprobatum, quod decreuit per illum impediri, & dirimi matrimonium. Adulterij. Capvt lxxix. ADulterij criminis grauitatẽ, clericis omnibus ſufficiant oſtendere verba pagani illius Abimelech regis ad Iſaac directa Gen. xxvj. c. Dũ reprehẽdẽs eũ quòd vxorẽ ſuam ſororẽ eſſe affirmauerit, dixit: Potuit coire qulſpiã de populo cum vxore tua, & induxeras ſuper nos grande peccatum. Si enim in ſola lege naturali viuens homo peccatum grande reputauit adulterium, quale debet eſſe in oculis chriſtianorũ, quos eadẽ naturalis ſcripturæ & gratiæ leges quotidie inſtruũt, maximè ſacerdotũ, qui tanquam ſanctiſsimæ Trinitatis menſæ pincernæ angelorũ panẽ virgineo ventre compactum quotidie tractant, & intra præcordia recondunt. At ſi quis magis ſpecificè enormitatem huius criminis intelligere velit, & quomodo ſit de grauioribus peccatis quæ in proximum committuntur, videat Dionyſium Cartuſ. in opuſculo de conuerſione peccatoris, arti. v. vbi hoc oſtendit per plura quæ in eo concurrunt. Clericus autẽ adulter depoſitus ab officio, in monaſterium toto tẽpore vitæ ſuæ detruditur, vt in cap. Si quis clericus lxxxj. diſt. quod eſt concilium Aurelianẽſe: & quòd propter adulteriũ clericus deponatur, voluit gloſ. in c. lator. ij. quæſt. vij. in gloſ. j. quam ibi ſequitur Archi. & Hoſt. allegando d. c. Si quis, in ſua ſumma, tit. de adult. §. quæ pœna ſit imponenda. Idem tenent etiam Ioan. de Ana. in rub. & in capi. Significaſti. de adulte. Abb. & Moderni. in cap. Vt clericorum. de vita & honeſt. cleri. & in capitu. Peruenit. de adult. Et hanc opinionem tenent Ioan. And. & Ioan. de Imo. in dict. capit. Vt clericorum. vt refert Ana. in d. cap. Significaſti. & eſt communis opinio. Vide tamẽ Paul. Grillandi in tracta. de pœnis omnifariam coitus, incip. Sextò declaranda. vbi in prima & ſecunda col. nititur ſuſtinere contrarium, videlicet quòd clericus hodie propter ſimplex adulterium non debet deponi, & reſpondet ad fundamenta contraria, & tandem in col. iij. dicit quòd nihilominus in conſulendo & iudicando tutius eſt tenere aliam opinionem, quæ eſt communis, & dicit hoc notandũ contra presbyteros incontinentes, qui alienas vxores ſollicitant ſæpius, & accedunt libenter ad earum concubitum. Incurrit etiam clericus de adulterio damnatus aliam pœnam, nam ex tali ſententia infamis efficitur, vt notat Abba. in c. At ſi clerici. §. de adulteriis. in col. v. verſi. Sed circa. de iudi. Et in c. Cùm t. de re iudic. col. iiij. per text. in c. Infames. vj. quæſt. j. & in l. j. & ij. ff. de his qui not. infa. ſicut etiã efficitur infamis damnatus de aliis criminibus publicis. Eſt tamen in hoc aduertendum, quòd licet epiſcopus non poſsit directò reſtituere aliquem ad famam, vt concludit Abb. in d. c. Cum t. in col. iiij. in hoc caſu tamen adulterij, cùm liceat ſibi diſpenſare, vt in d. §. de adulteriis. reſtituendo clericum damnatum de adulterio contra ſententiam ſuam, tunc reſtitutio famæ venit per quondam conſequentiam, poteſt indirectè, quod principaliter non poſſet. ita notat Abb. ibi, in d. col. v. & dicit ibi caſum ſing. ad hoc ſecundum illum intellectum. Et nota ſecundum Paul. Grillandi, vbi ſuprà, quòd licet de iure ciuili quando mulier nupta eſt impudica & meretrix, non punitur adulterans cum ea, {vt in l. Si ea. C. de adulte.} tamen de iure canonico non euaderet impunitus cum illa adulterans. ita dicit in d. col. iij. Crederem tamen vltra eum, quòd tunc clericus ignorans & accedens ad eam tanquã ad meretricem non puniretur ita acriter, ſicut alij adulteri. Si tamen mulier erat honeſta non excuſaretur clericus ignorans eam cõiugatam quominus vt adulter puniatur. Quando autem clericus cognouit mulierem ſolutam, quæ ab ipſo & communiter reputatur vxorata, tunc enim vti adulterum pœna iuris communis puniendum eſſe, placuit Ioan. de. Ana. in capitu. Nonnullis. fin. colum. de Iudæis. referendo fratrem Vbertum qui fuit eiuſdem ſententiæ: licet alij aliter ſenſerint ſecundùm eum, per quem etiam vide quid in caſu contrario quando clericus cognouit vxoratam, quæ credebatur ſoluta. Vnum præterea aduertendum ſentio in hoc propoſito, quòd licet in his Regnis Caſtellæ & Legionis lege regia ſancitum ſit, quòd marito non accuſante vxorem, nullus poſsit eam accuſare de adulterio, Iudex tamen eccleſiaſticus poterit punire clericum in hoc delinquentem: nec reus valebit opponare quòd maritus non accuſet. Non enim potuit lex illa regia eccleſiaſticos Iudices impedire, ne ad emendam ſuorum clericorum procederent. Aliter enim clerici omnes incontinentes libidinem ſuam potius cum nuptis, quàm cum ſolutis mulieribus explerent, quum ſecurius ac impunè id agere cognoſcerent: & ita ego iam aliâs practicaui dũ vicariũ agerẽ generalẽ epiſcopi Salamãtini: & licet ob id appellatum fuerit, obtinui tãdem coram ſuperiore. Veruntamen in hoc magna debet adhiberi cautela: nã ſi adulterium clerici adeò eſt notoriũ, maritíq; perſona ita vilis, quòd præſumi poſſit ipſum ſcire & paruipẽdere: tunc iudex eccleſiaſticus poterit publicè & liberè de adulterio tractare, & pœnam imponere. Si verò delictum nõ eſt publicum, aut marito ignotum eſſe creditur, periculúmq; exinde timeri poſsit vxori: tunc conſulerem clericum de hoc delicto conuictum vel confeſſum camerario proceſſu, & familiari diſciplina corrigendum relegandúmque ſine expreſsione cauſæ in ſententia. Quando verò correctio ſic ſecretè facta fuerit, & relegatio generalis; hortor omnes metropolitanos iudices, vt ab inferioribus ſecretè cauſam requirant, ne ex hoc delictum in publicum veniat, ſufficiat illis, quòd iudex inferior iuſtè proceſſerit, licet propter ſecreti cautelam aliquas iuris ſolennitates prætermiſerit. Aliter enim ſi omnia ſtrictè requirãt, nihil aliud efficient, niſi iudices ipſos inferiores cogere ad diſsimulãdũ, vel propalãdũ adulteria ſimilia, ipſòſq; adulteros reddẽt inſolentiores, cũ intellexerint quòd Iudices ſui immediati illos punire recuſant, propter exactam rationem quam ab ipſis requirunt ſui ſuperiores. Marito autem clericum adulterum accuſante, tunc ſeuerius procedendum eſt: tantóque acrius in aliis pœnis carceris & detruſionis vltra depoſitionem puniẽdus eſt clericus, quãtò honorabilior eſt perſona mariti, aut diuturnius eſt adulterij peccatum, maiúſve exinde ſubortum ſcandalum, præcipuè ſi contigerit quòd adultera fuit per Iudicum ſecularem tradita marito, & ab eodem occiſa. Crederem inſuper in hac materia (meliori ſemper iudicio ſaluo) quòd maritus poteſt accuſare clericum coram Iudice eccleſiaſtico, licet vxorem coram ſeculari non accuſet: nec poterit clericus in hoc aliqua exceptione ſe tueri, cùm iura canonica adulteris pœnam imponẽtia nullam habeant conſiderationẽ, nec requirãt quòd vxor pariformiter accuſetur. Generaliter autẽ in hoc crimine cõſiderẽt eccleſiaſtici Iudices ne nimis diligẽter de adulteriis occultis inquiant, propter mulierum periculum, virorum infamiam, & clericorum fragilitatẽ, quę tantò multoties ad hoc flagitium illos impellit, quantò ſecretius illud poſſe perpetrare confidũt. Sed vigilãtes ſuper gregem ſuũ ſimilia potius præſeruare conentur (cohabitationẽ & conuerſationẽ clericorum & nuptarum euitando) quã vſque ad vnguẽ inuenire & caſtigare ſatagant. In qua quidẽ adulteriorũ prudenti præſeruatione, & cauta correctionne eccleſiaſticos omnes Iudices deprecor ac obteſtor, vt deſides nõ ſint, per duriſsimũ illud iudicium quod illis qui præſunt ſcriptura ſancta minatur, ne in eorum incuriã ſeuerius id corrigant vltore ferro maritorũ manus, tam grauis iniuriæ acerbitate commotæ, vt ſæpius id eueniſſe perpendimus, & anno ſuperiori milleſimo quingenteſimo trigeſimoſeptimo pluribus notum fuit accidiſſe. Nam in tribus locis de Villanubla, videlicet, & de Cigunuela, ac de Laguna, quæ non longè diſtant ab oppido Valliſoleti, vbi tunc Auguſtæ curia reſidebat in octo ferè menſium ſpacio, filius viduæ cuiuſdam, & duo mariti in tres ſacerdotes ſæuierunt de inimicis mẽbris ſe vindicantes, ob iniuriam in matris & vxorũ perſonas ſuſceptam, non ſine plurimorum laicorum applauſu, & quorundam forſan magiſtratuum ciuilium neglectu ob inhoneſtam ſacerdotum vitam, & ſuperiorum deſidiam: quod hîc ſcribere libuit, quia id bene noui, vt qui proceſſus deſuper confectos vidi, non alio animo, niſi vt hoc ad clericorum timorem, & ſuperiorum hortatum perpetuæ memoriæ tradere poſſem. Ac nefandi criminis rei. Capvt lxxx. Qvia ſecundùm diuum Auguſtinum in III. lib. Confeſsionum, {& habetur in cap. Flagitia, xxxij. q. vij.} flagitia quæ ſunt cõtra naturam vbiq; ac ſemper deteſtanda atq; puniẽda ſunt, qualia Sodomitarũ fuerant. Quæ ſi omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quæ nõ ſic fecit homines vt ſe illo vterentur modo. Violatur quippe ipſa ſocietas quæ cum Deo nobis eſſe debet, cùm eadem natura cuius ille auctor eſt libidinis peruerſitate polluitur. Vnde meritò tale crimen committenti pœna ſtatuta eſt, quòd deponatur ac in monaſteriũ detrudatur, vt in cap. Clerici. de exceſsib. Prælato. Huius tamen deteſtandi criminis maior eſſe deberet pœna, cùm ob illud etiam infantibus ac mulieribus ſubuerſarum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maximè regnis, vbi etiam à facinoroſis aliâs hominibus ſolet (vti decet & tale ſcelus promeretur) abhorreri, vbi etiam leges patriæ grauius mortis genus, quàm ius cõmune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus eſt, vt poſt depoſitionem curiæ traderetur, qui Deũ ipſum ac naturam offendit tali facinore, quàm qui ſola motus auaritia & non in Roman. Pontifi. contemptum, neque in fidei ſeu morum perniciem Apoſtolicas audet literas deprauare. Sed cùm ſic placuerit canonum conditoribus, ſolent Eccleſiaſtici Iudices tales poſt depoſitionem perpetuis carceribus obſcuríſq; includere, in quibus niſi eos liberet fuga, miſerrimam & mortem ipſam exoptantem vitam agunt. Sacrilegi. Capvt lxxxi. Sacrilegivm eſt iuxta meliorem diffinitionem Doctorum, ſacræ rei violatio, vel eiuſdem vſurpatio: quod nempe delictum cùm & in ipſis laicis deteſtabile ſit, & ad puniendum illud iura inuehant in eos: quantò magis puniri debent clerici qui in hoc deliquerint? Qualis enim erit laicorũ reuerentia in perſonas ſiue res ſacras, ſi in illas ipſi clerici (ad illarum cultum electi) irreuerentes sunt? Huius autem delicti pœna, depoſitio eſt, vt placuit Hoſtien. in ſumma, tit. de accuſa. §. Quis ſit effectus. verſic. Et gratia exempli, vbi capitalia crimina, & quæ depoſitionẽ inducunt deſcribendo, primum omnium poſuit ſacrilegium. Sed quia hoc ſe habet multipliciter, deueniendum eſt ad eius ſpecies. Quarũ prima eſt quæ committitur in perſonã, & hæc quia multipliciter etiam variari poteſt, non patitur certam doctrinam: oportebit enim Iudicem conſiderare qualitatẽ delicti in perſonam ſacram cõmiſsi, & ſic in delinquentem animaduertere. Secunda ſpecies eſt quãdo quis acceſſum habet ad monialem: & quia de hoc particularis mentio facta eſt ſuprà, ſuperuacaneum eſt in hoc aliquid reſcribere. Tertia eſt quando locus ſacer violator, vel illius cœmeterium: & hæc etiã ſicut variè ſe habere poteſt, ita diuerſa erit delinquentis punitio, conſideratis his quæ in arbitrariis conſideranda deſcribemus. Quarta verò huius delicti ſpecies committitur in auferendo rem ſacram, quæ & habet alia membra: & quia hoc ad materiam furti pertinet, & infrà de hoc aliquid ſcribimus in ſuo loco, ideo nihil amplius addere libet. Uſurarij. Capvt lxxxii. Praemisso prius quæ ſit vſura, & quando committatur, quod latius digeritur in ordinariis titulis ac tractatibus huius materiæ. {Clericis fuit inhibitũ fœnerari & vſuras accipare in cõcilio Laodicenſi in Canone v. vbi tamen nulla pœna ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthaginenſi primo, in Canone xiij. Et ſicut clericis non licet exercere fœnus ſuo nomine, ita neq; alieno, vt in c. Sicut non ſuo. xlvij. diſtin. vbi vi. in cap. Non licet. Relatum Concilium Laodicenſe, de quo ſuprà.} Prima ſe offert pœnarum clerici vſurarij, quòd eſt infamis ipſo iure. hoc dicit probari Panor. ex text. ibi, in cap. Inter dilectos. in iij. not. de exceſ. prælat. Allegat text. cum gloſ. in l. Improbum fœnus. C. {ex quib. cau. infam. irroga.} Et in §. Porrò. iij. quæſt. vij. Idem ſcripſerat Bald. in d. l. Improbum. qui etiam dicit quòd adhuc poſt reſtitutionẽ vſurarum, & peractam pœnitentiam ſunt infames ad teſtimonia & dignitates, & hoc præcipit mente teneri. Hinc eſt quòd vſurarius repellitur ab obtinendo beneficio, vt notat gloſ. in c. Prætereà. de vſur. & Abb. in d. c. Inter dilectos. in ij. col. diſpenſat tamen epiſcopus, vt ibi per eum circa beneficiũ, cum illo qui ſe correxerit. Subeſt etiam vſurariis clericis alia pœna, videlicet quòd ab officio & beneficio ſuſpenduntur, vt ſtatuit text. in c. Præterea. de vſu, quoto autem tempore ſuſpendantur, cùm text. non aperiat, videtur arbitrio iudicid relictum. ſed text. in c. j. eo. tit. dicit quòd ſi clericus deteſtandis vſurarum lucris inſiſtat, eccleſiaſtici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in vltimo not. colligit, quòd clericus vſurarius debet deponi ab officio eccleſiaſtico, non tamen meminit d. c. Præterea. qui ſuſpenſionis tantùm pœnam imponit. Alexand. inſuper in conſil. lxxij. in j. volu. dicit quòd clericus vſurarius venit deponendus, & neminem Doctorum refert, ſed allegat iura in d. c. Præterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum cenſeo, & ſi ſolùm Cæſarei iuris culturæ vacauerit. Hoſtien. tamen (qui breuibus verbis plura dubia aliquando decidit, quæ tãdem moderniores ipſi verborum phalera ac garrulitate laxarunt) in ſumma de vſur. §. fin. verſi. Alia à Iudice, vnica ferè linea, ordinem dictarũ pœnarum ſcripſit, Ait enim, Vſurarius clericus ab officio beneficiòq; ſuſpenditur, & ſi nec adhuc deſiſtat, degradãdus eſt, vt in dict. cap. j. & xiiij. quæſt. iiij. cap. Canonum. & cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque ſi clericus deſiſtat à crimine vſurarũ degradationis pœnam euadit, & ſic intelligit dicta iura, pro quo etiã refert Gofred. Et hunc intellectum bene ſuſtinet litera d. c. j. dum dicit, inſiſtat. {Facit etiam text. in c. Epiſcopus. xlvij. diſtin.} Stat ergo ex præmiſsis practica pro iudicibus, vt primò à ſuſpenſione incipiant contra vſurarium clericum. Demũ eo ſe nõ corrigente procedatur ad degradationem cõtra illum. {Et ſic etiam intelligi poteſt Concilium Elibertinum in Canone xx. qui clericum vſurariũ ſtatuit degradari per hæc verba: Si quis clericorũ detectus fuerit vſuras accipere, placuit degradari, & abſtinere: quod eſt relatum in c. Si quis. xlvij. diſtin. vide prętereà vndecim pœnas manifeſtorum vſurariorum quas ponit Sylueſt. in verbo vſura. lo ix. in §. Quarto quæritur.} A manifestis vſurarijs oblationes recipientes, eóſq eccleſiasticis ſepulturis tradentes. Capvt lxxxiii. Poena in hoc delinquentium eſt quòd maneant ſuſpenſi ab executione officij, donec ſatisfaciant ad arbitrium epiſcopi, & reſtituant quæ receperunt, vt in c. Quia in omnibus. de vſur. Hodie verò ſepelientes manifeſtos vſurarios ſcienter, ſententiæ excommunicationis ſubiacẽt ipſo facto, à qua nullatenus abſoluẽdi ſunt, niſi prius ad arbitrium diœceſani epiſcopi ſatisfaciant competenter, vt in Cle. j. de ſepult. Et aduerte quòd pœna illius text. habet locũ, eitam ſi aliquis de mandato prælati ſepeliret talem vſurarium ſecundùm Card. ibi, in iij. q. Quis autem dicatur manifeſtus vſurarius, vide Abb. in d. c. Quia in omnibus. in fin. vbi poſt Ioan. And. ibi, & glo. in c. j. eo. tit. lib. vj. dicit, quòd ille dicitur manifeſtus, qui eſt notorius de iure, vt quia fuit conuictus & condemnatus de vſuris, vel eſt notorius notorietate facti, vt quia publicè tenet altare paratum, & mutuat omnibus volẽtibus capere. Et ponit etiã idem Abb. alia exẽpla. & vide Card. in d. Cle. j. in vj. col. xix. q. vbi per vnam ferè col. hoc examinat, vbi inter alia dicit, ꝙ ſi per cõſtitutiones ſynodales eſſet inductus aliquis modus ad hoc ꝙ conuictus ſecundùm illum diceretur manifeſus vſurarius, ille modus ſufficeret. Ex quo ego conſulerẽ omnibus epiſcopis celebrantibus ſynodum, quòd præmiſſa matura deliberatione cũ iuriſperitis in vna ſuarum conſtitutionum declararẽt caſus, in quibus quis eſſet reputandus vſurarius manifeſtus, tũ vt clerici apertius hoc intelligerent, & ſic has pœnas iuris propter ignorantiam non incurrerent, tum etiam vt cum tali declaratione facilius homines ab hoc crimine cohiberẽt: quod temporibus iſtis (proh dolor) adeò inualuit, vt neminem ferè iam id committere pudeat. {Et in hoc articulo, qui dicantur vſurarij manifeſti, vide Sylueſt. in ſumma,§. ix. verſi. Primo autẽ quæritur.} Fures. Capvt lxxxiiii. Fvrtvm eſt de maioribus & grauioribus criminibus, vt not. Abb. in c. Cùm contingat. col. vj. de for. compet. allegat text. in c. Cùm non ab homine. de iudi. & in §. Nunc autem. xxvj. diſtin. Et ideo clericus in furto captus deponitur, vt in cap. Presbyter. lxxxj. diſtin. qui text. eſt ex canonibus Apoſtolorum. & gloſ. ibi, in verbo captus intelligit & conuictus per ſententiam, confeſsionem, vel euidentiam rei: & ne aliquibus videatur pœna iſta grauis, & tanquam ab Apoſtolis (zelo illo mirabili quo ſanctam Dei eccleſiam fundabant) ſtatuta, illam etiam innouauit & inflixit Innocentius III. in cap. Tuæ. de pœnis, vbi cenſuit clericos in latrociniis deprehenſos degradatos à ſuis ordinibus in arctum monaſterium debere detrudi. Hoſtien. inſuper in ſumma, tit. de condit. furt. in §. fin. clericum de hoc crimine acctſatum confeſſum vel cõuictum deponi debere, & in monaſterium detrudi, allegando dict. c. Tuæ. & in text. in cap. At ſi clerici. §. j. de iudi. qui de hoc crimine in ſpecie nihil diſponit, allegat etiam text. in cap. Cum non ab homine, qui de pœna depoſitionis meminit, & ſi de detruſione nihil dicat. Et vide etiã Hoſtien. in ſumma, tit. de accuſa. §. Quis ſit effectus. verſi. & gratia exempli, vbi connumerat inter crimina capitalia, & quæ inducunt depoſitionem, delictũ furti. Et quòd pro furto clericus deponatur, notat Ioan. Andr. in d. cap. Tuæ, per d. cap. Cum nõ ab homine. Hoſtien. tamen ibi, vt ipſe refert ponderat verbum latrociniis, quia magis delinquit latro quàm fur: & ſic videtur velle quòd pœna illius text. non habeat locum in ſimplici fure, quod Panor. ibi placet, licet Hoſtien. & Ioan. Andr. non referat, & ponderando idem verbũ latrociniis, dicit quòd ille text. non habet locum in ſimplicibus furibus: & ſic quòd licet clericus pro furto poſsit deponi, quòd fortẽ non fiet detruſio poſt depoſitionem quia latro dicitur qui de die & cum violentia quandoque delinquit: fur autem noctu & ſine ea. Eundem intellectum dat Hoſtien. ad dict. cap. Tuæ. vt refert & ſequitur Cardin. de Turrecremata in cap. Presbyter. lxxxj. diſtin. & ſic ille text. non loquitur de furibus ſimplicibus, qui non ſunt corporaliter puniendi, ſed de maioribus & inſignibus latronibus, & Aret. in cap. Cum non ab homine. de iudic. col. ix. verſi. Aduerte tamen. dicit quòd text. in d. c. Tuæ. in verbo latrociniis, poteſt intelligi de famoſo latrone, qui furca ſuſpenditur, vt in l. Capitalium. §. famoſos. ff. de pœn. Ego verò & ſi iſta nominum differẽtia præter id quod videatur probari in l. cum duobus. §. damna. ff. pro ſoci. Et in l. j. & quod ibi notãt Doct. C. de po. & in Auct. Vt nulli Iudi. §. fin. colla. ix. Auctoribus etiã latinæ linguæ corroborari poſsit. Nã vt Calepino placuit, latrones dicuntur, viarũ obſeſſores, & qui publicè, vel per vim furantur. fures verò qui occulta fraude decipiant, ac nocte furentur, quia tamen ſecundùm eũ plerunq; indifferenter ponuntur, aliter cenſerem conſiderandũ, videlicet potius qualitatem & quantitatẽ furti, modúmq; furandi. Quis enim dubitat noctu ſine violentia grauius poſſe perpetrari furtum, quàm in ipſo lumine ſolis, & cum aliqua vi? præcipuè cùm in Hiſpania noſtra iam conſuetudo inualuerit, quòd pro vno magno furto quis pœna furcæ plectatur. Nec enim ex eo ꝙ pontifex in d. c. Tuæ. poſt depoſitionẽ detruſionis pœnam inflixit, ſola à latronibus, & non à furibus commiſſa facinora punire fuit viſus. Poſt depoſitionem namq; adſignari debet monaſterium depoſito, vbi peccata lugeat, & vlterius illa non cõmittat, vt in c. Sacerdos. lxxxj. diſtin. Cùm ergo nihil nouum ſtatuat, quare pontificiis mens ad latrocinia punienda, & nõ furta adaptari ſeu interpretari debet? præcipuè cùm in Pontificiis cõſtitutionibus, & in ætate illa Innocentij III. qua non ſic florebat eloquiũ latinæ linguæ, nõ ita accuratè elegãs & propria vocabulorum ſignificatio ſeruari ſolebat. Quæ quidẽ pœna depoſitionis & detruſionis iuſtius irroganda eſt clerico, qui furtum admixtum ſacrilegio perpetrauerit. Summè enim offendit clericus qui plus cæteris debet ſacra tueri, & reuereri, ſi illa violet, aut offendat in eis. Si autem contingat clericum in obſequio alicuius degentem, furtum committere: cùm hoc dilictũ inter furta grauiora annumerari ſoleat, adeò quòd Ioan. Faber ſcripſerit in §. Alia deinde. inſti. de publi. iudi. quòd familiaris, vel ſeruitor & iuuans illum ſuſpenditur pro porimo furto: tunc iudex eccleſiaſticus grauiori pœna punire debet talem clericum, quàm ſi extra domum eius cui inſeruit ſimile furtum faceret. Quis enim domeſticos fures valebit effugere, niſi eos ſeuerior pœna quàm alios à tanto facinore retrahat? In his inſuper Hiſpaniæ regnis ab eccleſiaſticis iudicibus obſeruari debere credo ac conſulo, quòd ſicut per leges regias in locis deſertis commiſsa furta grauius puniantur, ſic ipſi clericos talia perpetrantes grauiori corrigant animaduerſione. Res enim eſſet pernicioſi exempli ea in clericis non cenſere grauia, quæ in ipſis laicis pro talibus iudicantur. Aliud præterea furti genus in ſacerdotibus ſuper omnia ſuadeo uidicibus omnibus eccleſiaſticis, vt zelo maximo corrigant, quoties videlicet compertum habuerint, quòd eorum aliqui in ſe detinent, ac habere inficiãtur bona quæ morientes (maximè peregrini) apud ipſos depoſuerunt, vt ſuis hæredibus, vel aliis perſonis quibus leges illa dari non prohibent, reſtituant. Hoc enim grauiſsimum ſcelus iudicandum eſt: offenditur enim ipſe Deus: violatur defunctorum voluntas, cui tantum deferunt etiam ethnicorum leges, læduntur etiam perſonæ illæ cui depoſita dari debebant. Datur prætereá ſæpe moriẽtibus occaſio, vt malint impœnitẽtes mori, quàm ſacerdotibus (quos ſuſpectos habent propter ſimilia) animam cum bonis commendare. Degradationem verò de qua text. in di. c. Tuæ. meminit, verbalem non actualem debere eſſe, placuit ibi Io. And. Et idem etiam voluit Abb. in c. At ſi clerici. de iudic. col. xiij. verſicu. ad tertium. Et Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. col. xj. verſ. Addit etiam. Eſt præterea aduertendum circa pœnam huius criminis, quòd clericus condemnatus actione furit, efficitur infamis, ſicut laicus condemnatus in foro ſeculari: quia quicunque ſecundùm leges eſt infamis, eſt etiam infamis ſecundùm canones, niſi reperiatur oppoſitum ſtatutum. facit text. in c. Infames. vj. quæſt. j. & in §. Hîc colligitur. ij. quæſt. iij. Et tenet hanc generalem concluſionem Feli. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in v. col. de accuſationib. Nota tamen quòd ſi reperiretur clericus condemnatus ad reſtitutionem rei furto ſubtractæ quòd per hoc non fieret infamis: quia poteſt intelligi quod fuit actum conditione furtiua, quæ non infamat, & non actione furti. Et hoc tenet Ana. in d. capit. Qualiter. vbi illud refert Felin. in dicto §. Ad corrigendos. in colum. iij. licet ipſi non ſcribãt hoc in clericis. Sed ego credo eandem ſententiam eſſe tenendã in eis. {Vide prętereà in materia huius cap. Paul. de Caſt. in Auct. Sed nouo iure. C. De ſeruis fugitiuis, in fine, vbi ſcribit quatuor ſpecies furum.} Simoniaci. Capvt lxxxv. PRæmiſſa diffinitione ſimoniæ quam latius examinat Ioan. de Ana. in rub. eiuſdem titul. in j. col. delictum iſtud computatur inter grauiora crimina, vt eſt text. in c. fina. de purga. cano. de quo quidem terribilia verba Paſchalis papa deſcripſit in c. fi. j. quæſt. vij. videlicet, quòd omnia etiam crimina ad comparationem ſimoniacæ hæreſis quaſi pro nihilo reputantur. {Vnde Sancti illi Patres Hiſpaniæ qui in Concilio Toletano viij. interfuerunt, vidẽtes quòd antiquorum patrum decreta in extirpatione tanti criminis parum profecerint, præmiſsis pulcherrimis verbis, quibus hoc eleganter deplorarunt, huic cancroſo vulneri ignitum, quod ſupererat ferrum iniicere decreuerunt (vt eorum verbis vtar) & in Canone iij. ſub his verbis ſtatuerunt: vt quicunque deinceps propter accipiendam ſacerdotij dignitatem, quodlibet præminum fuerit detectus obtuliſſe, ex eodem tempore ſe nouerit anathematis opprobrio condemnatum, at que à participatione Chriſti corporis & ſanguinis alienum, ex quo illum conſtat execrabile Chriſti perpetraſſe flagitium. Quòd ſi aliquis extiterit, qui accuſet, ille qui hunc ordinem munerum fuerit acceptione lucratus & ſuſcepto honoris gradu prohibetur, & in monaſterio ſub perenni pœnitentia religetur. Illi verò, qui hac cauſa munerum acceptores extiterint, ſi clerici fuerint, honoris amiſsione mulctentur. Si verò laici, anathemate perpertuò condemnentur.} Ideo propter eius grauitatem aliqua ſpecialia ſtatuuntur in iure, nam in eo proceditur per ſola ſigna: & in eius odiũ admittuntur præſumptiones, vt notat Abb. ex text. ibi in c. Sicut. de ſimonia. Item admittuntur ad accuſandum ſimoniacum ſerui, meretrices, & criminoſi, vt in c. Tanta. eo. tit. de quo latius in c. Per tuas. el j. eo. titu. & per Abb. & Docto. ibi. Vnde {ex diſpoſitione Alexandri & Inn. Tertij. per noua iura.} in eo delinquens perpetuò deponitur ab officio & beneficio, vt in c. De hoc. de ſimon. & in c. Cum ſuper. de confeſ. Si tamen crimen eſt occultum, non deponitur, & ſi ipſi iudici conſtet, ſed pœnitentiam ſecretã debet iniũgere, vt in c. Ex tuæ. de ſimo. In correctione tamen & punitione huius criminis non poteſt dari certa doctrina, ſed ſecundùm qualitatem ſimoniæ aliter & aliter punitur. Quia aliquando imponitur pœna excommunicationis, aliquando detruſionis in monaſterium, aliquando ſpoliationis omnium bonorum, aliquando depoſitionis, aliquando eſt pœna centum aureorum & infamiæ: vt probat textus & gloſſa in dicta l. j. ff. ad legem Iuliam de ambitu. Aliquando imponitur pœna quadrupli, & deportationis, vt patet in d. l. j. C. ad legem Iul. de ambitu. Ideo vide Hoſti. in ſumma eiuſdem tit. in §. qua pœna feriatur, per totum. Et vide Præpo. in c. Presbyter. j. queſt. j. in col. fin. verſ. in gloſ. vbi etiam vide notabiliter diſtinguentem, videlicet an ſimonia committatur in ordine, vel in beneficio, & in vtroque, an paſsiuè, vel actiuè, & varias etiam pœnas deſcribẽtem in c. Statuimus. j. quæſt. j. col. j. & ij. Item nota quòd ſimonia commiſſa in ordine ſuſcepto non ſolùm non dat executionem illius ordinis, ſed etiam impedit executionem omnium aliorum. notat Inno. in c. Per tuas. & in c. Tanta. eo. tit. Arch. in c. Ordinationes. j. quæſt. j. vbi vide Præpo. qui refert & ſequitur eoſdem in principio, qui ponit vnũ caſum in quo fallit iſta concluſio: licet ille caſus nõ eſt propriè caſus fallentiæ, quia in eo ſimonia non fuit commiſſa in ordine, ſed in conſecutiuo ad ordinem, vt ibi per eum. Et ipſam principalem concluſionem ſequitur ſimpliciter in c. Statuimus. ea. cauſ. & quæſt. in col. j. Hodie tamen per conſtitutiones modernorum Pontificum deſcriptas in ſupplemento, in verbo ſimonia. in fine. Simoniacus eſt priuatus ipſo iure beneficio, vt dicit Feli. in capitu. In noſtra. in ij. corollario. in fin. de reſcriptis. & idem notat ipſe in capitu. ij. de reſcript. columna iiij. referendo ad hoc conſil. Anchar. Et vide extrauagantem Pauli. ij. quæ incipit, Cum deteſtabile (quæ habetur inter extrauagantes communes ſub tit. de ſimo.) vbi imponitur pœna excommunicationis ipſo facto, cuius abſolutio reſeruatur Papæ: & quòd in beneficiis nullatenus eis ius quæratur, & teneantur ad reſtituionem fructuum præter id quòd primò innouat omnes pœnas contra ſimoniacos ſtatutas, & eas incurrere, ipſo facto decernit. {Et vi. Sylue. in ſumma, verbo Simonia. in verſic. Decimono quæritur. vbi deſcribit quatuor pœnas Simoniacorum: & inter eas meminit de extrauag. Martini quinti, in Concilio Conſtantienſi incipien. Sacro. Et ibi plura alia refert in propoſito.} Ac periuri. Capvt lxxxvi. PRopter periuriũ poteſt quis deponi ab ordine & beneficio, vt eſt tex. in c. Presbyter. lxxxj. diſt. qui dicit, quòd presbyter aut diaconus captus in periurio deponiuntur. ita notat Abb. in ca. Querelam. de iur. iur. in ij. nota. qui hoc dicit probari in cap. Cũ non ab homine. de ludi. & dicit facere tex. in cap. Si quis epiſcopus. l. diſtinc. Et notat idẽ Abb. in d. c. Cum nõ ab homine. in iiij. not. {ex quo dicit Card. Iacoba. in tract. de cõcilio in lib. ij. arti. v. col. ij. quòd quando vocati ſunt ad cõciliũ generale illi qui iurauerũt ſecũdũ formã ca. Ego enim. de iur. iur. ſi nõ veniunt poſſunt deponi à ſuis dignitatibus, quia ſunt periuri. & periuriũ inducit pœnã depoſitionis.} Et quòd propter hoc delictũ remoueatur quis à beneficio, notat idem Abb. in c. ij. in j. nota. de reſcrip. Quod extende in clerico qui fregit promiſsionẽ vallatã interpoſitione fidei: quia talis eadẽ pœna punitur, tenet Io. And. & Hoſt. in cap. Querelam. ne pręla. vices ſu. Abb. in d. c. Querelam. de iur. iur. Quos ſequitur Ange. in ſumma, in verbo periuriũ. in §. xj. licet Arch. Anto. & Card. teneant contrariũ in locis ibi relatis. Et hanc etiã opinionem Hoſti. & Abb. ſequitur Feli. in d. c. querelã. in col. pen. licet contrariam opinionem dicat benigniorem. Eandem etiam ſequitur Ioan. de Selua, intra. de beneficio, in iij. parte principali, in q. iij. {Vi. tamẽ Ioan. Staphileum, in tract. de gratiis & ſpectactatiuis. fol. lxx viij. verſ. Tertiò periurus, vbi dicit quòd pœna priuationis non habet locum in eo, qui venit cõtra fidem promiſſam, qui ſolùm allegat Rotã in deciſio. cxxxiiij. incipiẽti, Nota quòd poſito in antiquis. quod dicit eſſe notandũ.} Et aduerte quòd periurus non eſt priuatus beneficio ipſo iure, ſed priuandus, vt ſentit Abb. poſt alios, in cap. ij. de reſcri. vbi vide Feli. in j. col. qui refert alios idem tenentes, & dicit hanc eſſe cõmunem opinionem: licet Barba. ibi teneat contrarium, imò quòd ſtatim ſit priuatus, cuius fundamenta ipſe refert & ſoluit, & contra eandem communem opinionem tenet idem Barba. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. per text. in d. c. querelam. quem coniungit cum aliis iuribus contra Abb. ibi. Qui tamen ſibi contrarius in rub. de iureiuran. in Clemen. in col. v. ſequitur communem opinionem prædictam ſequendo Cardi. in d. cap. Querelam, vbi illã tenet. {& vide eundẽ Feli. in c. ex parte. lo j. de reſcri. j. col.} Et hanc etiam opinionem dicit eſſe communem Ioan. de Selua, vbi ſuprà. & vide Petrum Rebufi. in tracta. de pacificis poſſeſſoribus, in pagina xxxv ij. columna ij. vbi dicit quòd licet opinio quòd periurus non eſt priuatus ipſo iure ſit communis: tamen opinio contraria poteſt ſuſtineri in puncto iuris, & reſpondet ad aliqua fundamenta contraria, qui plura cumulat in propoſito tranſcribendo ferè dicta per Felin. in dicto capitu. ij. Item nota quòd collatio beneficij facta periuro eſt ipſo facto nulla, notat Abba. in dict. cap. querelam. ſequitur Angel. in ſumma, in verbo periurium. §. xij. Contrariam tamen ſententiam tenet Cardin. in dicto capitu. querelam. cui adhæret Feli. ibi, in col. iij. quam etiam concluſionem videtur tãdem tenere idem Felin. in capi. ij. in col. iij. de reſcriptis. licet prius in col. præcedẽti plura retulerit pro contraria opinione, videlicet quòd collatio facta periuro, vel aliâs criminoſo eſt nulla. {Et vide eundem latiſsimè de hoc ſcribentem in c. ex parte. el j. de reſcrip. col. & ij. num. ij.} Et vide Ioan. de Selua, vbi ſuprà: & vide Petrum Rebufi. vbi ſuprà, in pagina xxxvj. col. ij. vbi tenet quòd collatio facta periuro eſt nulla, & refert aliquos doctores ad hoc: quod tamen intelligit, quando quis eſſet per ſententiam cõdemnatus & declaratus periurus, & poſtea fieret eidem collatio, & dicit quòd Papa non dat priuationem pro periurio, niſi ſit periurium iudiciale, allegat regulam Alex. Papæ vj. in rub. de ſignatura gratiæ. {Et vide Ioan. Staphileum, in tracta. & loco ſuprà allegatis, vbi dicit quòd ſignatura non dat priuationẽ beneficiorũ pro periurio, niſi ſit Iudiciale. Falſi testimonij rei. Capvt lxxxvii. PResbyter aut diaconus dicẽs falſum teſtimonium ab officij honore depoſitus in monaſterium detrudatur. Ita cenſuit Concilium Agathenſe, vt Gratianus tradit in cap. Si epiſcopus. l. diſtin. vbi vide Præpo. intelligentem illum text. quando clericus eſt de hoc crimine directè accuſatus & conuictus, vel in iure confeſſus: ſecus autem ſi non conſtat de illo via directa, ſed incidenter, videlicet quando contra clericũ in teſtẽ productũ probatur exceptio falſitatis, quia tũc non debet deponi, nec etiã propter hoc infamari, ſed tantũ repelli à teſtimonio. & vide Hoſti. in ſumma, de accuſ. in §. Quis ſit effectus. ver. Et gratia exempli, vbi hoc crimen falſi teſtimonij commemorat inter crimina capitalia, quæ inducunt depoſitionem: & hoc procedit ſiue in ciuili, ſeu criminali cauſa clericus dicat falſum teſtimonium ſecundum Cardi de Turre cremata poſt Hugo. in c. Presbyter, Diaconi. v. quæſt. vj. qui tex. eſt §. c. Qui iuxta. eiuſdẽ cauſæ & quæſtionis: quod etiã voluit Archi. ibi. Ego verò in hoc articulo maximè conſiderandũ cenſeo qualitatẽ cauſæ, in qua clericus falſum teſtimonium dixit: grauius enim eſt puniendus clericus qui in cauſa criminali falſum teſtimonium dixit, quàm qui in ciuili, & in ipſis criminalibus cauſis grauius ſi damnũ fuit ſubſequutum ex ſuo teſtimonio, quàm ſi non, conſiderata qualitate damni vel iniuriæ illius contra quẽ depoſuit. In his præterea regnis, quibus ex lege eorum imponi debet teſti falſum deponenti eadem pœna, quæ imponeretur accuſato, ſi verum eſſet delictum de quo impetitur. Multùm debent Iudices eccleſiaſtici aduertere, quòd grauius quàm alibi punire debent clericos in hoc delinquentes, cùm videant tam grauiter puniri laicos in ſimilibus, & iſtud delictum graue ſit in oculis populorum huius regni. Quando autem clericus dixit falſum teſtimonium coram iudice ſeculari, verior & communior opinio eſt quòd non poſsit puniri per eũ, neq; principaliter, neq; incidenter, vt voluit Hoſti. cuius opinionem tenet Anto. poſt Innoc. & Ioan. And. in cap. Verum. de for. compe. vbi vide Barba. col. x. cũ duabus ſeq. & Ioan. Andr. in cap. At ſi clerici. de iudi. & communiter canoniſtæ in c. Dilectus filius. de pœn. & in c. ij. de cri. fal. vbi per Ana. poſt alios. & hanc opinionem ſequitur Matth. de Affict. in deci. Neapolitanis, deci. ccxxx. incip. fuit per relatorem. Homicidæ. Capvt lxxxviii. HOmicidium quidem inter grauiora & horribiliora crimina computatur, vt no. Abb. in c. Cùm contingat. in colum. vj. de fo. competen. per text. in c. Quæſitum. de tempo. ordinand. Et in c. Inquiſitionis. de accuſa. & in capitu. Miror. l. diſtinct. Ideo clericus homicida deponendus eſt, vt in {c. presbyter. lxxxj. diſtin. quod eſt ex canonibus Apoſtolorum,} & in c. Cum non ab homine. de iudi. & in capitu. Inquiſitionis. in princ. de accuſa. Committitur autem homicidiũ per clericum, facto, præcepto, conſilio, lingua ſiue adhortatione, & in quocunq; iſtorum caſuum deponendus eſt, vt not. gloſ. in c. Sicut dignũ. de homici. in §. Clericos. in verbo conſilium, per iura de quibus ibi. quam quidem gloſ. bene nota, quia magiſtra eſt in materia huius c. Et poſt depoſitionem detrudendus in monaſterium, vt probatur in d. c. Cum non ab homine. iuncto cap. Tuæ. de pœnis. & voluit per eadem iura Ioan. de Ana. in capitu. j. penult. col. de patr. qui fili. occid. & probat apertẽ text. in dicto. §. Clericos. ex quo inſuper bene colligitur quòd iſta detruſio non debet eſſe perpetua, nec longi temporis: cùm ibi Roma. Pon. diſponendo contra homicidas illius ſancti viri Thomæ Archiepiſcopi Cantuarieñ. iubet clericos delinquentes perpetuò depoſitos recludi in monaſterium, vſq; ad ſeptennium, vel quinquenniũ: verum eſt tamen quòd ille §. Clericos. diſponit in clericis qui conſilio perpetrarunt homicidiũ, qui licet eadem depoſitionis pœna puniantur, qua & occidentes actu ſi clerici eſſent: tamẽ nemo dubitat in recluſione non ita diuturna pœna puniendum conſilium præbentem, ſicut verè occidentem. Intellige tamẽ ſuprà dicta, quãdo iniuſtè & voluntariè eſt cõmiſſum homicidium ſecundum Hoſti. in ſumma, de homici. §. Qua pœna. verſic. Et hoc intelliges. Item etiã præter hoc clericus priuandus eſt beneficio per ſententiam: quia homicida non eſt priuatus beneficio ipſo iure, vt voluit Innocen. in cap. Cum noſtris. de conceſ. præben. quod ſequitur Bal. in l. Cum fratrem. C. de his qui. vt indig. {& Phil. in c.ſciſcitatus. j. col. de reſcript. & inc. ex parte. lo j. col. j. eo. titul.} Phil. Decius conſi. clxvj. in princ. in j. volu. conſil. incip. Ego Philippus. Et hanc opinionem dicit teneri communiter Ana. & Feli. in c. Inquiſitonis. j. col. de accuſa. & eandem etiam opinionem ſequitur Præpo. in cap. Studeat. l. diſtinc. in col.ſin. poſt Gemi. & reſpondet ad rationes Archid. ibi, & allegat Ioan. de Imo. in d. capitu. Cum noſtris. dicentem quòd opinio Innoc. contra Archi. tenetur communiter. Et vide etiã Anto. Corſe. in ſuis ſingularibus, in verbo ſententia, el ij. vbi dicit quòd opinio Inno. communiter tenetur, & reſpondet ad aliqua iura quæ in contrarium videntur vrgere: quàmuis Barba. in capit. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. ad ſi. teneat quòd committens homicidium eſt priuatus beneficio ipſo facto, per text. quem dicit ad hoc formalem in cap. Ex literis. de exceſ. præla. iunctis aliis iuribus de quibus per eum. {Et aduerte, quòd licet Epiſcopus poſsit cum homicida etiam voluntario miſericorditer diſpenſare, vt eſt text. nota. in cap. ij. in fin. de cleri. pugnan. in duel. & in c.ſtudeat. 50. diſt. per quæ iura & per ea quæ notat Innoc. in cap. ij. de cleri. non ordi. mi. ita tenet Staphileus in tract. de gratiis expectatiuis. fol. 78. verſic. Poteſt tamen Epiſcopus. Si autem aliquis impetraret beneficium conferendum ſibi in euentũ priuationis, non poſſet amplius cum eo Epiſcopus diſpenſare etiam ante litis pendentiam ex quo impetranti iam eſt quæſitum ius ad rem, prout ſingulariter tenet Domi. conſi. cv. in fin. col. quem ad hoc refert Staphileus, vbi ſuprà.} Crederem præterea in iſta materia clericum in his caſibus excuſari à pœna ordinaria homicidij, in quibus laicus homicida excuſatur à pœna mortis, quorum viginti & quinque enumerat Hippoly. in l. j. ff. ad l. Corneliam. de ſica. à j. col. vſque ad xiiij. & quadraginta quinque ponit Iacob. Boulen. in repet. §. famoſos. l. capitalium. ff. de pœ. fol. xxxvj. vſque ad finem. Venefici. Capvt lxxxix. CLericus qui veneno quemquam occidit, præter id quod in pœnam homicidij de qua ſuprà incîdit, quia verò grauius delinquit quàm ſimplex homicida dignè poſt depoſitionem grauiori detruſione & longiori puniendus eſt. Plus enim eſt veneno hominem necare, quàm gladio, vt in l. j. C. de male. & mathe. Vnde dicunt Butri. & Bald. in l. Nemo. C. de ſumma trinit. & fide catholica, quòd qui veneno occidit, dicitur proditoriè occîdere: quod refert Ioan. de Ana. in cap. j. col. j. de homici. Et idem dicit Bald. in. l. Cum fratrem. de his quib. vt indig. vt refert idem Ana. in capitu. j. iij. colum. in fin. de ſortileg. {& Decius in cap. quæ in eccleſiarum. col. v. nume. 14. de conſtit. qui alia allegans infert ad ſtatutum.} Ex quo dantur aliqua ſpecialia in occidente veneno, quæ non militant in homicida ſimplici, vt ibi per eos. Et huius tam execrabilis delicti odio crederem etiam quòd clericus qui venenum emit vt daret alicui, ſi tamen parauit, & per eum non ſtetit, eadem pœna puniatur, ac ſi dediſſet, iuxta ſententiam Bart. per text. ibi, in l. j. in fin. ff. ad l. Pompe. de parric. cuius meminit Ioan. de Ana. in rub. de patri. qui fili. occi. circa principium. {& Felinus, in tracta. Quando conatus puniatur, colum. ij. nu. 9. verſi. fallit 5.} licet Bartol. ibi ſeuerius hoc dicat, & non curet an ſtet per emptorem veneni, vel non quòminus occîdat. Quod præcipuè magis locum ſibi vendicat in his Hiſpaniæ regnis: cùm per l. vij. titu. viij. parti. vij. taliter emens venenum vt homicida puniatur. Nec hoc alicui videatur crudele, cùm tanta ſit huius facinoris nequitia: ſufficit namque hominibus inter tot armorum genera natis mortẽ ipſam formidare, abſq; eo quòd in ipſo cibo & potu (ſine quibus viuere impoſsibile eſt) mortis timor miſceatur. Quid enim miſerabilius eſt, quàm vno eodèmque tempore, cum ſpe viuendi, & timore moriendi cibum ſumere? Vnde vt tantum ſcelus ex mentibus hominum euellatur, nulla pœna iniuſtè poteſt ſtatui. In vna præterea huius delicti ſpecie debent iudices ſeuerius animaduertere, ſi quando forſan compertum habuerint clericũ aliquem occîdiſſe, vel occîdere procuraſſe alterum veneno in calice propinato: neque arbitretur quiſpiam hoc tam nefandũ ſcelus nuſquã accidiſſe. Intellexi ego & temporibus iſtis clericum clerico, & religioſum religioſo in calice dum ſacra myſteria celebrarent miſcuiſſe venenum, quàmuis diuina miſericordia, aut debilitate veneni neminem mori contigerit. Quis enim in tantum nefas committentes non inuehatur, qui cum ipſo vitæ æternæ poculo ſaluberrimo, temporalem miſcent interitum, qui inſuper cum ipſo redemptoris ſanguine pretioſiſssimo quo cunctorum animæ redemptæ ſunt, necem corporum inuoluunt? Hoc equidem abominabile ſcelus pœna traditionis curiæ ſeculari ex noua ecclesiæ, aut Roma. pontifi. declaratione puniendum digniſsimè cenſerem, vbi de dilectione Dei, & proximi mandatum in quo tota lex pendet, infringitur. Et ſi alicui vnquam iudici citra eccleſiæ declarationem propter criminis enormitatem opinio Ancha. & Abb. de qua in cap.ſeq. latius tractabimus, iuſta & ſequenda videbitur, in hoc tali facinore potius quàm in aliquo alio locum habere poterit. Parricidæqúe. Capvt xc. PArricidium committentes, vel aliâs homicidium enorme perpetrantes, vt ſi epiſcopum vel presbyterum occiderẽt, concludit Abb. in c. At ſi clerici. in princ. de iudi. col. antepenult. poſt Petrum de Ancha. in quadam diſputatione ſua, & in repeti. regulæ, ea quæ. xix. quæſt. de regul. iuris. & in conſilio clviij. Ex narratis in facto. colum. ij. debere deponi, & tradi ſtatim curiæ ſeculari, non expectata incorrigibilitate, & tradit etiã Abb. in c. Cum non ab homine. col. vij. de iudi. & ibi etiam Bald. Idem Abb. in cap. j. in fine. de homi. & in cap. Nouimus. de verb.ſignifi. & Barba. in conſi. lxv. col. iij. lib. j. Et Feli. in capit. j. in xvj. col. de conſtit. vbi in ſimili plura adducit. Idem Feli. in cap. Inquiſitionis. colum. ij. in princip. de accuſa. & iſta opinio videtur habere magnam æquitatem, vt delicta puniantur debita pœna, vt dicit Decius in d. cap. At ſi clerici. in col. xxiij. verſic. Et prædictam. qui dicit vidiſſe illam ſeruari Florentiæ per vnum commiſſarium. {Et vide Angelum, in tracta. maleficiorum in parte, & ibi caput à ſpatulis amputetur. xij. col. dicentem notandam eſſe ſententiam Anchara. quia de facto vidit eam ſeruari in raptore adulterante quandam mulierem. Et vide ibi Auguſtinum in additionibus aſſerentem, quòd ſtringunt rationes Anch. & Abb. & quòd ita alias practicauit, quia multi Doctores moderni illam partẽ tenent, & alias fuit cum Doctoribus iuris Canonici in maxima diſputatione, qui ſemper volunt defendere clericos.} Et vide Florenti. in iij. parte, titul. xxvij. cap. iiij. in colum. fina. in fin. qui refert temporibus ſuis papam Martinum tradidiſſe curiæ ſeculari ſacerdote quendam degradatum, qui interfecerat Sacriſtam ſancti Petri, vt rapere poſſet bona Sacriſtiæ, qui ſuit occiſus per Iudicem ſecularem, quamuis iuriſperiti conſuluerunt non eſſe tradendum curiæ propter tale delictum. {Et vide Guillel. Benedicti in 3. parte repetit. c. Rainutius. de teſtam. in q. de homicidio. vbi dictã opin. Petri de Ancha. latè examinat in caſu occurrenti contra quendam clericum presbyterum, qui commiſit qualificatum homicidium, & in pen. col. illius q. dicit, quòd dicta opinio, per ea quæ ipſe refert, remanet communior, & quòd quamuis non eſſet communior, videretur magis tenẽda quàm alia, ex eo quòd fulcitur textibus & rationibus euidentibus, quæ quidem opinio in caſu illo ita fuit seruata. Nam ille presbyter fuit actualiter degradatus & traditus curiæ ſeculari, vt conſtat ex proceſſu ibi ante quæſtionem in ſumma relato.} Et ego etiam audiui à fide digno doctore Pariſieñ. vidiſſe eum Anno domini.m. d. xxx. epiſcopum Pariſienſem Franciſcum Poncher degradaſſe quendam ſacerdotem ad valuas eccleſiæ maioris Pariſienſis, & tradidiſſe cum curiæ ſeculari, quem ſuſceptum iudex ſecularis damnauit, primò ad pœnam abſciſsionis manus ante ianuam collegij Eduenſis, & demum vt viuus combureretur in platea ſancti Ioannis Engreua, prout factũ fuit ipſo vidente. Quam pœnam paſſus eſt, eo quòd occiderat animo depræ dandi rectorem cuiuſdã oppidi non longè diſtantis, habitantem in dicto collegio Eduenſi, cuius ille famulus fuerat, & vices in parochia gerebat. Et vide Arnaldũ Alber. in c. Quoniam. de hæret. lib. vj. col. cxxiiij. qui poſtquàm retulit hanc opinionem, & eius fundamenta per ſex col. præcedentes dicit, quòd attenta malignitate modernorum temporum in quibus clerici, & omne genus hominũ procliue eſt ad malum, non eſſet ponere os in cœlum, ſeruare iſtam opinionem in practica, & in hoc conſuleretur pacifico ſtatui Reipubl. & multi effrenati clerici à malis retraherẽtur. Et hæc opinio practicata fuit anno domini m. d. xxxvj. in menſe Iulio, in celebri illa ciuitate Hiſpalenſi, per Reuerẽdiſ. do. Cardi. Archiepiſcopum illius Iudicẽ à ſede Apoſtolica delegatum contra quatuor religioſos monaſterij ordinis ſancti Auguſtini ipſius ciuitatis, qui diabolica ſuggeſtione decepti fratrẽ Ioannem de las Caſas in ſacra Theologia magiſtrum prouincialem ſuũ occiderunt, qui omnes publicè degradati ſtatim traditi fuerunt curiæ ſeculari, & furca ſuſpẽſi, quorum vnus vocabatur frater Alphonſus de Badaioz, qui erat prior illius monaſterij, alius frater Rodericus de la Rocha, & alij duo fratres Andreas de la Cruz, & frater Ioannes Piloto, qui eodem die (quia cum magno cordis dolore ſeipſos accuſantes, poſt damationis ſententiã delictum fuerunt cõfeſsi publicè) è furca depoſiti cũ maximo honore aſſociantibus fratribus omniũ ordinum in proprio monaſterio ſepulti ſunt. Qui autem tanquam iuriſperiti fuerunt ad determinationem cauſæ vocati, & quorum conſilio, ſententia lata fuit, ſunt ſequẽtes, Dominus Sebaſtianus Ramirez epiſcopus ſancti Dominici, in inſula Spañola. licentiatus Ioannes Suares de Caruaial noſtri regalis conſilij {Indiarum} vnus, licentiatus Brizeño eiuſdem ciuitatis Hiſpaleñ. præſes, licentiatus Ioannes Teminno eiuſdem & totius Archiepiſcopatus prouiſor, licentiatus Petrus Corral illius officialis ac generalis Vicarius, licentiatus del Corro, & doctor Petrus Diaz hæreticæ prauitatis inquiſitores, & licentiatus Otalora Iudex audientiæ ſupremæ illius ciuitatis, quam vulgus grados vocat. Vt autem de tenore Apoſtolicæ commiſsionis eidẽ Archiepiſcopo Cardinali ſuper hoc factæ habeatur notitia, tentor literarum in forma breuis ſuper hoc expediatarum talis eſt. Dilecto filio noſtro Alfonſo Baſilicæ duodecim Apoſtolorum presbytero Cardinali Hiſpaleñ. nuncupato Paulus papa tertius. Dilecte fili noſter ſalutem & Apoſtolicam benedictionẽ. Exponi nobis feciſti, quòd licet aliâs tu certos fratres domus ſancti Auguſtini extra muros Hiſpaleñ. ordinis fratrum Eremitarum eiuſdẽ ſancti, qui diabolica (vt creditur) ſuggeſtione ſeducti, nocturno tempore eorum tunc prouincialem in lecto requieſcentem appenſata conſpiratione laqueo ſuffocatũ vulneratúmq; inhumaniter interfecerant, quibuſdã aliis etiam dicti ordinis fratribus ſibi ad id opem, auxilium, conſilium, & fauorem præſtantibus, ne fugam arriperent carceribus mancipari mãdaueris & feceris. Quia tamen tu in eoſdem malefactores iuxta priuilegia & indulta Apoſtolica dicto ordini conceſſa nullam iuriſdictionem habere ſciebas, tandiu in præmiſsis duxiſti ſuperſedendum, donec nos & Apoſtolicã ſedem quid ſuper eo fieri oporteret conſuleres. conſultationi itaque tuæ ſuper hoc nobis porrectæ reſpondentes, circũſpectioni tuæ per præſentes committimus & mandamus, quatenus ſi & poſtquàm (aſsiſtentibus tibi ad hoc duobus dicti ordinis fratribus, quos ad id duxeris eligendos) ex actis de & ſuper præmiſsis coram te hactenus habitis, vel in poſterum habendis, tibi legitimè cõſtiterit ita eſſe prout ſuperius enarratur (ne ſi tam horrendũ facinus impunitum remaneat, alij ad ſimilia & deteriora perpetranda inuitentur) contra dictos fratres malefactores, ac quoſcũq; alios etiam exẽptos, quos tãti facinoris inueneris patratores ſeu culpabiles iuſtitia mediante procedas. Nos enim tam illos qui ad capiendũ & detinendum, inquirendúmq; & examinandũ dictos malefactores, quàm etiã executioni demandandi ſententiã contra ipſos deſuper leg itimè ferendam, vel aliâs quomodolibet in eos præmiſſorum occaſione manus iniecerunt violentas, etiam ſi ad vltimum ſupplicium fuerit deueniendum, excommunicationis ſententiam à canone generaliter promulgatã, irregularitatíſq; & inhabilitatis, aut alias cenſuras & pœnas eccleſiaſticas minimè incurriſſe, neq; incurrere, ſicq́; per quoſcũq; Iudices iudicari, diffiniri & interpretari debere, ſublata eis & eorum cuilibet aliter iudicãdi, diffiniendi & interpretandi facultate & autoritate decernimus. Tèq; & eorũ ſingulos à ſententia, cenſuris & pœnis prædictis, ſi quas præmiſſorũ occaſione ex dicta carceratione forſan incurriſtis, Apoſtolica autoritate tenore præſentiũ abſoluimus. Volumúſq; vt ſi locus ſit degradationi & traditioni curiæ ſeculari, tu vel catholicus Antiſtes per te eligẽdus vnà cũ duobus aliis epiſcopis, aut ſi eorum copia commodè haberi non poterit, cum vno Epiſcopo & vno Abbate ad degradationem huiuſmodi procedere valeatis. Non obſtantibus præmiſsis, ac de certo epiſcoporũ numero in degradationibus huiuſmodi adhibendo, necnon quibuſuis cõſtitutionibus & ordinationibus Apoſtolicis, priuilegiis quoq;, indultis, & literis Apoſtilicis dicto ordini & illius fratribus cõceſsis, quibus illorum omnium tenores & formas eiſdẽ præſentibus pro expreſsis habẽtes hac vice duntaxat illis aliâs in ſuo robore permãſuris harum ſerie ſpecialiter & expreſsè derogamus. Cæteríſq; contrariis quibuſcunq;. Datum Romæ apud ſanctum Petrũ ſub annulo piſcatoris, Die xxj. Octobris.m. d. xxxv. Pontificatus noſtri anno primo. Bloſius. Vigore cuius commiſsionis dictus dominus Cardinalis vt ſeruaret illius ſeriem aſſumpſit ſecum duos prouinciales dicti ordinis, qui vnà cum eo in proceſſu & diffinitione cauſę aſsiſterẽt. Fateor tamẽ quòd ſępius ſum miratus quomodo in prædicta commiſsione Apoſtolica bis conditionaliter dictũ fuerit, videlicet, Etiam ſi ad vltimum ſupplicium eſſet deueniendum, & iterum ſi locus ſit degradationi & traditioni curię ſeculari: cùm conditio iſta in caſu pręſenti potius erat iuris quàm facti, & ideo conſultores Romani pontificis quorũ conſilio prædictæ literę emanarunt, melius noſſe poterant vel debuerant, an narratione prædicta exiſtẽre vera & probata prædicti fratres eſſent poſt degradationem tradendi curiæ ſeculari, vel non. Niſi fortè tacitè voluerunt ſentire quòd Romanus Pontifex concederet dicto Cardinali poteſtatem arbitrandi, an attenta probatione & qualitate facinoris, & aliis circunſtantiis illi eſſent tradendi curiæ ſeculari, vel non: Non obſtante quòd ille caſus non eſſet expreſſus in iure propter quem poſsit tradi ſacerdos curię ſeculari: quamobrẽ vt quiſque valeat ſuper hoc conſiderare mentem pontificis, libuit prædictam commiſsionem inſerere. Contrariam tamen opinionem ſequitur & dicit eſſe communem Areti. in d. c. Cum non ab homine. in col. ix. in fi. qui in duabus col.ſequentibus refert fundamenta Abb. & reſpondet ad ea, & eam dicit de iure veriorem Decius, vbi ſuprà, qui etiã refert fundamenta Abb. & quę ad ea reſpondet Aret. & dicit, quòd pro hac opinione plura adducit & ſi leuia And. Siculus ibi, & ponderat pro ea idem Decius tripliciter tex. in d. c. Cum non ab homine: & hanc dicit eſſe communem opinio. gloſſ. & Docto. Arnal. Alber. vbi ſuprà, in fin. d. col. cxxiiij. verſi. Nihilominus tamen. & ſic quod clericus quantumcunq; graue delictũ commiſerit etiam qualificatum, non debeat actualiter degradari, & tradicuriæ ſeculari, niſi ſequuta incorrigibilitate, aut in caſibus expreſsis in iure, à qua cõmuni opinione dicit non eſſe recedendũ in iudicando & conſulendo: quẽ vide per xvj. col. ſequentes, vbi refert plura fundamenta huius communis opinionis, & tandem reſpondet ad ea quæ adduxerat pro opinione contraria. Mihi verò (ſaluo ſemper meliori iudicio) videtur quòd ſi in aliquibus caſibus ob immanitatem criminis, & magnum ſcãdalum populi inde ſequutum viſum fuerit iudicibus delegatis vel ordinariis ſequendam opin. Ancha. & Abb. quod hoc ſolùm poſſet habere locũ in clericis primæ tonſuræ tantùm, ſic enormia homicidia perpetrantibus, cùm illi non poſsint ſic appellari Chriſti domini, illíſq; beneficium (ne per ſecularem puniantur iudicem) magis ab eccleſia, quàm à iure diuino conceſſum videatur. Quorum numerus vltra mentem eccleſiæ tantùm excreuit, & quorum malitia tanta eſt, vt grauiora ſemper ferè audacius & frequentius ab illis, quàm ab aliis perpetrẽtur. In cuius meæ opinionis confirmationem poſſem alia non impertinenter referre, quæ collegit Hiſpanus noſter Ioannes Lupi, in tracta, de libertate eccleſiaſtica, in ij. parte. quæſti. v. quæ tamen tranſcribere nolo, cùm volentibus ea legere facilitas adſit. In aliis verò ſacri ordinis clericis, ſacerdotibus maximè communem opinionem ſequendam cenſeo, tametſi iuſtum iudicarem quòd hodie per concilium, aut per Roma. Pontif. aliqui grauiſsimi exceſſus annotarentur, in quibus clericus etiam ſacerdos poſt degradationem traderetur curiæ ſeculari, vt ſaltem timore pœnæ aliquorum clericorum inſolẽtia temperaretur. {Et aduere, quòd Petrus Rebuffus intracta. de pacificis poſſeſſoribus. in pagina 48. videtur extẽdere tex. in c. j. de homici. in vj. dum imponit pœnam priuationis beneficiorum ipſo iure mandãtibus alios interſicere per aſſaſsinos, ad illos qui interficiunt parentes vel alterum eorũ, ſeu fratres, aut clericum, vt tales etiam ipſo iure ſint priuati beneficiis. Pro quo allegat Feli. in c. inquiſitionis. de accuſatio. & Ana. in conſi. lxiij. quamuis ibi Ana. nihil de priuatione beneficiorum ſcripſerit: ſaluo tamen meliori iudicio ego credo quòd hæc opinio non ſit vera: quia nõ ſufficit Doctorũ autoritas ad iudicandam priuationẽ beneficiorum ipſo iure propter quamcunq; grauitatem delictorum: hoc eſt enim conditoris canonum, non Doctorum ſcribentium. Nec ſufficit quòd Feli. adducit, quia licet ſint plures doctores aſſerentes, quòd clericus cõmittens delictũ qualificatum poſſit tradi curiæ ſeculari, non ſeruata forma c. cum nõ ab homine. vt ego ſuprà latius ſcripſi. non ſequitur per hoc quòd talia delicta qualificata inducant priuationem beneficiorum ipſo iure, cùm hoc doctores non dicant, nec ad hoc ſufficeret eorum autoritas.} Per aſſaßinos alios interfici mandantes. Capvt xci. ECcleſiaſtica perſona aliquẽ chriſtianorum faciens interfici per aſſaſsinos, vel mandans, vel eos receptans, vel defendẽs, ſeu occultans incurrit ipſo facto ſententiam excõmunicationis & depoſitionis à dignitate honore, ordine, officio, & beneficio: & beneficia poſſunt aliis liberè per collatores conferri, vt in cap. j. de homi. in vj. Et habet vnum ſpeciale hoc delictũ, vt probari poſsit probabilibus argumentis, vt ibi, vbi vide Phil. in xj. not. tenentem quòd in iſto caſu ratione periculi valerent teſtes recepti lite non conteſtata etiã parte abſente & non citata: quia text. ibi nõ dicit teſtibus, ſed probabilibus argumentis. Item aliud quòd clericus aſſaſsinus poteſt puniri per ſecularem, ſine eo quòd præcedat degradatio ſecundum Lapum in d. cap. j. & Domi. ibi, in fin. quia ipſo iure videntur degradati: & videtur data vnicuique poteſtas ipſos capiendi, & per ius vidẽtur ſpoliati omni priuilegio clericali, vt per Doct. ibi. Et prædictam concluſionẽ Dominici refert & ſequitur Barba. in c. At ſi clerici. de iudi. in col. xxxij. nu. cxxix. Refert etiam Hippoly. in practica criminali, in §. Examinanda. in col. iij. {Et hoc etiã tenent plures doctores relati in deciſionibus Nicolai Boërij in quæſt. lxix. in nu. xviij.} Et vide Ioan. Lupum in tract. de libertate eccleſiaſtica, in quæſt. ix. vbi dicit quòd datur à iure quædam degradatio quæ habetur loco realis, videlicet in dicto capitu. j. de homi. vbi clericus delinquens vt ſuprà, à iure & à concilio habetur pro realiter degradato, vt poſsit capi & puniri per ſecularem, de quo vide latius Arnal, Alber. in cap. Quoniam. de hæreti. lib. vj. in col. cxlvij. verſicu. viij. & vltimò fallit. cum xj. colum.ſequen. qui primò adducit quinq; fundamenta contra communem intellectũ doct. ad d. c. j. qui habet quòd clerici delinquentes in hoc delicto ſunt ipſo facto degradati, adeò vt iudices ſeculares poſsint procedere contra eos, ſicut contra laicos. Et poſtea bene corroborat hanc communem concluſionem, & reſpondet ad fundamenta in contrarium adducta. Et nota vnum quod ipſe dicit in propoſito, quòd pœna illius text. non videtur habere locũ in interficiente, ſed in mãdante: & quod fortè multi in hoc errarent, allegat Aret. hoc ſic ponderantem in conſil. clxv. incip. Sicut Ioannes dicit, columna xj. verſicu. Tertiò allegant. Aduerte præterea quòd pœna illius text. in dicto capitu. j. habet locum contra mandantem, etiam ſi mors non ſit ſecuta, vt probant apertè verba illius, dum dicit, quãquàm mors ex hoc forſitan non ſequatur: quod videtur eſſe ſpeciale in hoc delicto, vt voluit Auguſt. in additio. ad Ange. in parte, Et Sempronium Rodulphi, in iiij. additione: quia aliâs mandatarius non puniretur pœna ordinaria maleficio non ſecuto: niſi dicamus ſecundum eum poſt Ioan. Andr. in regula, in pœnis. de regu. iuris. in vj. quòd quo ad pœnas de quibus in dicto capitu. primo. facto mandato delictum eſt perfectum, & ideo nimirum ſi puniatur pœna ordinaria, ac ſi delictum eſſet conſummatũ: quod etium videtur ſequi Philip. in dicto capitu. j. in colum. penulti. in verſicu. in gloſſa. & per prædictum text. videtur reprobari de iure canonico opinio Dini, & Ange. in. l. Item apud. §. Si curauerit. ff. de iniur. dum dicunt quòd in aſſaſsinamento ſi do pecuniam alicui vt aliquem occidat, homicidio non sequuto non punitur mandans: quam deciſionem refert Auguſt. vbi ſuprà, & dicit eos verũ dicere, quòd mandans non punitur de homicidio, ſed pœna extraordinaria de mandato. Truncationes membrorum per ſe facientes, aut faciendas iudicantes. Capvt xcii. Clericis in ſacris ordinibus conſtitutis ex Concilio Toletano iudicium ſanguinis agitare non licet. Vnde prohibemus ne aut per ſe trũcationes membrorum faciant, aut iudicẽt faciendas: quòd ſi quis tale quid fecerit, honore priuetur & loco. verba ſunt text. in cap. Clericis. ne cleri. vel monac. {Concilium autem illud Toletanum, de quo ſuprà mentio fit, duodecimum eſt in Canone vj.} Vnde pœna delicti huius eſt depoſitio ab officio & beneficio: quia ſecundùm expoſitionem Ioan. Andr. verbum text. honore exponitur, id eſt ordine, & verbum loco, id eſt, beneſicio: & ſic vult text. quòd priuetur ordine & beneficio, & per conſequens deponatur ſecundùm Abb. ibi, in j. notab. qui ſequitur expoſitionem Ioan. Andr. Et aduerte quòd cùm pœna iſta imponatur facienti vel iudicanti truncationẽ membrorum, quòd etiam ſi membrum debilitaretur facto vel ſententia clerici non puniretur iſta pœna, quia per id non efficitur irregularis. ita ſentit Abb. ibi. Item etiam eſt aliud aduertendum, quòd videtur text. imponere hanc pœnam clericis per ſolum iudicium, & ſic per ſolam ſententiæ prolationem, ſine eo quòd ſequatur illius executio. Ego tamen credo quòd mens conditoris canonis fuit punire clericum quando ſuccedit executio, & ſic crederem per ſolam ſententiam non ita acerrimè puniendum. Quod autem dicatur membrum, quia hæc material in variis locis latè deſcritur, ſufficiat ad illa lectores remittere: quæ quidem inter alios copioſius colligit Corſetus in repertorio Abbatis in parte, membrum. Duellum alijs ſponte offerentes, ſeu oblatum ſuſcipientes. Capvt xciii. Poena huius delicti eſt depoſitionis, vt in cap. j. de cler. pug. in duel. quod procedit ſiue clericus fuerit victor, ſiue victus: poterit tamen epiſcopus cum eo diſpenſare, ſi mors vel mutilatio membri non fuerit inde ſecuta, vt ibi. Et aduerte quòd pœna illius text. procedit quando talis clericus ſponte iniuit duellum, ſecus autem ſi aliquo facto neceſsitatis, licet neceſsitas fuerit euitabilis: quia tunc neceſsitas alleuiat culpam, & non punietur pœna depoſitionis: ſed mitiori: quia text. ille requirit actum ſpontaneũ ad incurrendam pœnam depoſitionis, ſecundùm Abbatem ibi. Naues ad pugnam gubernantes, & conflictum perſonaliter exercentes, ac alios ad pugnam incitantes. Cap. xciiii. Propter hæc tria delicta deponendus eſt clericus, vt in cap. Quod in dubiis. de pœnis. Aduerte tamen quòd in defenſione bene poſſunt clerici gubernare naues, & alios ad pugnam defenſionis incitare, & in tantum confligere in hoſtes, quòd eos dimittant, vt placuti Inno. ibi. Abb. autem in eo cap. Videtur eius ſententiam reſtringere, videlicet quòd ſi neceſsitas non erat ineuitabilis, licet clericus interſit bello cauſa defenſionis: ſi ſequitur mors, vel mutilatio membri ex percuſsione ſua, efficitur irregularis, ſecus ſi percuſsione aliorum. Ego tamen crederem quòd Innoc. poteſt ſimpliciter intelligi, quo ad terminos text. quem declarat: quia ad hoc vt non patiatur pœnam depoſitionis de qua ibi, ſufficit quòd clericus prætendat defenſionem, licet cauſa non eſſet ineuitabilis. Quantum verò ad irregularitatem incurrendam ſeruabitur conſideratio. Abb. nec contradicit ſententiæ Innocen. quia ipſe nihil de irregularitate diſponit iudicio meo. Violentiæq́ illatores. Capvt xcv. Clerici violentiam inferre ſolent aut poſſunt, in perſonis, rebus ſeu beneficiis. Primo caſu, quando ab ipſis fuerat vis illata perſonis citra homicidium, tunc pro qualitate iniuriæ ac damnorum, ac conſideratis his, quæ in arbitrariis pœnis conſideranda fore infrà trademus, iudicis arbitrio puniri debent. Si quando verò contingat clericos eripere aliquem de manibus familiæ, qui ſententia iudicis ducebatur ad mortem, vel aliud corporale ſuppliciũ, tunc quidem diſtinguendum eſt. Nam aut manifeſtè apparebat illum condemnatum iniquè, & tunc videtur nullam imponendã pœnam propter hoc, vt ſentit Alberi. in l. addictos. C. de epiſco. audi. per text. in cap. Hi qui. xiiij. quæſtio. vj. vbi bona gloſ. & melior in cap. Reos. xxiij. quæſtio. v. facit quod notat Archid. in cap. Cum homo. xxiij. quæſtio. v. & vide Hippoly. in l. lege Cornelia. {col. x. num. xxiij.} ff. ad l. Cornel. de ſicar. {& in practica cauſarum criminalium fol. lvij. num. xlj. in verbo, attingã} vbi refert dictam concluſionem Alber. & ponit alia per quæ poteſt corroborari. Si tamen in tali ereptione condemnati clerici ſcandalum fecerint, vnde deteriora contingant quàm iniuſta hominis occiſione: tunc bene crederem eos puniendos per ſuum iudicem iuxta ſcandali & perpetratorum menſuram. Si verò damnatum iuſtè eriperent, tunc puniendi ſunt. Idem quando eſſet dubium iuſtè ánne damnaretur, cum præſumere debent clerici pro iudice damnante. In hac autem illicita ereptione aduertere debent multùm iudices circa modum eripiendi, an cum armis, & ſcandalo id fiat, an etiam ruptis carceribus, vel non: & alia conſiderare, quæ ſolent ſimilia leuiora, vel grauiora facere hæc delicta in laicis. Aduertendum tamen eſt quòd ſi clericus eximit à carceribus captum pro debito, tenebitur ad id quod fiſco, & priuato debebatur, per id quod notat Bart. in l. Quoties. de exactoribus tribut. lib. x. Faber in §. Pœnales. inſtit. de action. Iaſ. ibi col. xvij. verſic. iij. circa prædicta. quòd intelligerem verum pro illis debitis pro quibus erat incarceratus, vel recommendatus, non verò tenebitur omnibus creditoribus: licet obſtet generalitas notabilis deciſionis Bald. in d. l. Addictos. dum tenet quòd eximens aliquem de manibus curiæ, tenetur ac ſi fideiuſsiſſet pro eo in omnem caſum. Secundo verò caſu videlicet quãdo clerici res inuaſerint violenter, tunc ſi erat res temporalis propria vel aliena, cuius poſſeſsio erat apud alium conſtituta, patiuntur pœnam legis. Si quis in tantam. C. Vnde vi. quæ etiam habet locum in clericis, vt ſentit glo. in c. j. de dolo & contu. cui aſſentitur ibi Abb. in vj. col. verſi. Quo ad tertium. quod confirmatur ex traditis per Feli. in c. Eccleſia ſanctæ Mariæ. de conſti. col. xiiij. verſi. quæritur primò, videlicet quòd leges Imperatorum & Regũ compræhendunt clericos, & melius ex his quæ ibi notat in col. xxiij. verſic. Sequitur etiam. Tertio autem caſu quando in beneficiis faciunt violentiam, tunc qui temeritate propria dignitates, perſonatus aut alia quæcunq; beneficia eccleſiaſtica occupare non verentur, hoc ipſo, ius (ſi quod in dignitatibus vel beneficiis taliter occupatis, vel ad ea competebat) amittunt. Ita diſponitur in c. Eum qui. in fi. de præbend. lib. vj. Si verò beneficium cui animarum cura imminet vi occupat clericus, beneficio ſimili cum cura quod primitus obtinebat, eſt ipſo iure priuatus, vt voluit ibi text. in princip. Literas ad alios directas aperientes, & aduerſarijs ostendentes. Capvt xcvi. Aperiens literas, & aduerſario mittentis oſtendens incidit in pœnam falſi. ita Bart. in l. Qui teſtamẽtum. ad l. Cornel. de falſ. ff. per l. j. §. is qui depoſitam. eod. tit. & ſequitur Panor. in c. Cum olim. lo ij. de offic. deleg. {vbi vide glo. & Felin. num. ij. Sylueſt. in verbo falſarius. §. j. in ſumma ſua, & Iaſ. in §. pœnales. num. xxxvj. inſtit. de actio. & Auguſtin. in addit. ad Angel. in tracta. de malefic. in verbo, falſario. num. x.} & Iaſon in l. Non dubium. in col. antepen. C. de legi. Clericus verò hoc faciens incurrit pœnam depoſitionis. ita ſcripſit Roman. conſil. ccclxv. incip. Quæritur primò, qua pœna. circa fin. hoc ſolo fundamento motus, quòd de iure Canonico pœna falſi eſt depoſitio in clerico, per text. in c. Ad falſariorũ. de crimi. fal. ſed ſalua eius autoritate hoc non videtur verum: quia ille textus non imponit pœnam depoſitionis clerico pro qualibet falſitate, ſed quando vtitur falſis literis Papæ: non ergo videtur poſſe illud extendi ad hoc delictum. Vnde crederem clericum in hoc puniendum eſſe arbitrariè, conſideratis his quæ in arbitrariis pœnis conſideranda inferius declarabimus. Si verò aliquis aperuit literas vt videret, & aliis non oſtendit, tunc non tenetur pœna falſi, ſed extraordinariè punietur. ita Bart. & Rom. Panor. & Iaſon vbi ſuprà. & idem notat Felin. poſt Innoc. in d. cap. Cum olim, qui dicit quòd iſto caſu pœna eſt arbitraria. Vnde idem dicendum eſt in clerico. Eccleſiasticos viros vt ſua reſignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant capientes. Capvt xcvii. Personae Eccleſiaſticæ hoc vt fiat procurantes, ſi fuerint prælati inferiores eo ipſo obtentis beneficiis ſint priuati. ita diſponit text. in Cle. multorum. de pœnis, Intellige tamen quòd per ſolam capturam factam ad finem quòd quis renunciet, ſi tamen in effectu non renunciauit, non incurrit capiens iſtam pœnam. Sic declarat Cardi. ibi poſt Zenzeli. in vj. q. & idem dicit poſt Paul. ibi, in quœſtio. x. quando liquidò poſſet probari quòd detentio non fuit cauſa quòd captus non accederet ad curiam, quia tunc capiens non incurrit pœnam. Incendiarij. Capvt xcviii. Incendiariorvm malitiam peſsimam depopulatricem ac horrẽdam appellat text. in c. Peſsimam. xxiij. quæſt. viij. & in eo deſcribitur pœna laicis incendiariis imponenda per eccleſiam, quæ grauis eſt: {& de ea latè ſcripſit Auguſti. in addition. ad Angelum, de maleficiis, verbo incendiario, nu. vj.} Clericis tamen delicti huius pœna infligenda in canonibus ſcripta non reperitur: forſan enim non ſunt arbitrati conditores canonum aliquem clericorum in tantum ſcelus incurſurum, abſque vlla ſui vtilitate ſeu voluptate, ac magna aliorum iactura, ideo erit arbitrio iudicis relinquenda, iuxta doli ac loci, & damnorum qualitatem & quantitatem: qui ſemper etiam in hoc attendere debebit, qualiter cuiuſcunque regni leges in hoc animaduertant, vt vbi fuerit legum cenſura grauior, ibi etiam ſit pœna ſeuerior. Raptorum & eccleſiarum violatorum nõ ſatisfacientium ſepulturis intereſſentes, eorúmq eleemoſynas recipientes ac de eorum rapina participantes. Capvt xcix. Manifestvs raptor, vel eccleſiæ violator niſi prius ablata reſtituat ſi poteſt, vel emendandi firmam & plenam ſecuritatem fecerit, beneficium pœnitentiæ ei penitus denegatur. Qui autem in ſanitate, obſtinata mente non pœnituerit vel emendauerit, & in morte ſecuritatem præſtare nequiuerit, ſolennitas pœnitentię parum ei prodeſſe videtur. Sed de peccato contrito corde viaticum non negatur: ita tamen quòd nullus clericorũ ſepulturis illius interſit, nec eius eleemoſynam præſumat recipere. Quòd ſi aliqui clericorum vel presbyterorum contra hoc in vita vel in morte pœnitẽtias dare attentauerint, aut ſepulturæ eorum intereſſe, vel eleemoſynas accipere: aut ſi aliqui eorum huiuſmodi rapinæ participes inuenti fuerint, patiuntur ordinis ſui damnum irrecuperabiliter. ita diſponit textus in cap. ij. de raptoribus & incend. Et ſic clericus in hoc delinquẽs debet deponi, & priuari beneficio: vt notat Abbas ibi. Inquantum autem ſuprà dicitur quòd damnum ordinis, & ſic depoſitio fit irrecuperabiliter, dicit Abbas ibi poſt Ioan. Andr. quòd hoc ideo dicitur ad denotandum quòd epiſcopus proprius nõ poteſt clericum propter hoc depoſitũ reſtituere, ſed requiritur diſpẽſatio Papæ: quod etiam notat Antonius, licet eum Abbas non alleget: in beneficio tamen credit Abbas quòd poterit epiſcopus diſpenſare, allegat text. in capitu. Salonitanæ. lxiij. diſt. & bo. tex. in cap. ij. de. cleric. pug. in duel. vbi epiſcopus diſpenſat cum homicida in beneficio, & ad ibi dicta ſe remittit. Item aduerte quòd licet raptori vel violatori prædictis qui pœnituerunt in morte, quando non potuerunt ſatisfacere, denegetur ſepultura in eccleſia, cœmeterium tamen non denegatur, vt per gloſ. fina. ibi. Clerici tamen etiam in ſepultura cœmeterij non debent intereſſe, vt not. Abb. vbi ſuprà, in fina. verbis, quod etiam voluit Anto. ibi. Dum autem ſuprà dictum eſt quòd talibus non eſt danda pœnitentia in vita, nec in morte ſub pœna ſuprà dicta. Intelligant temen ſacerdotes quòd poſſunt admittere dictos raptores ſeu violatores ad pœnitentiam aliorum criminum ſine metu pœnæ, ſi ipſi velint de ipſis pœnitentiam agere, vt per gloſſam & doctores ibi: quamuis illa ad vitam æternam non ſit fructuoſa, vt per eos eos ibi. Sortilegi. Capvt c. Sortilegi (vt beato Iſidoro placuit) illi ſunt qui ſub nomine fictæ religionis per quaſdam, quas ſanctorum ſeu Apoſtolorum vocant ſortes, diuinationis ſcientiam profitentur, aut quarumcunque ſcripturarum inſpectione futura promittunt, vt habetur in capitu. vno. xxvj. quæſtio. j. Pœna clerici ſortilegi ſecundùm Antonium de Butrio in capitu. At ſi clerici. de iudi. eſt quòd depoſitus tradatur curiæ ſeculari, pro quo allegat tex. in cap. Admoneãt. xx vj. quæſt. vij. & ſic addit ipſe quartum caſum ad gloſ. in cap. Ad abolendam, de hæreticis. in quo quis ſtatim poſt depoſitionem traditur curiæ ſeculari. ſed Abb. ibi in col. xiij. credit quòd Anto. in hoc non bene dicat: quia illud cap. Admoneãt. nõ dicit quòd ſortilegus debet ſeculari curiæ tradi, ſed quòd debeat degradari ſi clericus eſt: & quòd cùm materia ſit odioſa & valde exorbitans, debet intelligi de degradatione verbali. Vnde Abbas videtur concludere quòd pœna huius delicti ſit illa de qua in ca. Tuæ. de pœnis. Et quòd iſtud delictum comprehendatur ſub verbis (magnis ſceleribus) in dict. capitu. poſitis, & ſic quòd clericus in hoc delinquens, verbaliter degradetur, & in monaſterium detrudatur. & iſtam opinionem Abb. contra Anton. ſequitur Areti. in capit. Cum non ab homine, colum. x. de iudi. verſi. addit etiam. Et ſequitur etiam Decius in c. At ſi clerici. col. xxij. de Iudi. verſi. Quartus caſus, Arnaldus in repeti. c. Quoniam. de hæreti. in vj. in col. cxiiij. verſic. Quartò fallit. & vide eundem Abb. in c. ij. de ſortile. in gloſ. j. vbi ex ea, & ex text. colligit vnum valde notandum, videlicet quòd in pœna imponenda ſortilegis, vel eos conſulentibus, debet animaduertere iudex ad qualitatem & quantitatem delicti, & ad animum delinquentis, & ſecundùm hoc pœnam imponere, quandoque acerrimam, quandoque grauem, quandoque leuem: ex quo videtur quòd nõ poteſt dari certa regula: cuius opinionem ſequitur Paul. Grillan. in tracta. de ſortilegiis, in quæſt. xj. in col. ij. verſi. Clerici verò. Quuem vide in illo tracta quia per quindecim folia & amplius plura colligit in materia ſortilegiorum, quorum aliqua concernunt clericos, quæ quidem trãſcribere nolui. Et vide hodie decretum Concilij Lateraneſ. ſub Leone decimo celebrati, in nona ſeſsione, vbi diſponitur quòd clerici qui inuenti fuerint culpabiles in ſortilegiis per inuocationem dæmonum incantationibus, ac diuinationibus, ſuperſtitionibus, arbitrio ſuperiorum infamia notentur. Si verò non deſtiterint, deponantur, atque in monaſterium ad tempus arbitrio ſuperiorum præfiniendum detrudantur, beneficiíſq; & officiis eccleſiaſticis priuẽtur. {tex. autem in Canone lxviij. Concilij Agathenſis proiiciendos ab Eccleſia iubebat clericos magos, aut incantatores ſiue facientes philacteria.} Conſulentéſque aruſpices, Incantatores Ariolos, Augures, Sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur. Capvt ci. Presbyter, diaconus, vel quilibet de ordinibus clericorum qui fuerit deprehenſus conſuluiſſe prædictos, vel aliquos ipſorum, ab honore dignitatis ſuæ ſuſpenſus monaſterij curam excipiat, ibíque pœnitentiæ perpetuæ deditus ſcelus admiſſum ſacrilegij ſoluat. Ita ſanxit quartum concilium Toletanum, {in Canone xxviij.} quod refert Gratianus in c. Si quis epiſcopus, xxvj. quæſt. v. Peccatores qui ſibi confeßi ſunt ſignis aut verbis prodentes. Capvt cii. Sicvt enim mortalibus cunctis immortalem illam vitam amantibus expedit, vt quæ non puduit committere ſcelera, fateri nõ erubeſcant ſacerdotibus, vti veris animarũ medicis, & quibus ſolis illis mederi cõceſſum eſt. Sic enim ſummè cernitur neceſſarium ſacerdotibus ipſis, reuelatorum ſibi ſcelerum, ſecretum indicere, vt tantò apertius ſua pandant facinora perpetrantes, quantò ſecurius illa propalare cognouerint: pauci quidem animæ ſuæ ſalutem (cum famæ, rerum ac vitæ diſpendio) quærerent. Hinc eſt quòd eadem cura qua in ſacris canonibus confeſsio peccatorum fieri præcipitur, reuelari prohibetur, ac vltra prohibitionem contrarium fa cientibus, cõdigna pœna conſcribitur. Vnde Gregor, ſtatuit quòd peccata ſibi cõfeſſa reuelãs deponatur, & quòd omnibus diebus vitæ ſuæ peregrinando pergat, vt in c. Sacerdos. de pœni. diſtin. vj. Eadem etiam depoſitionis pœna impoſita fuit per concilium generale: & vltra id fuit additum quòd propter hoc depoſitus in arctum monaſterium ad agendã perpetuã pœnitẽtiã detrudatur, vt in ca. Omnis vtriuſq; de pœni. & remiſ. & ſi timetur de fuga, poſſet detrudi in ſtrictũ carcerẽ, vt nontat ibi Abb. in. ij. col. vij. notabi. allegando text. in cap. Vt famæ. de ſentent. excom. {quod ſecutus bonus ille præſul Veronenſis Io. Matthæus in ſuis Cõſtitutionibus tit. ix. c. iij. Clericum hoc facinus perpetrantem beneficiis officiſque eo ipſo ſuſpenſum, priuatum, perpetuíſque addictum vinculis voluit, ac declarauit.} Et nota quòd ad celandũ cõfeſsionem nõ ſolùm tenetur qui illam audiuit, verùm etiam interpres, & ille qui caſu illam audiuit, & is cui de licentia confitentis ſacerdos reuelauit, & qui fingit ſe cõfeſſorem eſſe, & qui latenter abſconditus confeſsionẽ audit. Item ſacerdos qui dimidiam confeſsionem audiuit, vel qui aliâs poſt auditam confeſsionem non abſoluit, vt notat Florentin. referendo Petrum de Palude in iij. parte titu. xvij. capitu. xxij. in §. j. in fi. & in §. ij. {Et Silueſt. in ſumma, verbo confeſsio. lo iij. §. j.} Vnde bene crederem quòd ſi aliquis prædictorum, qui clericus eſſet, reuelaret peccata ſic audita, puniendus eſſet prædicta ordinaria pœna: quia omnes illi verè dicuntur audire confeſsionem, licet interpreti & illi qui caſu audit, vel cui de licentia reuelata eſt confeſsio, vel qui abſconditus audiuit, non poſſet dici quòd verè fuit pœnitens confeſſus. Sufficit enim quòd verum eſt illos audiſſe peccata in confeſsione dicta, & quæ ſoli Deo in præſentia hominis dicebantur: quàmuis bene verum ſit quòd non omnium prædictorum par ſit culpa vel dolus in reuelando, quod operabitur vt in detruſione monaſterij vel carceris mitius ſe habeat Index cum vno, quàm cum alio. Et aduerte quòd dicitur ſacerdos reuelare confeſsionem, ſi diceret quòd talis habet peccata (nominando eum) à quibus ipſe non poteſt eum abſoluere, vt notat Florentin. in dicto §. j. referendo Petrum de Palude, qui etiam addit quòd idem eſt ſi ſacerdos dicat, ego audiui talem (nominando etiam eum) in confeſsione, & non abſolui illum. Crederem tamẽ quod in his duobus caſibus ſacerdos nõ eſſet puniẽdus dicta pœna ordinaria: quia nõ poteſt verè dici quòd reuelauerit peccata cõfitẽtis, licet ſit verũ reuelaſſe confeſsionẽ: & iura in d. c. Sacerdos. & in c. Omnis. imponunt pœnam reuelanti peccata, non verò reuelanti cõfeſsionem, vt patet ex eis: quàmuis bene crederè ipſum aliâs bene puniẽdum iuxta qualitatem delicti. Sacerdoti verò bonæ famæ, & honeſtæ vitæ dicenti ſe habuiſſe licentiam pœnitentis ad reuelandum confeſsionem credi debet: cùm talis actus licentiæ ſecretò fieri ſoleat, & nullo interueniente teſte, ad hoc ſaltem vt trãsferat onus probandi in aſſerentem ſine licentia reuelaſſe. ita placuit Lapo in allegatione. xciiij. incipien. Quidam presbyter. in col. ij. qui dicit hoc præſertim procedere, quãdo tertius accuſat ſacerdotem de reuelatione. Quando verò idem qui peccata confeſſus eſt, tunc fortè dicit ſecus eſſe: quem vide declarantẽ quomodo poſsit contra ſacerdotem probari quòd ſine licentia reuelauerit confeſsionem. Et vide etiam eundem aſſerentem poſt Hoſtien. quòd ſi ſacerdos affirmet ſe aliter ſciuiſſe illud quàm per confeſsionem, quòd vt puniatur pœna d. c. Omnis. oportet vt probetur quòd per confeſsionem illud ſciuerit. & vide Abb. in d. c. Omnis. in vltima quæſt. vbi referendo Hoſtienſ. dicit quòd niſi ſacerdos doceat aliunde illud habuiſſe, præſumendum eſt illud habuiſſe in confeſsione, non tamen punitur pœna ordinaria illius text.ſed pœna arbitraria, quia apertè non conuincitur de delicto. Et illud dictũ Hoſt. dicit ſing. Barba. in ij. volu. conſi. lxx. incip. Sapienter non fallor. in col. vij. in princi. Et ſic ad euitandam pœnam arbitrariam tenebitur ſacerdos probare quòd aliunde ſciuerit: quod videtur procedere in proprio ſacerdote, vt text. ibi loquitur, & Docto. Si verò confeſſor ſit vigore ſpecialis priuilegij aſſumptus, vel de licentia proprij ſacerdotis, non eſſet præſumptio contra eum, niſi peccatum diceretur commiſſum eo anno quo extraneus ſacerdos inculpatus confeſsionem audiuit. Sed in hoc tandem non poteſt dari certa doctrina: hanc enim præſumptionem qualitas peccati, confeſſoris, & pœnitentis augebit aut minuet. Blaſphemi. Capvt ciii. Blasphemiae ſcelus temporibus iſtis ex hoc (vt piè credendum eſt) tot calamitatibus plenis ſatis in vſu eſt. Cúmque hoc magis quàm alia crimina ipſum Deum creatorem omnium offendat, ac ad illud perpetrandum nullus alliciat carnalis appetitus, nec auaritiæ ſitis vlla commoueat, nulla denique inſtiget aſtrorum influentia, mitiori plectitur pœna. Sæuiunt humanæ leges communes ac regiæ in falſam monetam fabricantes, extra regna res vetitas deferentes, ín que latrunculorum aures, conſuetudinaria pœna conſurgit: mutilantur manibus ac pedibus ob leuiora ſæpius homines. Sola blaſphemantium lingua peccat impunè, quos Iudæis deteriores vocat Hoſtienſ. in ſumma, de exceſsibus prælator. §. clericus. quia fruſtratim decidunt mẽbra illius, qui eos proprio ſanguine redemit, cuius corpus ſaltem Iudæi integrum reſeruarunt. Qui in lege veteri blaſphemabat nomen domini lapidibus opprimebatur ab vniuerſo populo: quæ pœna ab ipſo omnipotente Deo impoſita eſt, quo tẽpore nondum Deus talia ac tanta cõceſſerat hominibus dona. Nũc autem quando Deus homo factus (vt hominibus amiſſum redderet honorem) vitam & ſanguinẽ præſtitit, blaſphemiis paſsim ab eiſdem hominibus inhonoratur: nec qui blaſphemat pœnã, ſed qui reprehendit periculũ ſubiit: &, quòd deterius eſt, audientes qui ad vindictam, ſeu ad correctionem ſaltem moueri deberent, prouocantur ad riſum. Iuſtinianus ille, & ſi non inter omnes Chriſtianos principes ſanctior vltimo ſupplicio blaſphemos damnari cẽſuit, pares eos nefandi criminis reis iudicando, & iuſtè quidem. Quid enim magis nefariũ, quid enim naturæ ipſi magis aduerſum, quàm vt creatura in ſuum inuebatur creatorem? Quid à brutis ipſis alienius quorũ nullũ quauis innata feritate vigeat, ſuũ offendit benefactorem, nec in offendendo ſolùm ſe gratũ oſtendere credit, niſi defendat opportunitate conceſſa, ac membris ferè omnibus ſui corporis ſe debitorem fateri conetur. Cúm que lingua id fari natura non dederit, eadem ſaltem benefactoris pedes lambendo fatetur. O ſæculum infelix, ô ætas iam omnino lutea, ô homines Chriſtianorum nomen vſurpantes ad maiorem in die iudicij confuſionem, & in gehenna pœnam. Inſurgit quiſq; veſtrum ac furit ſi principem ſuum terrenum, ſi dominum, amicum, famulum, ſi denique ſeruum iniuria afficere audit. Si creatorem ac redemptorem veſtrum, & præſentis vitæ huius, (quæ vobis tam dulcis eſt, quia futuram timetis amaram) largitorem & auctorem, ac futurum iudicem aſperrimum blaſphemare auditis, obmuteſcitis? Vbi fides? vbi religio? Quid prodeſt Chriſtiani ſanguinis antiqui iactantia, quæ vobis ſolùm ad neophitorum improbatum ſeruit contemptum? Dedecus ac infamiæ notam cenſetis, ſi quorum cibis ad tempus nutrimini (etiam cum vitæ iactura) iniuriam linquitis inultam. Nõne maiorem ignominiam oporteret iudicare illius per quẽ eſtis quicquid eſtis, blaſphemiam patienter audire, ac tepidè reprehendere, & blaſphemantium ſæpius cœtibus admiſceri, ac quò blaſphemi conueniant fouere ludos? O nobiles (quos ſæpius non parentum virtus, ſed rapinæ, violentiæ, aliíq; ignobiles actus ad diuitias primùm, ac inde ad nobilitatem euexerunt) qui inimicos amicorum vſq; ad necem ex lege quadam nobilitatis perſequimini, & inimicos Dei & creatoris veſtri intra familiam alitis, defenditis, ſuſtinetíſque. In quo fiduciam cæleſtis regni poſsidendi ponitis, ſi inimicos veſtros, quos Deus diligere præcipit, odio habetis, ſuos autem ſuum nomen blaſphemantes diligitis? O ignaui, ac infelices iudices, qui poteſtate diuina in terris vtimini, quorum iuſsis ob id cæteri homines natura pares, & meritis ſæpius meliores obtemperant, quo negociorum maiori deceret verſari ſollicitudine, quàm vt diuini nominis blaſphemos inſequeremini, captos nullo perſonarum diſcrimine, nulla legalis pœnæ diſpenſatione puniretis? O ſumma pietas qui ſolus bonus es, & cuius ſolius omnia opera bona ſunt: non poſſum niſi cum Dauid ſciſcitari, Vſquequo Domine improperabit inimicus, irritabit aduerſarius nomen tuum, ac cum eo deprecari, Vt exurgas Deus & iudices cauſam tuam, & memor ſis improperiorum tuorum, eorũ quæ ab inſipientibus fiunt tota die. Maior quidem erit pietas, ſi tanti criminis perpetratores viuẽtes paterno affligas amore, vt reſipiſcant, quàm ſi mortuos eos cruciari iubeas in æternum, vt loquelam damnatorũ, quam viui fari cœperũt, perpetuo luctu nunquàm fari prætermittant, non in tuæ gloriæ diminutionẽ, ſed in ſuæ potius miſeriæ calamitatíſq; augmẽtum. His igitur in demonſtrationẽ huius criminis grauitatis, ſic prælibatis ad pœnam clericis illud committentibus infligendam veniamus, quæ quidem tantò grauior in eis eſſe deberet, quantò ab ipſis grauius quàm à laicis in hoc delinquitur, ea potiſsimùm ratione. Nam præter id quod ſicut & cæteri hominũ manu ipſius Dei teneantur, eius ſtipendiis, vnigeniti filij ſui Domini noſtri patrimonio particulariter aluntur. Et text. in c. Si quis per capillum. xxij. q. j. contra clericum ſtatuit in hæc verba. Si quis per capillũ Dei vel caput iurauerit, vel alio modo contra Deũ blaſphemia vſus fuerit, ſi in aliquo ordine eccleſiaſtico eſt, deponatur: cuius canonis antiqui pœnam tanquam vetuſtate collapſam ceſſare cenſuit Hoſtien. in ſumma, de male. in §. blaſphemantes. verſ. grauior etiam. & hodie arbitraria pœna cenſuit puniendum clericum blaſphemantẽ: cuius ſentẽtiæ videtur adhærere Ioan. And. {Ancha. Anto. & Card. in c. ij. de maledi. vbi Abb. dicit ꝙ ita cõmuniter dicitur, Quãuis contrariũ ſcripſerit Bonifacius de Vitelinis in ſuo tract. maleficiorũ fol. xiij. in rubr. de pœnis blaſphemantiũ Deum & Santos, neminẽ pro ſua opinione referẽs.} Cùm autem clericus rebellis fuerit, vel ſæpius hoc delictum cõmiſerit, tunc degradandũ eum iuxta diſpoſitionem dicti canonis ſcripſit Hoſt. vbi ſuprà, {de quo meminit Guiliel. benedicti, in iij. parte repet. c. Rainutius, in q. de homic. nu. xxxix. col. xvj. fol. xlviij.} ex quo videtur velle ſolùm data incorrigibilitate vel conſuetudine blaſphemandi clericum eſſe deponendũ pro iſto crimine: cuius in hoc ſentẽtiæ adhæſit Alexan. in conſil. lxxij. in j. vol. col. iiij. verſic. Præterea. dum referendo Hoſti. vbi ſuprà dicit ꝙ clericus propter hoc non poteſt deponi, niſi ſæpius ſit conſuetus: qui plus audet affirmare, quòd non ſufficeret probare quòd bis vel ter blaſphemauit ad hoc vt dicatur conſuetus blaſphemare, pro quo allegat Cinum in l. ij. C. de re. credi. & quòd talis conſuetudo blaſphemandi debet probari per teſtes non ſingulares. pro quo refert Cinũ, Ioan. And. Paul. de Elea. & Anto. in variis locis. Panor. autem in d. c. ij. de male. dicit, quòd ita graue poteſt eſſe delictum, quòd fieret depoſitio: & allegat text. in d. c. Si quis per capillum, & de cõſuetudine blaſphemandi nihil dicit: ex quo videtur tenere quòd quando grauis eſſet blaſphemia, tũc habeat locum pœna canonis antiqui de quo ſuprà. Pœnam verò in d. c. ij. de maledi. deſcriptam clericos non ſubire Hoſtien. in ſumma illius tit. & Ioan. And. & Panor. ibi. eo. c. ij. licet Alexan. in d. conſil. referat Hoſtien. aliter tenere & corruptè, quia oppoſitũ tenuit eius ad quod allegatur ab Alexan. Hodie verò in Concilio Lateranenſi ſub Leone x. celebrato clericis blaſphemantibus pœna decreta eſt ſub his verbis. Quicunque Deo palam ſeu publicè maledixerit, cõtumeliosíſq; atque obſcœnis verbis Dominum noſtrum Ieſum Chriſtum, vel glorioſam virginem Mariam eius genitricem expreſsè blaſphemauerit, ſi clericus vel ſacerdos fuerit, eo ipſo quòd de delicto huiuſmodi fuerit conuictus, etiam beneficiorum quæcunq; habuerit fructibus (applicando vt infrà) vnius anni mulctetur: & hoc ſit pro prima vice, pro ſecũda verò ſi ita deliquerit, & conuictus, vt præfertur, fuerit, ſi vnicum habuerit beneficiũ, eo priuetur, ſi autem plura, quod ordinarius maluerit id amittere cogatur. Quòd ſi tertiò eius ſceleris arguatur & conuincatur, dignitatibus & beneficiis omnibus quæcunq; habuerit eo ipſo priuatus exiſtat, ad eáq; vlterius retinenda inhabilis reddatur, eáque liberè impetrari, & cõferri poſsint. Diſtributio verò prædictorum fructuum (vt ex dicto c. Concilij. colligi poteſt, in alio caſu quo etiam amiſsionem fructuum imponit) in fabricas beneficiorum huiuſmodi, vel pauperum eleemoſynas facienda eſt. Apostatæ. Capvt ciiii. Praemisso prius quòd eſt triplex ſpecies Apoſtaſiæ, vt per glo. in c. j. de apoſta. & ibi Inno. & per Hoſtien. in ſumma eiuſdẽ tit. in §. Quot ſpecies ſcilicet perfidiæ, inobedientiæ, & irregularitatis. Omiſſa prima ſpecie quia magis videtur pertinere ad materiã hæreſis. {Quæ fuerit pœna antiquorum canonum illius qui religionis profeſsionem apoſtatauit, pofuit Concilium Arelatenſe ſecundum, Canone finali, in hæc verba: Si qui poſt ſanctam religionis profeſsionem apoſtatãt, & ad ſeculum redeunt, & poſtmodũ pœnitentiæ remedia non requirũt, ſine pœnitentia cõmunionẽ pœnitus non accipiant, quos etiã iubemus ad clericatus officium nõ admitti, & quicunque ille ſit, poſt pœnitentiam ſecularem habitũ nõ præſumat, quòd ſi præſumpſerit, ab eccleſia alienus habeatur.} Pœna clerici apoſtatæ in ſecũda ſpecie ſcilicet inobedientiæ eſt quòd infamis efficitur durante Apoſtaſia, & à teſtimonio repellitur & excommunicatur: vt notat Hoſt. vbi ſuprà, in §. Qualiter puniãtur. per text. in c. Si quis à vero. iij. quæſt. iiij. Et in c. Si autem vobis. xj. quæſt. iij. Et ſi non reſipuerit, degradatur ſecũdùm eũ. Vide tamen Abb. in dict. cap. j. vbi aliter diſtinguit, videlicet quòd ſi quis nõ vult obedire Papæ ſeu eius canonibus, credendo eum non habere poteſtatem, punitur vt hæreticus. Si verò hoc facit ex cõtemptu, debet deponi: & ſi fuerit incorrigibilis, traditur curiæ ſeculari, & poterit excommunicari. Si autem inobediens eſt ex aliqua concupiſcentia, tunc mitius punitur. Pœna inſuper apoſtatæ in tertia ſpecie irregularitatis quæ fit multis modis ſecundùm Innoc. in d. c. j. poſt gloſ. ibi, ſcilicet quando quis recedit ab ordine ſuo, ſiue ſumptæ religionis dimittendo tonſuram vel coronam, vel accipiendo vxorem, vel abiiciendo religionis veſtem, vel clericalem, redeũdo ad ſeculum, eſt quòd illa durãte repellitur ab accuſatione & teſtimonio, & eſt infamis ipſo iure, vt in cap. Alieni. ij. quæſt. vij. & in cap. Beatus. iij. quæſt. iiij. ſecundùm Hoſtien. vbi ſuprà. Nec poteſt ad dignitatem eligi, vt in cap. Legi. xvj. quæſtio. j. & clericus admonitus ſi ſe non correxerit, deponendus eſt, vt in cap. Sine ornatu. & in c. Præcipimus. xxj. q. iiij. & in cap. Sin autem, cum duob.ſeq. xvj. quæſt. iij. ſe eundùm eum ibi. Item quod caret priuilegio clericali, vt in c. j. eod. tit. vbi text. dicit quòd clerici qui relicto ordine clericali, & habitu ſuo in apoſtaſia tãquam laici conuerſantur, ſi in criminibus comprehenſi teneantur, non liberantur per cenſuram eccleſiaſticam. Quæ pœnæ procedunt quãdo conſtat de Apoſtaſia. Si verò de illa fuerint grauiter infamati, deficiente probatione cõpelluntur per eccleſiaſticã diſtrictionem ad ſe purgandum, vt in c. Tuæ. eo. tit. Quando autem clericus non poteſt induci ad reſumendum malè dimiſſum habitũ, tũc poteſt incarcerari ſub graui cuſtodia, ita quòd ſolùm ſibi vita miſera reſeruetur, donec à ſuę pręſumption is nequitia reſipiſcat, vt ſunt verba text. in cap. A nobis. eod. tit. Schiſmatici. Capvt cv. Clerici {faciẽtes ſchiſma contra Epiſcopum, puniuntur per Concilium Carthaginenſe ſecũdum, in canone viij. ſub verbis huiuſmodi: Si quis presbyter à Præpoſito ſuo excommunicatus vel correptus fuerit, decet vtique apud vicinos Epiſcopos conqueri, vt ab ipſis eius cauſa poſsit audiri, ac per ipſos ſuo Epiſcopo reconciliari. Quod niſi fecerit, sed ſuperbia (quod abſit) inflatus, ſecernendũ ſe ab Epiſcopi ſui comunione duxerit, ac ſeparatim cum aliquibus ſchiſma faciens ſacrificiũ Deo obtulerit, loco amiſſo Anathema habeatur, & locum amittat. Nihilominus & de ciuitate & cõgregatione in qua fuerit, longius repellatur. Nũc autem ſchiſmaticus} clericus degradatur, & traditur curiæ ſeculari, ita voluit Bonaguida, quẽ refert Ioan. Andr. in. c. Cum non ab homine. de Iudi. motus per text. in cap. de liguribus. xxiij. q. v. quod intelligitur de incorrigibili, vt per gloſ. in d. c. Cum non ab homine. de Iudi. quod etiam ſequitur ibi Ioan. And. vt refert Abb. in c. At ſi clerici. de Iudi. col. xiij. & probatur in eo. c. de liguribus, dum dicit, ſi cõtempſerit & permanſerit, per publicas poteſtates opprimatur, & ita etiam intelligit Decius in c. At ſi clerici. in col. xxij. verſ. Quintus caſus. de Iudi. dicit tamen Ioan. Andr. vbi ſuprà, vt refert Abb. d. loco, ꝙ ſi eſſet ſchiſma cõtra Eccleſiam Romanã, poſſet procedere dictum illud Bonaguidæ: quia tũc poſſet includi ſchiſma ſub caſu hæreſis, quod non placet Abb. indiſtinctè, ideo ipſe diſtinguit. Aut enim ſchimaticus credit eccleſiam eſſe penes alterũ tãtùm ex pluribus qui ſe gerũt pro ſummis pontiſicibus, & tũc eſt ſchiſma ſine hęreſi. Aut credit eccleſiã poſſe cõſiſtere penes duos in ſolidũ, & tũc eſt ſchiſma cũ hæreſi: & hoc vltimo caſu poſſet ſaluari opinio Io. And. & idẽ dicit quãdo plures erigerent capita cõtra eccleſiã Romanam facientes nouã, ſectã, & noua ſtatuta: quia tũc etiã eſt ſchiſma cum hæreſi. Et iſtam diſtinctionẽ Abb. ſequitur Aret. in c. Cũ non ab homine. col. x. de Iudi. Hæretici. Capvt cvi. Praemisso prius quis dicatur hæreticus, cùm nó ſit præſentis ſpeculationis, quia variis in locis hoc doctores enucleant, præcipuè Hoſtien. in ſumma. de hæreti. §. j. {& Bonifac. in tract. maleficiorum, rubr. De crimine hæreſis.} Et Doctor noſter Hiſpanus Didacus de Villadiego in ſuo tractatu contra hęreticam prauitatem, in j. quæſtio. & Arnal. Alber. in repet. Rubri. de hæreti. in vj. in fol. j. in j. quæſtio. Vna pœnarũ qua dãnatur clericus hæreticus eſt ꝙ ipſo iure eſt priuatus beneficio, vt probat text. iuncta gl. in c. Quo iure. viij. diſtin. & ibi notat Præpo. poſt Domini. & notat Compoſtel. in c. Quod ſicut. de electio. in col. xj. dum dicit ꝙ crimẽ hæreſis ipſo facto inducit priuationẽ. idem etiam notat Ancha. in conſil. cclxxxviij. incip. Vltra alia ſolenniter. vt refert Feli. in c. ij. de reſcript. in iiij. col. Et notat Nicolaus de Milis in ſuo repertorio, in verbo hæretici. ex quo reſultat primus effectus, ꝙ non poterit renũciare poſt commiſſum delictum. Secundus quòd agenti petitorio pro beneficio quod ſemel habuit, obſtat exceptio quòd ſit hæreticus. Notat Abb. referendo Inno. in cap. Inter dilectos. de exceſ. prælet. prope fin. & prædicta concluſio, videlicet quòd hæreticus ſit priuatus ipſo iure beneficio fuit potiſsimum fundamentũ dominorum de Rota, qui tenuerunt quòd regula Cancellariæ xxxij. quæ diſponit quòd impetrans beneficium pacificè poſſeſſum debet exprimere ea de quibus ibi, non habet locum in impetrante beneficium hæretici, vt refert Guiliel. Caſador. in deciſio. Rotæ per eum collectis, in deci. xiiij. qui ita dicit fuiſſe iudicatum per maiorẽ partem dominorum de Rota: licet alij quatuor eorum fuerint in cõtraria opinione, per quẽ poteris videre fundamenta vtriuſq; opinionis. Et vide Phili. in c. Vt commiſsi. prope fin. de hæreti. lib. vj. vbi dicit referendo Domi. & Imo. quòd clericus hæreticus rediens ad fidem ante ſentẽtiam recuperat beneficiũ, ſecus autem ſi poſt, quia tunc non niſi ex diſpẽſatione. Alia & principalior pœna eſt quòd degradatus traditur curiæ ſeculari, vt in capitu. Ad abolendam. de hæret. Quod fallit, niſi talis hæreticus velit ſe corrigere. vt in cap. penult. de hæret. Et notat. Abb. in dicto capitu. Ad abolendam. & ibi Ioan. de Ana. quia tunc depoſitus detruditur in carcerem, vt concludit Abb. in cap. At ſi clerici. de Iudi. col. xij. Idem Abb. & Ana. in d. cap. penult. & Domi. in cap. j. in v. nota. de hære. in vj & in c. Nec licuit. xvij. di. & notat Philip. in c. Vt cõmiſsi. in iiij. nota. de hæret. lib. vj. Decius in d. c. At ſi clerici. col. xxj. verſ. Et quãdo. Et nota quòd etiam ſi non ſit tradendus curiæ ſeculari clericus hæreticus, ſed perpetuo carceri mancipandus debet degradari. vt notatur in c. j. de hæret. in vj. maximè per Arnal. ibi in vj. nota. Si tamẽ ſemel deliquit & ſe correxit, & poſteà iteratò delinquat, nihilominus traditur curiæ ſeculari. ita Domini. in d. c. Nec licuit. per tex. in c. Super eo. de hæret. lib. vj. Sequitur Feli. in d. c. At ſi clerici. col. fi. & voluit ibi Abb. in d. col. xij. verſ. Ad tertium. Vide l. antepen. tit. vj. parti. j. quæ videtur ponere tres caſus in quibus in iſta materia hæreſis clericus traditur curiæ ſeculari, quando fuerit inuentus in hæreſi, aut abiurauit eam, & fuit relapſus, aut quando ſe compurgauit, & reincidit in eam, & degradatio hæretici poteſt fieri per epiſcopũ propriũ ſolũ, vt in c. j. de hęret. in vj. vocatis aliis perſonis de quibus ibi. Eſt alia & tertia pœna quã clericus hęreticus patitur, quòd bona eius publicantur, & eccleſiæ à qua ſtipendia receperat applicantur, vt diſponitur in c. Excommunicamus. lo j. §. damnati verò. de hæreti. Vbi vide gloſ. in verbo, Stipendia, declarantem quòd ſi clericus habeat plura ſtipendia in variis eccleſiis: tunc bona diuidentur pro rata inter eas: quam ibi ſequitur Anto. Et quia ille tex. non aperit cui applicentur bona clerici hęretici non habentis eccleſias, vide ibi Abb. in j. colum. credentem quòd tunc debeant applicari epiſcopo loci qui diſtribuat ea in pios vſus, quod ſequitur Ana. in ij. colu. Quando autem talis clericus habet bona emphyteoticaria à domino temporali, tunc illa deberent applicari domino rei emphyteoticæ, vt videtur velle Oldra. in conſi. xvij. incip. Thema tale eſt, Quidam clericus. Cardi. tamen inclement. ij. de hæreti. in verſic. Inquiſitoribus, in. vij. quæſti. poſt bonam huius articuli examinationem concludit verius eſſe dicendum quòd emphyteoſis clerici damnati applicatur eccleſiæ ſicut & alia eius bona, quia non apparet ratio diuerſitatis: erit tamen talis emphyteoſis obnoxia domino temporali quo ad hoc quòd ei debeatur ſua pẽſio, quem vide reſpondentem ad fundamenta Oldra. quàmuis Feli. in d. c. excommunicamus. in prin. non bene referat Cardi. dum dicit poſt Ancha. & Ana. quòd bona etiam patrimonialia clerici applicantur fiſco eccleſię, niſi in illis recognoſcerent dominium vtile à domino ſeculari: quia illud non confiſcabitur, ſed reuertetur ad dominum directi: quia vt ſuprà diximus loquendo in emphyteoſi in quo clericus ſolùm habet dominium vtile, & dominus ſecularis directum, cõtrarium expreſsè tenet Cardi. Ad quod bene aduerte, ne decipiaris in prædicta limitatione Feli. quam ſuprà dictis verbis ſuccinctis ſcripſit: & vi. in hoc quod latius ſcribimus infrà in verbo, Bonorum publicatione. Clerici verò credentes, receptatores, defenſores, & fautores hæreticorũ excommunicationi ſubiacent, ita vt poſtquàm quis eorum fuerit excommunicatione notatus, ſi ſatisfacere cõtempſerit intra annum, ab officio & beneficio deponatur, vt in c. Excommunicamus. §. Credentes. verſi. Si verò clericus. de hæreti. Ex ratione, quia in quo maior eſt culpa, grauior exerceatur vindicta. Inquãtum autem ſuprà dicitur credentes, intelligendum eſt, de credentibus hæreticos eſſe bonos viros, nam aliâs clerici credentes erroribus hæreticorum, cùm ex hoc dicantur hęretici, pœna hæreticorum de qua ſuprà puniendi ſunt. & ita intelligit illud verbum credentes, Anto. in c. Excommunicamus. el ij. eod. titu. quem ſequitur Ioan. de Ana. in d. §. Credentes. quem ibi vide col. penult. & fin. declarantem etiam qui dicantur credentes, receptatores, & fautores. Et nota quòd prædicta pœna depoſitionis imponitur clericis vltra alias pœnas impoſitas in text. ibi, quas etiam habere locum in clericis dicit Hoſt. ibi, quem refert & ſequitur Ana. hodie fautores & receptatores hæreticorum ſunt excommunicati ipſo iure, vt patet in bulla quæ legitur in cœna domini, & & ſic etiam erant tempore Hoſti. prout refert Ana. ibi. Et vide Sylueſt. in ſumma. in parte hæreſis. lo j. verſic. Octauò quæritur. qui colligit xiiij. pœnas hæreticorum, quæ omnes clericos comprehendunt, exceptis ſex aut ſeptem: quia illæ concernunt hæreticos habentes liberos & vxores. Hæreticis, receptatoribus, defenſoribus, & fautoribus eorũ eccleſiactica ſacramenta adhibentes, ac eos Christianæ ſepulturæ tradentes, & eorum eleemoſynas ac oblationes recipientes. Capvt cvii. Poena clericorum in hoc delinquentiũ eſt vt ſuo priuentur officio, ad quod nũquàm reſtituantur abſque indulto ſed is Apoſtolicæ ſpeciali, vt in cap. excõmunicamus. in §. Credentes. verſ. Sanè clerici. de hæret. Quæ pœna procedit etiam in clericis regularibus, quibus & alia adiungitur, videlicet vt ſua ſibi priuilegia non obſeruentur in illa diœceſi in qua talia præſumpſerint perpetrare, vt ibi. Et notat Hoſtienſ. in ſumma de hæret. in §. Quæ pœna. in fi. verſ. Tales etiam. Intellige tamen hoc quòd dictis priuilegiis ſolùm delinquentes in hoc ſpoliãtur, non verò tota religio ſecundùm Anto. ibi, quem refert & ſequitur Ana. ibi, pen. col. licet alij doctores aliter hoc intellexerint ſecundùm eum. Item nota quòd licet text. in d. §. Credentes, imponat pœnas de quibus ibi, credentibus, receptatoribus, & cæteris ſi ſatisfacere contempſerint intra annum. Clerici tamen in caſu huius noſtri capitu. debent abſtinere ab exhibitione ſacramentorum, & traditione ſepulturæ & receptione eleemoſynarum, poſtquàm tales credentes, receptatores, & cæteri fuerint denunciati, etiam intra terminum illius anni qui datur ad alias pœnas incurrendas. ita videtur intelligere verſi. Sane clerici, prædictũ Hoſt. vbi ſuprà. licet tex. hoc nõ dicat, qui fortè ex eo ad hoc motus fuit, Quia poſtquã ſunt denunciati excommunicati propter tale crimen, deneganda ſunt eccleſiaſtica ſacrementa, & ſepultura. Itẽ aduerte, quòd tales non ſolũ nõ in eccleſia, ſed nec in cœmeterio, nec alibi ad modũ chriſtianorũ ſunt tumulandi, ſed ſunt iactandi in ſignum damnationis ſecundùm Ana. ibi, penult. col. in princ. Ex quo videtur quòd clerici incurrerent prædictam pœnam quomodocunque intereſſent ſepulturæ prædictorum: quia text. ibi dicit, nec eos chriſtianæ præſumant tradere ſepulturæ. pro quo etiam facit quod ſuprà diximus, in verbo raptorum & c. prope fin. Falſarij. Capvt cviii. Clerici qui falſarij literarum Apoſtolicarum fuerint deprehenſi, & per ſe falſitatis vitium exercuerint, omnibus eccleſiaſticiis officiis & beneficiis priuati, & per eccleſiaſticum iudicem degradati ſeculari poteſtati traduntur puniendi, ſecundùm legitimas conſtitutiones, per quas laici de falſitate conuicti puniuntur, vt in capitu. Ad falſariorum. de crimi. falcid. & pœna laicorum videtur eſſe deportatio, & omnium bonorum publicatio in libero homine, vt per gloſ. ibi allegando text. in l. j. §. fina. ad l. Corneliam de falſis. licet in l. vbi falſi. C. eo. dicat quòd crimen falſi debet puniri capitali ſupplicio, ſi id exigat magnitudo commiſsi: & licet iure communi in hoc caſu non videatur appoſita pœna mortis expreſsè: in his tamen regnis diſpoſitum eſt quòd falſans epiſtolam, priuilegium, vel bullam papæ, vel qui facit, vt alius id efficiat, debet mori, vt in l. vj. tit. vij. parti. vij. Vnde non eſt dubium tũc quòd hodie iudex ſecularis damnabit tunc talem clericum ad pœnam mortis. Et vide Concilium Conſtãtiẽſe in xviij. ſeſsione, in c. iij. vbi ſtatutum eſt quòd omnes qui dolum & fraudem ſeu falſitatem aliquam circa literas bullandas dictæ ſynodi committerent, & illi etiam qui in hoc conſentirent, aut talia fieri procurarent, vel literis falſis ſcienter vterentur, incurrerent cenſuras illas eccleſiaſticas & pœnas quas falſificatores literarum Apoſtolicarum, & qui illis literis ſcienter vtuntur, necnon participes incurrũt iuxta canonicas ſanctiones: & licet prouiſio illius concilij circa literas eius ſolummodo, & non in futurũ videatur diſponere, argumento tamẽ illius videtur idem eſſe iudicandum, ſi pro tẽpore caſus ſimilis occurreret, cùm videatur eſſe eadem ratio: literarũ verò Cancellariæ vel pœnitentiarij papæ falſarij qualiter puniantur, vide Hoſti. Ioan. And. Butri. & alios in c. ex literis. de fi. inſtrumen. Vitiãs autem ſiue falſans literas Iudicis delegati apoſtolici non debet ita acriter puniri, not. Panor. in c. Olim. in ij. nota. ex text. ibi, de reſcript. Et vide Feli. in c. ij. de reſcrip. col. ix. vbi ſe remittit. ad plenè dicta per Maria in d. cap. Ad falſariorum. Falſantes autem literas inferiorum Iudicum, ſi criminaliter accuſantur, depoſitionis ab ordine & priuationis omnius beneficiorum, detruſioníſque in monaſterium pœnas ſuſtinere debent, notat idem Panor. vbi ſuprà allegans text. in. c. Si epiſcopus. l. diſtin. qui tex. ſtatuit cõtra presbyterum, aut diaconũ qui chartam falſauerit, quòd depoſitus ab officij honore in monaſteriũ detrudatur, & eũdẽ tex. (etſi corruptè allegat) ſic intelligit Hoſt. in ſumma de crimi. fal. §. fina. in falſario literarũ epiſcopi. Falſarius autem per modũ inquiſitionis cõuictus, tã literis epiſcopi, quàm Capituli ab officio & beneficio ſuſpẽdẽdus eſt, ſiue ſuſpẽſus nunciãdus ſecundũ Hoſt. vbi ſuprà, donec indulgentiam Apoſtolicæ ſedis mereatur obtinere, pro quo allegat tex. in cap. Tam literis. de teſt. Literarum autem regiarũ falſarij degradantur, & illis aliquis character imponitur, & in exiliũ mittuntur extra prouinciam, vt in cap. Ad audientiã. de crim. fal. Idem tranſcriptũ fuit in l. antepe. tit. vj. parti. j. quæ declarat quòd exilium debet eſſe extra regnum vel dominium regis, in cuius literis deliquit, quod extendit procedere in falſario cuiuſlibet principis ſecularis. Hoſt. in ſumma de cri. falſi. §. fin. verſ. Si quis autem, motus ea ſolùm ratione, quia de ſimilibus idem eſt iudicium, per iura vulgaria quæ ipſe refert. Qui verò Apoſtolicis literis falſis vtitur, officiis & beneficiis priuatur, vt in d. c. Ad falſariorũ. Vnum tamẽ nota, quòd ſi tales velint ſe purgare allegantes ignorantiam, audiendi ſunt, ſi ſe purgant, & deceptorem exhibeant. ita tenet Archi. in cap. In memoriam. xix. diſtinct. quod ibi ſequitur Card. de Turrecremata, in §. Ad quartum. qui reſpondet ad dictum cap. Ad falſariorum, dum dicit non excuſare ignorantiam: quòd intelligitur de ignorantia ſupina, vel quando non vult exhibere deceptorem. Et vide Hoſtienſ. in ſumma, in titu. de crimine fal. §. Porrò. verſicu. Sed hodie, vbi dicit quòd hodie præceptũ eſt quòd in literis domini Papæ, nec in magno, nec in modico audeat quis manum apponere, etiam literam vnicam, vel punctũ vnicum corrigendo, exceptis officialibus quibus hoc eſt commiſſum: alioquin manum apponens ex canone lato in curia ipſo facto ſententiam excommunicationis incurrit, quæ nõ poteſt per aliquẽ extra ſedẽ Apoſtolicam relaxari. Cuius verba ad literam refert & ſequitur Floren. in iij. parte. tit. xxiiij. cap. xvj. & ſequitur etiã Feli. in c. ij. §. Stylus. de reſcript. qui etiam dicit quòd tales falſarij excommunicantur in proceſſu annali per papã in die Iouis ſancto, & allegat conſti. Martini v. quam ad literam Florenti. ſcribit in d. iij. parte, titu. xxiiij. c. lxxij. vbi aperte patet quòd excommunicantur omnes falſantes literas Apoſtolicas, bullas & ſupplicationes ſumfmi pontificis, ſeu Vicecancellarij, ſeu gerentis officiũ, vel vices Cancellarij. Et nota quòd Flor. in d. c. xvj. referẽdo Richar. dicit quòd qui ludo & nõ intẽtione vtendi literis Papæ, quarũ efficacia iam expirauit, aliquã literã in eis formatã reformaret, vel pũctũ faceret, vel aliquid in ea immutaret, nõ eſſet excõmunicatus ipſo iure. Cõtra quod tamẽ arguit ipſe, vt videre poteris: licet Fel. ſimpliciter ſecutus fuerit vbi ſuprà hãc declarationẽ Richar. & Florẽt. quem ipi corruptè allegat in vtroque loco per eũ citato. Conſpiratores. Capvt cix. Clerici conſpirantes aut conſpiratores, aut iniurias ponentes epiſcopis aut clericis è gradu ſuo proprio penitus abiiciantur, vt in c. Si qui clerici. & in c. Si clerici. xj. quæſtio. j. Et in cap. Coniurationum. ca. cau. & quæſtio. {& habetur ille text. in concilio Calcedonenſe in canone xviij.} qui contra fidẽ homagij negat epiſcopum ſuum dominum eſſe, vel in foro ſeculari diſponit contra eum de rebus ſpiritualibus quæſtionem, aut qui inuaſori ſuo & ſociis cauſam & conſilium præſtat, ab officio & beneficio deponitur, vt in c. Grauẽ. de exceſ. præla. & vide text. in c. Si quis ſacerdotũ. xj. quæſt. j. qui clericum ſuo epiſcopo inobedientẽ, aut ei inſidias parantem, aut contumeliam, calumniã, ſeu conuicia inferentem, deponi iubet, & curiæ tradi. Sed aduerte quòd ille tex. de incorrigibili intelligitur, vt concludit Abb. in c. At ſi clerici. de iudi. col. xiij. ſequendo glo. in c. Cum nõ ab homine. de iud. & in c. Si quis. & in c. Si quę ſunt. ij. quæſt. vij. & in c. Nouimus. de verbo. ſigni. & dicit quòd iſta opinio tanquam mitior communiter approbatur per Docto. in cap. fina. de teſti. cogen. & in cap. Cum non ab homine. de iudi. quem refert & ſequitur Decius ibi, col. xxj. ver. Tertius caſus. qui reſpondet ad verbum mox, poſitum in d. c. Si quis. quod quandoque intelligitur cum interuallo, vt l. Sed & ſi conditione. §. Seruus. ff. de hæred. inſti. & in c. ij. vbi glo. xx. quæſt. ij. & tradit Alexan. in l. j. §. qui præſens. ff. de verb. obliga. & eam dicit communem ſententiam Areti. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. col. ij. verſicu. Tertius caſus. & vide Præpo. in c. Clericus. iij. quæſt. iiij. qui poſt Archi. notat glo. ibi, ad hoc quòd clericus conſpirationem faciens cõtra proprium epiſcopum non traditur curiæ ſeculari, niſi ſit incorrigibilis. & vide eundem in cap. Hi qui. ea. cau. & quæſt. vbi notat ibi text. pro illa gloſ. dum text. diſponit quòd clericus perſecutor epiſcopi fit infamis, & traditur exilio, non tamen præcipit illum curiæ tradi. Et vide l. lx. titu. vj. parti. j. vbi ponit iſtum caſum inter eos quibus clericus traditur curiæ ſeculari: & videtur lex illa ex pluribus cafibus diſiunctiuè poſitis in dicto cap. Si quis ſacerdotum, ſolùm ad duos caſus pœnam illam reducere. Primò quando el clerigo deshoneſtaſe à ſu obiſpo, y no le quiſieſe obedecer. Secundò ſi le acechaſe en qualquier manere para le matar. & illa l. nihil dicit de incorrigibilitate, quaſi velit in illis duobus caſibus ſeruare diſpoſitionem illius cap. Si quis ſacerdotum, quæ quidem interpretatio legalis videtur in Hiſpania ſeruanda, quum ſicut doctorum expoſitionibus ac conſuetudine temperatur rigor antiquorum canonum, multò melius videtur hoc faciendum ex lege principis magna deliberatione promulgata: & tunc poſſet meritò dubitari qua pœna eſſet clericus puniendus, qui propter tale facinus traderetur curiæ ſeculari. Læſæ maiestatis rei. Capvt cx. EPiſcopus, presbyter, aut diaconus qui & domini ſui regnum peruersè & dolosè tractatuerit. & in mortem ipſius aliquo machinamento inſidiatur, debet degradari. ita dicit text. in cap. Si quis laicus. xxij. quæſt. v. quem tex. dicit notab. Abb. in c. At ſi clerici. in prin. in fina. verbis. de iudic. ad hoc quòd presbyter, vel alius clericus, vel epiſcopus degradatur, pro conſpiratione facta contra principem, ſeu dominum terre, & allegat Docto. in cap. Petitio. de iureiuran. & dicit poſſe hoc intelligi de actuali degradatione propter immanitatem criminis, argum. l. Quiſquis. C. ad l. Iuliam maieſt. Barba. autem in dicto capit. At ſi clerici, in princip. in fina. verbis, ſcribit quòd vidit iſtum caſum de facto, & conſuluit cõtra doctrinam Abb. & quòd dict. cap. Si quis. eſt palea, & intelligitur de degradatione verbali, & quòd non habet locum in clerico: quia non poteſt dici reus maieſtatis laici, quia non eſt ſubditus laici, & refert Cardin. in c. Vergentis. de hæreticis. & vt aliquis dicatur reus læſæ maieſtatis, oportet vt ſit ſubditus, per ea quæ ipſe allegat. Et reperies illud conſilium ſuum in iij. volum. in conſi. xxj. A Ioue principium. Et vide Arnal. Alber. in c. Quoniam. de hæreti. in vj. in quæſt. xj. verſ. Septimò fallit, vbi poſtquàm per quinq; ferè col. tractat de iſto articulo, dicit concludendum clericum non teneri crimine læſæ maieſtatis temporalis. Dicit tamen (ſaluo meliori iudicio) & ſacroſanctæ ſedis Apoſtolicæ autoritate, quòd clericus ſiue epiſcopus tale crimen grauiſsimum committẽs, erit degradandus, & beneficiis ſpoliandus, & conſequenter curiæ ſeculari tradendus, & remittit ſe ad ea quæ latius dicet in eodem c. in xv. quæſt. vbi in ij. col. d. quæſt. verſ. hinc ſumpta. mouet quæſtionem, An clericus vel epiſcopus rebellans contra Regem committat crimen læſæ maieſtatis, & concludit etiam quòd non, & reſpondet ad c. Si quis laicus. (præſuppoſito quòd ille tex. eſſet decretum autenticum, quod non eſt) quòd ille tex. procedit quando epiſcopus vel clericus præſtitit iuramentum fidelitatis, vel homagium domino temporali, & tandem in col. vj. verſic. Quid ergo, dicit quòd licet clericus vel epiſcopus nõ committat crimen læſæ maieſtatis, per hoc non remanebit impunitus, imò ſi eſt rebellis Regi ſeu domino, degradatus & ſpoliatus beneficiis, vel epiſcopatu traditur curiæ ſeculari propter immanitatem criminis, allegat d. c. Si quis laicus. & Roma. hoc conſulentem per illum conſi ccclxvj. Quæritur, qua pœna. & in ſingula.dccj. Dicam tibi dubia. Sed aduerte quod Roma. in dictis locis nihil dicit detraditione curiæ ſeculari, ſed vtitur verbo illius tex. ſcilicet degradetur. Vnde miror quòd allegauerit pro ſua opinione Roma. niſi ſenſerit hoc voluiſſe Roma. dum dicit, degradetur: ſed hoc non eſt verum: nam non vbicunq; in iure dicitur degradetur, intelligitur, & tradatur curiæ ſeculari, Poſteà verò valde dubitat quòd verbum degradetur in d. c. poſitum, capiatur propriè pro actuali degradatione, ſed pro verbali, & relinquit cogitandum. Et vide Matth. de Afflictis ſuper j. lib. conſtitutionum vtriuſque Siciliæ. folio cxiiij. in rub. vbi clericus in maleficiis debeat conueniri, vbi diſputat quęſtio. Vtrum clericus beneficiatus committens crimen rebellionis contra regẽ poſſit priuari ſuis beneficiis per epiſcopum ſuum, & tandem concludit quòd ex circunſtantiis concurrentibus in rebellione tali poterit epiſcopus arbitrari, & ſententiádo declarare clericum in hoc delinquentẽ priuandum eſſe ſuis beneficiis eccleſiaſticis, dum tamen procedatur ſeruato ordine iuris. Tu autem vltra prędictos doctores, aduerte quòd in ſynodo Toletana xvj. à ſexaginta & vno epiſcopis celebrata, Anno domini dcxciij. ſub Rege Flauio Egica Siſbertus Toletanæ ſedis Epiſcopus loco & honore priuatus fuit, eo quòd prædictũ Regem non tantùm priuare regno, ſed & cũ aliis cõplicibus interimere diffiniuit, atq; gẽti eius vel patrię inferre conturbiũ & excidiũ cogitauit, vt patet in dicta ſynodo, in c. de Sisberto epiſcopo, in quo pœna dicto Epiſcopo propter prædictas cauſas impoſita per hæc verba deſcribitur: ipſe verò Sisbertus pro ſui iuramẽti tranſgreſsione, facionoríſq; tanti machinatione ſecũdum antiquorũ canonum inſtitutionẽ qua præcipitur, vt quiſquis inuentus fuerit talia feciſſe, & viuente principe in alium attendiſſe pro futura regni ſpe à conuentu catholicorũ excommunicationis ſententia repellatur, honore ſimul & loco depulſus, omnibúſq; rebus exutus quibuſq; in poteſtatẽ prædicti principis redactis, perpetui exilij ergaſtulo maneat relegatus, ita nẽpe vt ſecundum eorundem antiquorum canonum decreta in finẽ vitæ ſuæ tantùm communionem accipiat, excepto ſi regia eum pietas antè abſoluendũ crediderit. Simili quoq; & cæteris qui de religioſis cuiuslibet ſit ordinis aut honoris deinceps cõtra principem talia egiſſe vel diffiniſſe reperti extiterint cenſura mulctandi ſunt. Ex cuius nempe ſynodi diſpoſitione apertè colligitur qua pœna ſit clericus puniendus qui cõtra Regem machinatus fuerit: cùm illius ſunodi patres pœnam illi epiſcopo per eos inflictam ad alios clericos ſimilia perpetrantes in futurum extendi ſanxerũt, in qua viſi ſunt non nouam pœnam ſtatuiſſe, ſed antiquos canones fuiſſe imitatos, qui tamen canones nullibi referuntur. Et mirandum eſt quòd nullus Doctorũ quos ipſe in hac materia hucuſq; legerim de prædicta ſynodo faciat mentionem: niſi eos excuſare velimus ea ratione, quòd illa xvj. ſynodus Toletana nõ omnibus familiaris eſt, vt patet ex eo quòd in omnibus impreſsionibus Cõciliorum hucuſque factis ſolùm tredecim concilia Toletana impreſſa leguntur: quàmuis Gratianus aliqua ex dicta ſynodo in ſuo opere Decretorum intexere viſus eſt. Séque de ſuis criminibus gloriantes. Capvt cxi. QVoniam {ſecundum Iſidorum in lib. ij. de ſummo bono cap. xxxix. Ad comparationem mali fit deterius, quando non ſolùm flagitia committuntur, ſed etiam de ipſis flagitiis vanitate laudis perditi extolluntur. Quid enim peius eſt, quàm in flagitiis miſeros gaudere, de quibus iam debent copioſius deplorare? ideo meritò clericus qui de ſuo} crimine gloriatur ſuſpẽdi debet ab officio & beneficio. ita diſponit text. in c. Quàm ſit. de exceſ. præla. Et licet Abb. ibi diſcedat à ſummario illius tex. in quo Ioan. And. poſt glo. ibi videtur ponderare ſcandalum quod fuit ortum propter gloriationem illius clerici, & dicat ſequẽdo Inno. quòd ibi ille clericus fuit punitus tanquã maledicus detractor & leuis, & quòd quodlibet illorum ſufficeret ad imponendam illam pœnam. Ego tamen ſemper crederẽ conſiderandam eſſe qualitatem à iudicibus illius delicti de quo gloriatur, locum, vbi, & perſonas corã quibus gloriatus eſt. Et an ex illa gloriatione reſultet præiudicium alterius honori vel famæ, vt ſic ſecundũ hoc mitius vel acrius puniatur. Quis enim dubitat lõgè aliter puniendũ eſſe clericũ qui furtũ feciſſe gloriatur, quàm qui adulteriũ vel inceſtũ, & qui adulteriũ ſimpliciter feciſſe ſe iactat, quàm qui illud cũ perſona certa quam nominat cõmiſiſſe dicit, qui publicè, quàm qui occultè, qui iocosè & inter amicos, quàm qui in rebus ſeriis & inter extraneos? Prætereà in ſimilibus delictis clericorum mea ſententia iudices aduertere debẽt, vt nõ ſolùm tales clerici pœnas iactantiæ ſuſtineãt, ſed etiam illorum famæ quibus detractum eſt conſulatur. Et ex hac ſumpta occaſione poſſet quæri, An clerico glorianti ſe adulterium commiſiſſe cum certa muliere, vel quid aliud perpetraſſe, ex quo iniuria alteri perſonæ irrogaretur, poſſet ad petitionẽ ſeu querelam illius imponi pœna (cùm aliter verum eſſe nõ conſtet) vt coram eiſdem perſonis vel aliis dicat illud à ſe dictum falſum eſſe, & nunquàm accidiſſe. Quæ quæſtio deciſa videtur per ea quæ ſuprà notauimus in verbo maledici. Habita informatione ſummaria. Capvt cxii. CLericorum capturam iuſtum eſt vt præcedat informatio ſummaria delictorum, cùm in aliis delinquẽtibus id ipſum etiã requiratur. Ad capturam enim perſonæ maximè in criminali non poteſt procedi ſine cauſæ cognitione, vt notat Ioan. Andr. in capitu. Si clericus. de ſenten. excommun. in vj. Et ſequitur Anto. & moderni in cap. primo, de iudi. & notat Areti. ibi, in col. vij. verſic. Iſta concluſio. Nec informatione leui capiendi ſunt ſeu incarcerandi clerici, cùm ſola relaxatione à carcare nequeãt per iudices reſtitui ad ſuæ famæ integritatem. Quia vt plurimum homines in captura facta, magis capti culpam, quàm iudicis leuitatem adeſſe conſiderant. In liberatione verò non innocentiam rei, ſed iudicis in inquirendo deſidiã, aut in admiſsione precum ſeu munerum facilitatem interuniſſe ſæpius audent proclamare. Quo fit, vt apud plures idem ferè operari ſolet, quòd quis pro crimine aliquo incarceretur ſeu damnetur, pręcipuè cùm præter id quòd ex iniuſta captura non leuis clerico irrogetur iniuria (quæ tantò eſt grauior iudicanda, quantò captus maiori erat inſignitus honore, crimenq; ſibi impoſitũ grauius) ipſe clericalis ſtatus non parum offenditur: qui quidem ordo ſanctiſfimus ſicut ab omni crimine vero expiandus eſt, ſic nullius falſi impoſitione maculandus. Non præterea ſic facilè ſolẽt effugere clerici, ac eludere iudices, vt contra eos leuiter ad capturam procedere ſit neceſſe. Cùm ob admiſſa facinora, membrorum nunquàm, vitæ verò rariſsimè periculũ timeant. Iudex verò qui temere capi fecit innocentem clericũ præter id quod puniri debet, vt voluit Bal. in l. j. C. de his qui latro. diuinam non effugiet vltionem, niſi capto ſic iniuſtè ſatisfecerit, quia innocenti ſubdito (quẽ paterno amore tractare debuerat) poteſtate Dei quã in ſubditorum ſuſcepit commodum, honoris ac rerum iacturã intulit leuitate quadã, aut ferali motus animo. In hac igitur informatione ſummaria recipienda delictorum non parum inuigilet prudens ac correctionis amator iudex. Ea enim eſt ferè ſemper totius cauſæ fundamẽtum, neq; fiducia quadã ignaua, teſtium examinationem cuiuis tabellioni cõmittat, nam magna exinde ſuccedunt incommoda. Sæpius enim teſtes tabellionis ſolius vultum parũ reueriti, inquiſiti ſiue accuſati odio pro veris dubia firmare audẽt, aut eundem excuſare volentes quæ dicunt fucare contendũt, ac ſæpius reticent veritatẽ. Accidit inſuper aliquando quòd cùm ignorantia tabellionis, aut verſutia malè interrogantur, plura quę rem ipſam principalius concernebant, occultantur. Expedit præterea plurimum diligentem per ipſum iudicẽ fieri examinationẽ: quia cùm poſt ſummariã informationem teſtium captura rei ſequatur, ſtatim præcipua cura eſt capti ac ſuorum fautorum inquirere qui fuerint ſummariæ informationis teſtes, ipſóſq; inuẽtos terrere minis, aut blandiciis allicere, vt quæ dixerint declarent ſeu reſtringãt in ipſius capti fauorem: quod ipſi teſtes facilius concedunt & faciunt ſi leniter vident quòd examinati fuerint à iudice vel tabellione. Et quia cõtingit aliquoties vt iterum examinati teſtes in plenario iudicio affirmare audeant, quæ ſcripta ſunt non dixiſſe (quod & ſi nõ plenã pariat capti deliberaionẽ, non eſt dubiũ quin iudicis conturbet animum, ac tabellionis quodammodo lædat opinionem.) Solent prudentes iudices in criminibus grauibus, & quæ non leuis momenti perſonas concernũt, adhibere ſecum aliquem honeſtum ac prouidũ virum, quo etiã præſente teſtes examinentur. Ob vnum præterea inter alia hortor iudices omnes, vt nõ leuiter teſtes examinẽt in ſummario iſto iudicio, ſed omnia plenè ſciſcitentur ab eis, & ſcribi faciãt per notariũ: quia cùm in ſummaria hac examinatione reſtes maiori gaudeant libertate, facilius ac liberius ea quæ norint explanant, quàm poſtquàm licuit fautoribus rei illos alloqui, terrere ſeu corrumpere. Quòd autem non ſit citanda pars, dum huius informationis teſtes examinandi ſunt, nemo iudicum ignorat: & ſi ad id deſideratur autoritas doctoris, notat Bald. in l. Mouentes. de delato. libro x. in fine. Eos citari perſonaliter. Capvt cxiii. CVm enim non paſsim, nec pro quocunque leui crimine deceat clericum in carcerem trudi, tum propter ſui ordinis dignitatem, tum etiam, quia in eis non ſic facilè fuga timeri ſolet, ideo honeſtius eſt (dũ aliud non ſuadet criminum grauitas) perſonaliter citari cos, cùm hoc in criminalibus iura permittant, vt in c. j. de iudi. in vj. qua quidem citatione perſonali prudentes vti ſolẽt, & poſſunt iudices eccleſiaſtici quoties expenſas ac itineris laborem ac moram in tribunalis loco faciendam in pœnam delicti clericis intendunt inferre. Sunt enim aliqua flagitia quæ ſatis tali pœna purgantur: & quia Ioan. And. & Philip. placet in d. c. j. citationem perſonalem non valere, non expreſſa cauſa, ſiue ordinarius ſit iudex, ſiue delegatus. Cauti debent eſſe iudices vt cauſam in citatione deſcribant, ne citatis præbeant iuſtam cauſam appellandi, quam crederem ſufficere generaliter exprimere, videlicet compareas ſuper quadam criminali caſa de qua inculparis reſponſurus, abſq; eo quòd delictum in citatione narretur. Aduerte tamen quòd Innocen. in dicto capitu. j. quem ſequitur Phil. ibi, voluit quòd in illis tantùm caſibus in quibus non admittitur procurator, poſsit quis compelli ad cõparendum perſonaliter, & non indiſtinctè in omni culpa criminali, ex quo videtur nimis reſtringere facultatem citandi perſonaliter clericos, quia ſecundum iſtam doctrinam rarò aut nunquam expediet aut licebit talem citationem facere: quia ſi tale crimen eſt in quo iura non admittunt procuratorem, cùm illud pro graui reputetur, tunc magis expediet capere quàm citare clericum. Cùm verò procurator admittitur, tunc non licet facere citationem perſonalem, & ſic erit ſuperuacaneum conſilium perſonaliter citandi. Sed licet prædictorum doctorum ſententia ſit vera, videlicet quòd in cauſa qua quis poteſt per procuratorem litigare non cogatur ad comparendum perſonaliter. Crederem tamẽ quòd liceat iudici eccleſiaſtico ſaltem ex officio procedenti in quacunque cauſa criminali cùm prætendit clerici correctionem, cogere eum ad perſonaliter comparendum, vt illi aut verbalem correctionem faciat, aut aliam ſalubrem pœnitentiam imponat, iuxta qualitatem exceſſus, neque ex hoc grauamen aliquod ſibi inferri prætendere poſsit: licet cauſa eſſet talis in qua ipſe per procuratorem poſſet litigare. Non enim hiſce iuris ſubtilitatibus arbitror eſſe ſubtrahendam ſuperioribus clericorum poteſtatem euocandi eos ad perſonalem correctionem eis inferendam, quoties hoc arbitrati fuerint expedire. Capi. Capvt cxiiii. CLericos propter delicta poſſe capi, & in vinculis detineri, etiam ſi de crimine agatur ciuiliter, probatur apertè in capitu. Dilectis. de appellationib. & ibi norant Abb. & Philip. Francus, & Decius in j. notab. Quoties verò clericorum flagitia talia ſunt vt carcere digna iudicentur, curare debent omni ſolicitudine iudices, vt talibus miniſtris capturã eorum committant, qui ſecretè ac diligenter circa illam intendant, eámve pecuniis non redimant, aut diſsimulẽt: longè enim magis officit delictorũ correctioni, clericorũ errare capturã, quàm laicorum: nam præter id quòd ſine ea, crimina (vt expedit) puniri non poſſunt, temporibus iſtis infelicibus ſi ordinariorum manus effugere valet clericus flagitioſus, & ad ſedẽ ipſam Romanam accedere, facilè obtinet cõtra omnes iudices inhibitionẽ, qua non modò aliquoties criminis impunitatẽ conſequitur, ſed ſummã ſuſcipit audaciam corã iudice (qui dudum illum capi præceperat) deambulandi non minori frontis tranquillitate, quàm cæteri bonis moribus imbuti, ſolent incedere. Habeant inſuper prælati omnes ac eorũ vicarij ad capturas prædictas faciendas, fidelem ac prudentem miniſtrum cum competenti familia, cui ſemper neceſſaria tribuãtur, ne egeſtate coactus pecuniis facilè corrũpatur. Qui ſanè & ſi laicus ſit, clericos poterit capere ſuorũ pręlatorum iuſſu ſine metu ex communicationis, vt in c. Vt famæ. de ſenten. excom. An autem per laicũ poſsit capi clericus ſine ſui ſuperioris mandato? dicendũ eſt quòd vt obuietur delicto committendo per eum, nõ eſt dubiũ, vt Abb. tenet in c. Cum nõ ab homine. de iudi. & ſequitur Decius ibi, col. iij. verſi. Secundus caſus. Et Areti. ibi, col. iij. referendo eundem Abb. in c. Si verò. de ſent. excom. poſt Inno. ibi. Poſt delictum autem commiſſum, vult idẽ Abb. quòd ſi eſt timor fugę, poſsit clericus per laicũ capi. Andreas Sicu. & Aret. ibi, col. iij. tenent cõtra Abb. quos refert ibi Decius col. iij. & iiij. quorũ opinionem veriorẽ aſſerit in puncto iuris, licet ipſe reſpondeat ad fundamenta adducta per ipſos contra Abb. Vide bonam deciſionẽ parlamenti Delphinalis, nu. lxxiij. incip. Iudex ſecularis, vbi deciditur quòd iudex ſecularis poteſt capere, vel capi facere clericũ in flagranti crimine, & incarcerare abſque metu excõmunicationis, ſi ibi non eſt iudex eccleſiaſticus qui eum capiat, vel capi faciat, dummodo remittat eum ſtatim. Si tamen clericus eſt coniugatus, quàmuis cũ vnica & virgine, & non eſt in habitu & tonſura clericali, poteſt capi per iudicem ſecularem, etiã in præſentia eccleſiaſtici, nec tenetur remittere, niſi cognito, an debeat gaudere priuilegio vel non, vt ibi. Nota etiam in propoſito quòd epiſcopus poteſt concedere licentiam generalem poteſtati ſeculari capiendi clericum inuentum in ipſo crimine, non vt capiat diffamatum de crimine, & non deprehenſum in eo, ſecundum Areti. vbi ſuprà, in col. iij. verſicu. Nunc quæritur, poſt Ancha. in regu. Ea quæ. in xxj. quæſt. de reg. iur. in vj. licet aliud ſenſerit Anto. Ab eccleſiis ad quas confugerunt extrahi. Capvt cxv. QVòd hoc non liceat eccleſiaſticis iudicibus inter alia primùm perſuadere videtur Ilerdenſis Concilij capitulum octauum in hæc verba diſponens: Nullus clericorum ſeruum aut diſcipulũ ſuum ad eccleſiã con confugientẽ extrahere audeat, vel flagellare præſumat: quod ſi fecerit, donec dignè pœniteat à loco cui honorem non dedit ſegregetur. Patet igitur quòd ſi dominus vel magiſter tenetur eccleſiam reuereri, & pro dominica aut magiſtrali diſciplina non licet illis aliquẽ de eccleſia extrahere, multominus licebit iudici eccleſiaſtico ad incarcerandum clericos, & imponendam eis pœnã id efficere. Et hoc credit verius Cardi. in c. Inter alia. de immunita. eccle. vbi reſpondet ad aliqua fundamenta quæ primò in cõtrarium adduxit. Hoc etiam tenet Ro. in conſi. ccxxvij. Spectabilis domine. Idem in conſi. ccxxxiiij. Aduertendum quia dico. vbi hoc probat ratione triplici: Prima, quia canones non diſtinguũt laicum à clerico. Secunda, quia eſt maior ratio in clerico quàm in laico ne extrahatur: quia eccleſia eſt propria domus clerici, iuxtal. Plerique. de in ius voc. ff. Tertia, quia hoc priuilegium eſt conceſſum loco ipſius eccleſiæ, & ſic habet locũ in quolibet ibi reperto: quod limitat in dicto conſil. ccxxvij. niſi clericus commiſiſſet delictum ex enumeratis in d. cap. Inter alia. Abb. tamen pluribus rationibus & fundamentis allectus in dicto cap. Inter alia. in col. iiij. putat veriſsimum clericos non gaudere immunitate eccleſiæ. Si iudex eccleſiaſticus cauſa diſciplinæ, & non odij velit eos arcere in eccleſia & punire, & extrahere vt duci faciat ad carcerem. Vide Cardi. in cle. j. de pœnit. & remiſ. in quæſt. vij. vbi refert Lauren. dicentem quòd opinio Innocen. volentis clericum poſſe extrahi ab eccleſia propter homicidium, & deponi, & in monaſterium detrudi, poſſet procedere vbi monaſterium non eſſet nimis arctum, nec eſſet carcer perpetuus: ex cuius opinione videtur dari quædã media via, quòd clericus poſsit extrahi ad pœnas citra detruſionem in arctum monaſterium & carcerem perpetuum ſuſtinendas. Vide tamen Ioan. de Viſchis, in tracta. de immunita. eccle. in ij. col. cum duabus ſequen. vbi refert opin. Abb. de qua ſuprà, & tandem ibi, & in fol. fin. col. j. tenet contra illum, & concludit in prima & ſecunda & tertia cõcluſionibus, quas ibi facit, quòd iudex eccleſiaſticus non poteſt extrahere clericum ſubditum, nec illi pœnam corporalem imponere quo ad forum contentioſum, nec poteſt etiam cauſa diſciplinæ arcere illum, nec pœna corporis afflictiua contentiosè punire: licet aliud ſit in foro pœnitentiali quando delictum eſt publicum, dum tamen non extrahat de eccleſia: & iſta videtur verior & cõmunior opin. Abb. tandem vbi ſuprà relinquit conſuetudini, quæ in hoc multùm debet attendi ſecundum eum. Quæ quidem iam videtur recepiſſe, vt clerici à ſuis iudicibus extrahantur ab eccleſiis. Quod nempe & ſi nullibi hucuſque legerim, hoc limitandum cenſerem, niſi in caſibus vbi clericus poſt degradationem tradendus eſſet curiæ ſeculari: tunc enim aut non extrahendum eum crederem, aut ſi extrahatur, poſt degradationem & verbalem in ſententia traditionem curiæ ſeculari, ad eccleſiam reducendum eſſe iudicarem æquiſsimum, vbi tandiu ſolùm immunitate gaudebit, quãdiu in eccleſia fuerit moratus, ſicut & aliis contingit facinoroſis laicis. Incarcerari. Capvt cxvi. CLericorum carceratio ſicut non paſsim, nec leuiter facienda eſt, quia eius præiudicium eſt irretractabile, vt notat Bald. in l. j. C. in te. reſti. poſtu. & refert Feli. in c. Cum ſuper. col. pen. de re iudi.ſic nec, dum caſus exigit, omittenda, eos namque plus ſolet punire, quàm cuſtodire carcer: in pluribúſque delictis illa eſt præcipua ac vtilior pœna, quæ nulla valet appellatione reparari: quamuis ſuperiores velint delinquentibus fauere, quæ inſuper iudices illam imponentes non auaritiæ nota commaculat, ſicuti pœnæ pecuniariæ efficere ſolent. Curare tamen debent eccleſiaſtici iudices, vt ſacerdotum ac in ſacris conſtitutorum carcer non immundus ſeu ſqualidus ſit, néve eos cum ſecularibus perſonis ſimul detineri cõſentiant. Cùm inſuper carcer ſit tormentum, vt placuit Bal. in l. j. de cuſto. reorum. & in l. prima. de his qui ad liber. perue. non poſ. Et etiam compedes fortes, vt dixit Bart. in d. l. j. de cuſto. reorum. Aduertere debet iudex eccleſiaſticus ne clericos captos (in ſacris maximè) afflictiuo corporis carcere detineat, quando non talis præcedit informatio, talíſve eſt qualitas exceſſus & perſonæ, vt ad torturam deueniri poſsit, ac debeat. Triplex præterea genus carceris conſiderari poteſt. Aut enim ideo iudex incarcerat, quia ſolùm cuſtodire prætendit captum, dum de delicto tractatur, & tunc ſufficit quòd conſtet ſaltem præſumptiuè de eo: & in tali caſu præcipuè fidelitas cuſtodum, & ſecuritas loci procurari debẽt, ſine eo quòd capto ſolatia moderata tollantur, ac communicatio amicorum & aliorum interdicatur: niſi delicti grauitas & qualitas aliud ſuadeat. Si verò aliquis primæ tõſuræ clericus ſeculares iudices timens (vt quotidie contingit) carceri eccleſiaſtico ſe offert, procuraturus inde ſecularium iudicũ inhibitionem, ac ſuorum ſcelerũ impunitatem, aut leuitatem pœnæ: tunc caueant eccleſiaſtici iudices, ne leuem carcerem & ad libitum petentis aſsignent, ſed intra palatium epiſcopi, & in ſolitum carcerẽ illum detrudant. Aliter enim quando eccleſias pro carceribus illis aſsignant, plura inde proueniunt incommoda: nã quamdiu ibidem commorantur, eas ludis, blaſphemiis, & obſcœnis actibus polluunt, noctúq; inde exeũtes grauiora ſæpius ſcelera illis à quibus liberari ſatagunt, perpetrant. Multotiéſq; in eccleſiarũ ianuis poſiti, vel per cœmeteria deambulantes ſeculares iudices irrident, ac perfricata fronte contemnunt, ex quo ſæpius irritati illi eos ab eccleſiis extrahunt, & in contemptum ordinis & cenſurarũ, vinculis grauibus ſubiiciunt, ac quandoq; pro cõmiſsis illos laicorum pœna plectuntur. Vt autẽ hæc omnia & alia quæ referri poſſint incõmoda ceſſent, debent eccleſiaſtici iudices (victis omnibus importunitatibus ac reſpectibus) tales ſic oblatos clericos ſolito carcere mãcipare, ac iuxta delicti qualitatẽ, de quo inculpantur, illis cuſtodiam & vincula adhibere, quàmuis nullus illos accuſet, nulláq; ab eis ſit de delicto informatio recepta. Hoc nanq; & talium clericorũ temperabit facinora (quorum pars magna ob nihil aliud quàm ad impunitatem ſcelerũ tonſuram recipit) & in ſecularibus iudicibus eccleſię obedientiã nutriet. Vt autẽ carcerem & cuſtodiã criminis qualitati cõmenſurare valeant, iudicibus omnibus conſulerem, vt ſtatim à iudicibus ſecularibus informationẽ criminis quã cõtra ipſos habẽt amicabiliter exigant, quã illi libẽter præſtare ſolẽt, quãdo zelũ iudicis eccleſiaſtici intelligũt. Aut ſi illã denegauerint, ipſi ex officio eã pro viribus requirãt: aliter enim ſi in taliũ detruſione deſides extiterint, pręter ſuperiora incõmoda, euenit ſæpius vt poſtquàm eos à Iudicũ ſecularium manibus inhibitione liberarũt, ſi ipſos iam ſui fori pronunciatos punire voluerint, à leui carcere aufugiſſe, & tanquã ſecuros ab vtriuſq; fori iudicibus (quia à primis cenſura, à reliquis verò fuga liberauit) grauioribus ſe enormitatibus immiſcuiſſe cõperiẽt. Aut carcer nõ ſolùm ad cuſtodiã ordinatur, ſed ad afflictionẽ corporis: vt quia iudex intẽdit ſola carceris pœna punire delictũ, & tũc dari poteſt aſperior, iuxta exceſſus mẽſurã, perſonæq́; qualitatẽ. Vtilis nãq; vt pręmiſimus in clericis (quos à mẽbrorum mutilatione ſacri canones effecerũt immunes) carceris pœna cenſetur, & qua afflictione præterita purgãtur vitia, præſentia impediuntur fieri, futura ſæpius poſt liberationem ſui memoria vitari ſolent. Aut inſuper carcer in pœnã criminis per ſentẽtiam imponitur, & tũc non modò ſecurus, ſed & qui pœnã condignã ingerat applicãdus eſt: dũ tamẽ in hoc debitus ſeruetur modus, iuxta ea quæ infrà deſcribẽtur in parte, ac in perpetuũ carcerẽ. Vnũ inſuper aduertãt iudices, ꝙ vbi ex cõſtitutione aut cõſuetudine pœna carceris eſt ſtatuta delicto, tũc nõ eſt aliquis in carcere detinẽdus ſine plena probatione delicti: aliâs enim cõtingere poſſet quòd ſola informatione ſummaria, iam ordinaria pœna plecteretur, & ſi iudex tunc poſsit ad ſolam capturam procedere, vt ſatiſdatione fugam perſonæ prouideat. Tortura. Capvt cxvii. Praemissis prius quæ debeãt torturam præcedere, & quæ ſint eius ſpecies: & præmiſsis aliis quæ in eius materia à doctoribus variis locis ſcribũtur, quia illa examinare ad præſens nec vacat, nec expedit, tranſcribere verò præter id quod pudet & piget, inutile iudico: ſolùm enim in hoc opuſculo quæ in clericis ſpecialia ſunt, & earũ perſonas concernunt referre decreui. In primis notãdũ eſt quòd clerici etiã presbyteri ſi ſunt ſuſpecti poſſunt ex cauſa torqueri. ita firmat Panor. eſſe communẽ opinionem doctorũ, in regula Cum in contẽplatione. de regu. iur. ex cuius verbis videtur colligi quòd ad hoc quòd clerici torqueri poſsint, duo debẽt concurrere, Primum quòd ſint ſuſpecti, & ſic quòd ſint indicia bene probata, ex quibus reddantur ſuſpecti. Alterum, quòd ſubſit cauſa: quod ego intelligerem, quòd ſit delictũ tale propter quod meritò deueniatur ad torturam: & quòd clericus torqueri poſsit propter delictum etiam ſi agatur ciuiliter contra eum, notant Abb. & Philip. Francus in cap. Dilectis. de appellat. per text. in cap. j. de depoſi. In hoc autem ſummè notandum eſt quod voluit Abb. antiquus in d. c. j. videlicet quòd clericus non debet torqueri, niſi ſint indicia, & ſit infamatus: cuius ſententiam dicit eſſe communem Cardi. ibi, vt refert Barba. col. iiij. quã etiam deciſionem doctores plures ſequuntur & celebrant, quos ego in meis regulis & fallentiis collegi, in regula incipien. Confeſſus de crimine, in ij fallen. in iij. ſublimitatione. {& vltra illos idem ſequitur Paris in tracta. de ſindicato in impreſsione parua fol. cclxxxvij. in cap. incip. Mandauit rex.} Quamuis à prædicta communi ſententia voluit nouiſsimè recedere Alciatus paucis & leuibus fundamentis, in c. j. de offic. ordi. ſuper gloſ. j. nume. xliij. verſi. Aduerte tamen. Quod in tantum habet locũ, quòd Bonus de Curti. in tract. nobilitatis, fol. xv. col. iiij. in fin. prout ſuprà retuli, dicebat quòd etiã ſi contra clericum ſint mille indicia, niſi ſit infamatus non poteſt torqueri. Quod etiam ſcripſit Thomaſius Grammaticus in voto xj. incipien. Tremẽdi Dei, in num. xv. pro quo allegat Paul. de Eleazar. & Abb. antiquum in d. c. j. & Ioan. Andr. & Panor. in d. regula. Cum in contemplatione. & Ana. in c. j. de cleri. percuſſo. Qua deciſione Abb. antiqui motus Feli. in c. De hoc. de ſimon. in col. j. tenet quòd licet aliâs confeſsio extraiudicialis ſit ſufficiens ad hoc vt poſsit quis poni ad torturam, vt per gloſ. vulgatã in l. Capite quinto. ff. ad. l. Iuliam. de adult. tamen fallit hoc in clerico, quod eſt notabile in propoſito: & poſſent decipi in hoc plures eccleſiaſtici iudices, qui moti ex illa concluſione cõmuni torquerent clericum, qui extra iudicium confeſſus eſt crimẽ. Quã concluſionem ego latius poſui in dicta mea regula, & d. iij. ſublimatione: & ſequitur etiã eam Decius in c. At ſi clerici. de iudi. col. xj. in prin. verſ. Quartò limitatur. Ex quibus enim (ſaluo meliori iudicio) crederem non bene conſuluiſſe zabarellam in conſil. xlv. Caſus talis eſt in fin. dũ dicit quód ſi clericus legitimè tortus confiteatur delictum pro quo torquebatur, non reputat abſonum quòd interrogetur de aliis criminibus de quibus nulla contra eũ erant indicia, & ſic iudicem eccleſiaſticũ ob id non eſſe reum alicuius pœnæ: nam ſi clericus non poteſt torqueri niſi extãtibus indiciis & infamia, quomodo poterit interrogari de delictis de quibus non eſt infamatus, nec indicia ſunt, licet iam fuerit confeſſus aliud delictum? præcipuè quia fundamentũ ſuũ eſt ſatis fragile, videlicet quia pręſumitur criminoſus etiam in aliis, ex quo vnum eſt confeſſus, per regulam, Defleat. de reg. iuris. Vnde iudicem talia facientem & Deum in cœlis, & ſuperiorem ſuũ in terris offendere credo, & ſic ab eo puniri poſſe propter id: quia ſi Zabarella intellig it quòd poteſt interrogari de delictis alterius generis, quàm illud pro quo fuit tortus: hoc videtur planè eſſe impium, vt cogatur quis prodere ſeipſum in delictis occultis. Si verò intelligit quòd poſsit impunè interrogari de delictis eiuſdem generis, hoc non poteſt fieri, vt notat Alber. de Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. de quæſtio. & tormentis, in col. iiij. verſic. Sed quid de quæſtione. vbi tenet quòd de iuris ſubtilitate tortus & confeſſus aliquod furtum de quo erant indicia, nõ poteſt de aliis furtis interrogari, licet de generali conſuetudine Italiæ ſeruetur contrarium: quem refert & ſequitur Franc. de Bruno in tract. de indiciis & tortura, in fol. x. col. iiij. limitãdo quando eſſet diffamatio generalis contra aliquem quòd eſſet magnus latro, quia tunc dicit laudabilem eſſe talem conſuetudinẽ quòd de aliis furtis interrogetur, aliâs nõ. Si ergo nec latro laicus poteſt interrogari de aliis furtis, quantò magis clericus? Tradunt præterea doctores aliqui ſummiſtæ aliud ſpeciale in tortura clericorum, videlicet quòd clericus torturæ exponendus debet prius degradari: hoc ſcripſerunt autores Roſellæ, & Silueſtrinæ in verbo degradatio, qui referunt Alexand. in additionibus ad Bart. in l. omnes. C. de decurionibus. lib. x. & Roſella refert Roma. in conſil. incip. Manifeſtum eſt, & allega text. in l. Et ſi excepta. C. de malefic. & mathe. ibi præſidio dignitatis exutus. Sed ſalua eorũ autoritate hoc nõ credo verũ: nã præter id quod Alexã. quem ipſi referũt hoc nõ ſcripſit, & ꝙ Roma. conſi. non inuenitur, quis ſibi perſuadere poterit clericũ nondum conuinctũ, ſed ſolùm indiciis & infamia notatum eſſe degradãdum, antequàm conſtet de veritate delicti? Item text. in d. l. Et ſi excepta. nõ obſtat, & verba illius ſuprà relata intelliguntur, id eſt, non obſtante priuilegio dignitatis. & ita intelligit Azo in ſumma illius tit. & Bald. & Salic. in ead. l. & Bonifacius in tract. maleficiorum, tit. de malefic. & mathe. licet Ange. ibi quem ſequitur Ana. in c. j. de ſortilegiis, col. iij. dicat per illum text. quòd ſi conſtitutus in dignitate eſt torquẽdus, debet exui omnibus inſignibus illius dignitatis, & ſic degradabitur, ſicut fit in ſacerdote, quãdo duci debet ad ſuppliciũ. Nec ſuffragari poterit dictæ opinioni text. in l. proditores. ff. de re militari, cuius verba ſunt, Proditores vel trãsfugæ plerunq; capite puniũtur, & ex authorati torquentur, nã pro hoſte, nõ pro milite habentur: arguendo de milite ad clericum: quod argumentũ bene procedit, vt per Nicolaum Euerardũ in ſuis topicis iuris, in fol. xxxiij. quia illa lex nec in milite hoc diſponit: nam verbũ torquẽtur ibi poſitum nõ debet intelligi de tortura quæ fit ad inueſtigandum veritatẽ, ſed quæ datur in pœnã. Et quàmuis hoc in milite eſſet expreſsè diſpoſitũ, nõ deberet applicari ad perſonas clericorum: quia in hoc nõ eſſet recipiendũ argumentũ de milite terreſtri ad cæleſtem, cùm talis ſimilitudo eſſet odioſa clericis, & in caſu notoriè iniuſto & contra iuris principia. Et contrariũ ſenſerunt Ange. & Ana. in locis ſuprà relatis dum æquiparant militẽ & clericũ nõ in tortura, ſed quòd miles debet degradari ad torturã, ſicut clericus degradatur ad ſupplicium. In hoc inſuper propoſito referendum duxi, quod tradunt Ioan. de Ana. in conſi. j. in fina. verbis. & ibi ſequitur Ludo. Bolog. in addi. ad eundem, quòd ſi non fuit petitum in prima inſtãtia quòd clericus torqueretur, poteſt peti poſtea in cauſa appellationis tãquam omiſſum, & reſpõdet ad dictũ Ang. in l. Minime. C. de appella. quòd illud eſt verum, quãdo non peteretur fieri: ſed ſalua tantorũ patrum autoritate, iudicio meo decepti ſunt in intellectu doctrinę Ange. quia ille ſolùm dicit quòd appellatione pendente nõ debet appellãs ſuſtinere pœnam corporis, vel cruciatũ, quòd apertè intelligendum eſt reſpectu iudicis à quo: quia ille ſiue petatur coram eo, ſiue non, non poteſt torquere reum appellantem, quia innouaret, non tamẽ tollit quin iudex appellationis poſt deuolutã ad ipſum cauſam poſsit hoc facere: vnde cùm doctrina Ange. non aduerſaretur illis, ſuperuacaneum fuit velle illi ſatisfacere. Sed nec mirandum eſt: ſunt enim lapſus ſcribentiũ, quos expedit benignè à lectoribus ſufferri: non enim ſemper vacat ſingula quæq; ſcribenda rimari. Item aduertere etiam debent iudices eccleſiaſtici, quòd tortura clericorum non debet eſſe ita ſæua, ſicut laicorum. ita dicit communiter teneri Abb. in d. regula Cum in contemplatione. vnde ſecundùm eum clerici non debẽt ſupponi aculeis, ſeu fidiculis, ſed virgis, ſeu corrigiatis, pro quo allegat bonum text. in c. j. in fin. xxiij. q. v. Nec mirandum enim ꝙ in ipſo proceſſu & tortura clericis ſuſpectis de delicto aliquis fauor impendatur qui laicis non conceditur, cùm etiam poſtquàm ſunt conuicti de crimine tam diſpari pœna plectantur, & ſic mortis pœnam euadãt: præſertim cùm in iure videamus milites ſeculi à tortura immunes effectos: quod etiam de doctoribus & nobilibus in legibus regni noſtri diſponitur. Quid mirum igitur ſi cùm militiæ cingulum, doctoratus gradus, parentum nobilitas, tot homines à tortura penitus liberet, clericalis ordo promereatur, vt clericorũ torturam indicia ac infamia præcedãt? Nota tamen ꝙ clericus nõ poteſt torqueri per laicũ etiã iuſſu prælati ſui. ita tenẽt Anto. & Anch. in c. vt famæ. de ſent. excõ. vt refert Abb. ibi, in fin. & ſequitur Dec. in c. Dilectis. de appel. in prin. licet cõtrariũ & malè ſecũdùm Abb. vbi ſuprà habeat cõmunis obſeruãtia. Hoc etiã concludit idẽ Abb. in c. Vniuerſitatis. in iij. nota. eo. tit. vbi dicit hoc de iure fieri non poſſe, & quod hoc ideo ſic fit, quia hodie clerici torquẽtur: vt laici: & talis modus torquẽdi nõ poſſet fieri per clericos,ꝗa ferè nemo in huiuſmodi obtẽperaret, nec ſunt edocti in arte iſta torquẽdi ſicut & laici. Et vide Barba. in c. decernimus. de iud. col. antep. vbi refert Bal. tenẽtẽ ibi ꝙ epiſcopꝰ põt cõmittere laico vt clericũ torq́re poſsit: ipſe tñ Barba. miratur Bal. iſta ſic intellexiſſe, & allegat Ant. vbi ſuprà tenẽtẽ cõtrariũ. Vide tñ Fel. in d. c. Vniuerſitati. de ſen. ex. vbi dicit ꝙ iſta eſt cõcluſio vera & veriſsima, ꝙ laici torquentes clericũ præcepto epiſcopi vel vicarij nõ excuſantur, imò faciẽtes clericos ꝑ laicos torqueri ſunt excõmunicati. & dicit ita tenere Arch. & Io. de santu. in c. Presbyteri. l. j. v. quæſt. vj. & addit vlterius quòd ſi clerici neſciũt torquere, quòd tunc poterit vocari officialis laicus qui ligabit clericũ torquendũ, & poſtea clerici poſſunt torquere. Quod nõ videtur ſatisfacere: quia peritia torturæ ita & magis cõſiſtit in actibus ipſis torquẽdi, quàm ligãdi. An autẽ clericus poſsit ad torturã poni ex cõfeſsione delicti facta per eũ corã iudice laico, Barba. in c. At ſi clerici. de Iudi. col. xiiij. verſi. Capio nunc, motus ſeptem fundamentis concludit quicquid alij dixerint, quòd nullo modo poteſt torqueri: licet Card. in c. Per inquiſitionẽ, de electione, tenuerit quòd sic. Bene tamen fatetur Barba. quòd ſi clericus confiteatur crimen corã iudice eccleſiaſtico, aliâs non ſuo, quòd tũc compellitur vel excuſare illã cõfeſsionẽ, vel perſeuerare in ea per tormẽta: & quòd iſto modo poteſt ſaluari opinio contraria. & vide eũdẽ Barba. prius in d. c. At ſi clerici. in col. iiij. dicẽtem quòd per illum tex. cõfunditur doctrina Bald. in l. vnica. de confeſsis. in pen. col. dum ſcripſit quòd ex confeſsione facta per clericum coram laico non eſt torquendus clericus per epiſcopum, dummodo illam cõfeſsionem reuocet vt erroneã, nam cùm tex. ibi dicat quòd talis confeſsio non tenet, non eſt reuocanda: quia quod nullum eſt, reuocari non debet. Atque aſſerit in hoc ſomniaſſe tantum doctorẽ. An autem clericus vacillãs in teſtimonio poſsit torqueri? Bal. in ſua margarita, in verbo clericus, tenet quòd ſic, & refert Inno. in c. Conqueſtus. de re iudi. hoc tenentem. Sed clarè patet quòd allegat corruptè Inno. quia non eſt talis tex. in illo tit. Ideo ob ſolam Bal. authrotatẽ hoc nõ crederem practicãdũ, cùm, vt ſuprà ſcripſimus, clerici nõ ſunt torquẽdi ad eruẽdam veritatẽ delicti etiã extantibus indiciis, niſi adſit infamia, quãtò magis non poterit torqueri propter ſolam vacillationem inferendo teſtimoniũ, cùm ſufficiat quòd ſi de falſitate teſtimonij fuerit conuictus, poterit ob id puniri. Si verò ſolùm vacillauerit, tũc poterit de vacillatione puniri iudicis arbitrio: ad cuius etiã officiũ ſpectabit quãta ſit illi fides adhibẽda diſcernere. Neque ſuffragatur opinioni Bald. lex Presbyteri. la j. C. de epiſco. & cler. dum probat quòd presbyteri licet vacillẽt in teſtimonio nõ ſunt torquendi. Alij verò cleri inferiores ſic, ſecundùm gloſ. & ſummarium. Salice. ibi. Nam illa l. non potuit hoc diſponere circa perſonas clericorũ, quod fatetur glo. in c. Quia iuxta. §. Presbyteri. lo ij. v. q. vj. vbi ad literam eſt inſerta illa l. per Gratianũ: & ideò dicit quòd illa l. inſtruit iudicem eccleſiaſticũ quid facere debeat. Sed ego credo etiam ſalua gloſ. authoritate quòd hodie iudex eccleſiaſticus firma manente communi opinione de qua ſuprà, & cùm contrarium non reperiatur de iure canonico, non poterit ſequendo inſtructionẽ illius legis clericos inferiores propter vacillationẽ torquere. & licet d. l. presbyteri. fuerit per Gratianum admixta canonibus, nihil ſibi per hoc authoritatis acceſsit. Nec curare debẽt iudices eccleſiaſtici quod notat Alberi. in d. l. Preſbyt eri. dum putat ipſe quòd clericus etiam ſi vacillet & dicat ſe interfuiſſe facto corã iudice ſeculari torqueri nõ poteſt per eũ, ſed per ſuũ iudicẽ eccleſiaſticũ: quia fundamenta quæ allegat nõ probãt neq; ſufficiũt: & ſua opinio adhuc habet intolerabilius incõueniẽs, dũ firmat quòd propter vacillationẽ factã corã ſeculari poſsit clericus torqueri per eccleſiaſticũ iudicẽ. In torquendis præterea reis, ſi in ciuilibus magiſtratibus crudelitas abeſſe debet, quantò magis ab eccleſiaſticis iudicibus fugienda eſt? præcipuè quia ſæpius tortura cogit innocentes ipſos dolore cruciatos fateri delicta quæ nõ perpetrarũt: quia vt dicit Ambroſius in epiſtolis, Nimia ſeueritas extorquet plerũq; crudelitate mẽdaciũ, prout etiã apertiſſimè legitur in admirabili illo miraculo per Hieronymũ deſcripto ad Innocentium de muliere ſæpius icta. {Aduertãt etiã eccleſiaſtici Iudices, quòd ſic delinquẽtes torquere præcipiãt, vt veritatẽ inueſtigare ſatagãt, ſine vitæ diſcrimine, aut mẽbrorũ periculo, taliter vt ipſe torquẽdus ſaluus ſit innocentiæ vel ſupplicio, vt ſunt verba tex. in l. queſtionis modum. ff. de queſt. Si verò cõtigerit, quòd tortus maneat debilitatꝰ in membro aliquo, adeò vt quaſi inutile reddatur, nõ per hoc exiſtimet ſe irregularitatẽ incuriſſe, vt notat Abb. poſt Gaſp. in c. j. nu. ix. ꝗ cle. vel vouẽ. Crederẽ tamẽ in hoc dicẽdũ, ꝙ ſi hoc dãnũ paſſus eſt tortus ꝓpter exceſsũ torturæ cõmiſsũ à Iudice, poterit propter hoc à ſuperiore puniri, & dãnari, vt clerico debilitato reſarciat incõmodũ. Ad quod moueor ex no. ꝑ Hip. in d. l. quęſtiõis modũ. col. pe. nu. 72. cũ ſeq. vbi tenet ꝙ excedẽs modũ cõſuetũ, & ꝗ debet adhiberi, ſecũdũ qualitatẽ ꝑſonæ tortę tenetur in Syndicatu, vbi etiã diſtinguit inter exceſsũ factũ in tortura dolo, culpa, vel caſu, quẽ videre poteris poſt Salic. in l. Gracchus. C. de adul. & Ana. in c. j col. iiij. & v. de cler. percuſ. quos ipſe cũ aliis refert Iuramento præmißis interrogari. Capvt cxviii. Etsi ad partium petitionem à clericis de criminibus accuſatis iuramentum exigi non poſsit nec debeat, ex officio tamen procedenti iudici hoc cõceditur à doctoribus ea potiſsimùm ratione. Nam cùm liceat eccleſiaſtico iudici, clerico infamato purgationem indicere, & tunc de veritate delicti iurare teneatur: ſic ei licet illum ſub iuramento interrogare, vt placuit Panor. in cap. Cum ſuper. quaſi ad fin. de confeſ. In quo tamen ego aduertendum crederem quòd cùm ex dicta ratione purgationis id permiſſum videatur, inferri poſſunt duæ notandæ concluſiones in materia. Prima eſt quòd cùm purgatio non ſit indicenda, niſi prius præſtita copia infamato de infamia, vt circa illam ſe defendat, & an à maliuolis ſeu inimicis habuerit ortum examinetur. Sic nec iudex à clerico poterit iuramentum exigere ſtatim poſt capturam, antequàm illi præſtet copiam inquiſitionis contra eum formatæ: ex quo videtur quòd practica huius Regni ſumpta ex l. iiij. parti. vij. tit. xxix. in qua diſponitur quòd reus ſub iuramento interrogetur ſtatim poſt capturam, non habebit locum in clericis. Quinimò opinor quòd in laicis captis non liceat id indiſtinctè fieri, ſalua iudicis conſcientia: niſi iudex habeat contra reum ſemiplenam probationem de delicto, aut expreſſa indicia, aut infamiam. Cùm ex mente ſancti Thomæ in ij. ij. quæſtio. lxix. arti. ij. Prædictis caſibus ſolùm liceat iudici interrogare delinquentem, & delinquens teneatur veritatẽ dicere. Et vide ibi Caieta. qui declarando illam doctrinam ſancti Thomæ addit vnum notabile (iudicio meo) videlicet quòd in caſu quo præcedũt indicia, debent manifeſtari reo, vt ſciat ſe eſſe in tali articulo cõſtitutum quòd tenetur obedire iudici præcipienti, & extorquenti veritatem, ac etiam vt poſsit ſe purgare, & contra illa opponere. ex quo videtur quòd ſicut ante torturam debet dari copia indiciorum, ſic ante interrogationem, vt Iudex iuſtè interroget, & reus teneatur fateri veritatẽ. Vnde quando, aliquid ex prædictis tribus capturam non præceſsit, tũc videtur quòd iudex conſcientia recta nõ poterit vti practica d. l. partite. Cùm enim captus qui delictum commiſit nõ tenetur ſe prodere, niſi præcedat aliquid de prædictis, bene ſequitur quòd aliter nõ bene interrogat iudex eum, cùm cogat captũ reuelare ſeipſum in caſu vbi non tenetur, & peccaret ſeipſum diffamãdo, ſicut aliũ quemcũq; Et præter id quod eſt iuſtum rationíque conſonum, hoc eſt iuſta mentem illius legis Regni ſi bene conderatur, hoc enim vt fiat, dicta lex pręcipit in hominibus malæ famæ à quibus ſtatim poſt capturam vult iuramentum exigi. Errãt ergo apertiſsimè temerarij quidam iudices (& qui crocodili more humano ſanguine delectantur) qui ſtatim poſt capturã nullo facto perſonarum diſcrimine à captis omnibus de veritate delicti iuramentum exigunt, cùm ſæpius leuia quædam indicia cauſam præſtiterint capturę. Satis eſt enim Chriſtiano Iudici ſi more Chriſtiano iuſtitiam exerceat. Secunda concluſio, quòd ſicut ſola indicia ſine infamia non ſufficiunt ad indicendam clericis purgationem, eodem modo nec ſufficiet ad hoc vt iudex poſsit ab eis iuramentum exigere ſuper delicto. Confeßionibus proprijs. Capvt cxix. IN confeſsionibus clericorum illa meritò obſeruari debent, quæ in aliis reis à iure diſpoſita ac à doctoribus interpretata leguntur, cùm in hoc nõ debeant eſſe deterioris conditionis quàm laici. Ex quo debent aduertere iudices, an tales confeſsiones clericorum fuerint extraiudiciales, vel corã non ſuo iudice, aut veriſimilia in ſe continentes, aut incidenter, & non principaliter factæ, curatoris autoritate non interueniente, ſi clerici minores ſint viginti quinque annorum, aut in tortura non ſeruata forma quam in talibus cõfeſsionibus iura exigunt: & ſi quid tale in illis repererint, obſeruẽt illa quæ iura in hoc tradunt, & Doctores ſcribunt: quæ quidem tranſcribere nolo. Vnum tamen fortaſſe attentari poſsit in iſta materia, quòd cùm clericis pro criminibus non infligatur pœna mortis, aut mutilationis membrorum, quòd in criminibus quibus veniunt puniendi citra traditionem curiæ ſeculari præiudicaret illis confeſsio facta delicti, ſine eo quòd iudici neceſſariò cõſtet delictum fuiſſe in veritate perpetratum. Nam quòd hoc in ſeculari iudicio requiratur, ex eo introductum eſt: quia cùm nemo ſit dominus membrorum ſuorum, non poteſt aliquis in periculum vitæ ſuæ aut membrorum quicquam fateri commiſiſſe, niſi in veritate conſtet delictum fuiſſe perpetratum. Attamen quòd ſua confeſsione ſola poſsit ſibi clericus in ordinibus ac beneficiis ſuis facere ſibi præiudicium non reperitur prohibitum, cùm poſſit ex conuentione ad illorum amiſsionem obligari. Vt de ordinibus probat tex. in c. quotiens. j. quæſtio. vij. Et de beneficiis probatur in c. Cũ dilecto, & cum gloſ. in verbo obligauit. de electione. & in c. fi. de crimi. fal. vbi hoc not. Abb. in iij. nota. Quamuis omnibus iudicibus conſulo, vt ſi fieri poteſt ſemper ſatagant quòd illis conſtet de delicto à clericis ſibi confeſſo. Eſt & alia ſpecialitas in clericis confitentibus delictum, videlicet quòd ſine accuſatione puniantur: hoc tradit in eis ſpeciale fore Hoſti. in c. ij. de confeſ. ſic intelligendo text. ibi, quod refert ibi Card. licet quò ad illius text. literam & intellectum illum non admittat. Eſt præterea & alia tertia ſpecialitas in iſta materia, quòd licet ſit verum quòd quando agitur per viam inquiſitionis non poſsit imponi pena ordinaria delicti, vt in c. Inquiſitionis. de accuſat. fallit hoc ſi de crimine conſtat per confeſsionem. ita limitat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accuſat. & ſequuntur ibi ſcribentes, vt refert ibi Feli. in §. licet autem. in princip. qui hoc reputat ſingulare. Ponit etiam Præpo. in c. de accuſ. ij. quæſt. viij. col. xxxviij. probat tex. quem ibi cõmendat Abb. in c. fi. de celebra. miſſarum. Item aduerte in iſta materia quòd ſola confeſsio criminis facta in cauſa ciuiliter acta, quando ageretur criminaliter non ſufficeret ad cõdemnationem: ſed poteſt compelli reus vt perſeueret in ea. ita concludit Abb. in c. Qualiter. el ij. fina. verbis. de accuſ. ſic intelligens Inno. in c. Per inquiſitionem. de elect. Testibus conuictos. Capvt cxx. Licet circa numerum & integritatem teſtium nihil ſit in cauſis cirminalibus clericorum ſpecialius requiſitum, quàm in aliis, quia tamen laici clericis oppidò ſunt infeſti, prouiſum eſt quòd laici in cauſa criminali non poſſunt eſſe teſtes contra eos, vt in c. De cætero. de teſtibus. Quod procedit etiam contra clericum in minoribus, vt tenet Domi. in c. Sicut ſacerdotes. ij. q. vij. refert Feli. in d. c. De cætero. in prin. {Quod tamen limita niſi delictum, de quo clericus accuſatur, eſſet commiſſum in loco, in quo non eſſent Clerici ſecundùm Abb. ibi, motum his de quibus per eum. Feli. tamẽ ibi credit, quòd difficile iſta limitatio obtineret, quia non valet ſimpliciter conſequentia, Veritas haberi non poteſt, ergo teſtis inhabilis efficitur habilis: quia illud ſolum eſt in his, quæ de ſui natura ab aliis ſciri nequeunt, vt not. Inn. & Anto. in c. tertio loco. de proba. Vbi etiã dicit, quòd lex Canonica in criminali adeò reſiſtit, ne laici teſtificentur contra clericos, quòd non videtur iſte caſus poſſe de nouo induci ex ſola autoritate Abb. Et reſpõdet ad fundamẽta eius. Vide tamen Iaſ. in l. fi. in fi. C. de his qui. vt indig. vbi ſequitur limitationem Abb. Dicendo, quòd quando eſſemus in vna villa in qua non reperiretur niſi vnus clericus tunc quia nec habitu nec actu delictum poſſet probari per alios clericos, laici ſunt idonei teſtes in ſubſidium. Poſſet tamen conſiderari pro Felin. contra Abb. & Iaſ. quòd iſte caſus non eſt ex illis, in quibus habitu non poſſunt tales teſtes haberi: quia hoc videtur procedere, quando ex qualitate delicti, hoc eſt, vt in coniuratione vel aliis: quia doctores in hac materia loquentes, non ponunt exemplum niſi in coniuratione & ſimilibus delictis, quæ ex communi ſua natura ſolent clanculum perpetrari, non verò in his in quibus ex natura loci in quo committitur delictum, non poſſunt alij teſtes inueniri. Alioquin in omnibus delictis commiſsis in deſertis admitterentur reſtes inhabiles: quia ex natura loci nõ ſolent ibi homines niſi caſualiter adeſſe. Sed quia, ſi opinio Abb. non ſeruaretur, eſſet dare anſam preſbyteris, qui ſoli habitant in oppidis ruſticanis, vt ſecurè & impunè plura committerent delicta, etiam præſentibus laicis, ideo crederem quòd eius opinio ſeruari poſſet, habita prudenti conſideratione per iudicem qualitatis perſonæ clerici delinquentis, & teſtium, & delicti perpetrati. Et an ille clericus, alias ſit inuiſus aut gratus oppidanis illius loci. Et prædictam ſententiam Abb. ſimpliciter referendo ſequirur Hippolyt. in l. diuus. col. ij. ad fin. num. ix. ff. de quæſt. vbi multa ponit in propoſito, ſcilicet quòd vt veritas inueniatur quando ipſa aliter haberi non poteſt, conceditur illud, quod aliter non concederetur, & propter hoc receditur à regulis iuris communis.} Quod etiam fallit in crimine notorio, probat text. quem dicit ad hoc Abb. optimum. in cap. pen. de purg. canon. Item etiam fallit in criminibus exceptis, ſcilicet ſimoniæ, hæreſis, & læſæ maieſtatis. ita notat gloſ. in c. Cum P. de accuſat. in verbo laicus. Item mutilatis membris, vel corpore viciati non poſſunt teſtificari contra clericum in cauſa criminali, notat Abb. antiquus in c. j. de except. refert Bald. in ſua Margarita, in verbo mutilati, dicit perpetuò menti tenẽdum. Hippoly. in ſua pract. criminali, in §. Nunc videndum. in col. pen. num. lij. Aduerte tamen in iſta materia ꝙ cõuicto clerico de crimine cùm ageretur ciuiliter, lata ſentẽtia poteſt ſuus ſuperior priuare illũ beneficiis, vigore illius ſententiæ, formata de nouo inquisitione, & aſſumpta illa ſentẽtia, tanquã inducente notoriũ. ita voluit Inno. in c. Qualiter. el ij. de accuſat. vt refert Abb. in fin. qui dicit cum hac ſua ſententia tranſire docto. communiter, qui tamen dicit aduertendũ: quia hoc dictum eſt periculoſum, & refert Innoc. ſenſiſſe oppoſitum in c. Per inquiſitionem. de elect. Fama verò an probetur per laicos cõtra clericos, vide per Ant. in c. In literis. col. vlt. de teſt. Et pro intellectu materiæ huius cap. & præcedentis, nota quòd licet cõuictus & confeſſus parificentur, vt notatur in c. At ſi clerici. de iudi. in princ. hoc intelligendum eſt quantum ad hoc vt perueniatur ad ſententiam, non quo ad omnia. ita tradidit card. ibi. & de differentia conſtat ex his quæ notãtur in c. ij. de confeſ. & in c. j. de teſt. loquendo in teſte qui conuincitur de crimine tangente cauſam, aut qui illud confitetur. Nunquid autem clericus poſsit conuinci de delicto duobus teſtibus tantùm? ſi credimus Paul. de Caſt. in l. Iudices. C. de Iudic. in fin. verbis videtur dicendũ quòd nõ: ſcripſit enim ibi, quòd in criminali non videntur ſufficere duo teſtes ſine aliis præſumptionibus. Sed contrarium credo verius ſequendo Card. in Cle. j. §. Verum. in. j. quæſt. de hæret. vbi concludit quòd eriam in cauſa hæreſis ſufficiunt duo teſtes popter ius generaliter diſponens, quòd in ore duorum & c. Cuius opinionem dicit veram repertorium inquiſitorum, in verbo teſtes, in §. Per quos teſtes. vbi allegat pro ea gloſ. not. in c. Præſul. ij. quæſt. iiij. quæ tenet quòd contra Papam ſufficiunt duo teſtes: de qua etiam gloſ. meminit Felin. in cap. Quotiens. de teſtib. in j. col. Ab ingreſſu Eccleſiæ interdici. Cap. cxxi. Poena iſta minor eſt pœna ſuſpenſionis ab officio, quippe cùm ſolùm in eccleſia prohibeat eum qui patitur illum in officio ſuo agere. Et is cui ſic eſt Eccleſiæ interdictus ingreſſus, cùm ſibi cenſeatur in ipſa celebratio diuinorum interdicta, irregularis efficitur, ſi cõtra huiuſmodi interdictum diuinis in ea ſe ingerat, in ſuo agens officio ſicut prius: vt ſunt verba text. in c. Is cui. de ſent. excom. lib. vj. Quod procedit intantum, quòd etiam ſi celebret in eccleſia non conſecrata quæ propriè dicitur baſilica, eſt irregularis, vt notat Domi. ibi referendo Calder. {& idẽ tenet Sylueſt. in verbo interdictũ. lo vj. §. v. in ſua ſumma.} Si autem celebrat nõ in eccleſia, ſed in oratorio ſtrictè ſumpto, ita quòd non ſit eccleſia, tunc nõ eſt irregularis, vt not. Domi. ibi referẽdo eundẽ Calde. {interdictus tamen ab ingreſſu eccleſiæ vnius poterit in alia celebrare, vt tenet glo. in c. Is cui, verbo, in ea. de ſent. excõ. lib. vj. & ſuſpẽſus ab ingreſſu eccleſiæ ſi celebrat extra eccleſiã non eſt irregularis. notabile eſt dictũ Inno. in c. Sacro. de ſent. excõ. ſuper gloſ. verbo menſem. quẽ ſequũtur plures doctores, quomodo ibi refert Felin. col. ij. num. vij.} Itẽ nota quòd ſi is cui eſt interdictus ingreſſus eccleſiæ adminiſtrat ſacerdoti in miſſa intra eccleſiam, puta, vt diaconus offerẽdo calicem in altari, vel vt ſubdiaconus porrigendo diacono hoſtiam, & calicem in ordine, incurrit etiam irregularitatem ſecundùm Domi. ibi. Quæ omnia etiam ibi refert & ſequitur Philip. licet breuioribus verbis. Anautem liceat ei cui eſt interdictus ingreſſus eccleſiæ intrare illã audiendi diuina officia, vel orãdi, ſeu tranſeundi gratia: vide per eos ibidem, quorum dicta referre non curo. Statuit præterea text. in d. c. Is cui. quòd ſi talis clericus dicto interdicto durante decedat, nõ debet in eccleſia vel cœmeterio eccleſiaſtico ſepeliri, niſi pœnituerit. Ex quo mihi viſum eſt ſemper ꝙ in hoc vltimo text. loquitur, quando clerico impoſita eſt talis pœna propter cõtumaciam, vel quandiu ſatisfactionem quam præſtare poteſt impendit, quando verò in pœnam criminis, cùm iam pœna morte finita ſit, crederem tunc eum ſepulturæ tradendum Eccleſiaſticæ. Suſpendi. Capvt cxxii. Svspensio eſt vna de eccleſiaſticis cẽſuris, vt probatur in c. Querẽti. de verb. ſigni. per quam interdicitur officiũ, vel exercitium cõpentens alicui perſonæ eccleſiaſticæ: quæ interdictio aliquãdo à iure, aliquãdo à iudice fit: de qua vltima ſuſpenſione (hominis videlicet) nobis ad præſens eſt ſermo. In qua quidẽ inferẽda iudex aduertere debet, ꝙ ſi imponit eam in pœnam delicti, monitio nõ eſt neceſſaria, licet aliâs quando fertur pro contumacia, nõ debeat ferri ſine monitione, ſicut neq; excommunicatio ſecundùm Abb. in c. Reprehenſibilis. de appella. poſt Innoc. in c. j. de exceſsib. prælat. Et idem notat Card. in Clem. fin. de pœnis. verſ. Quod ſi. {& idem tenet Syluleſtr. in ſumma, in verbo ſuſpenſio. §. iiij.} Et ꝙ propter delictum poſsit inferri ſuſpenſio, probant iura in c. Tã literis. de teſtibus. & in c. In loco. v. q. iiij. ſecundùm Abb. vbi ſuprà. & vide aliam notabilẽ differentiam in hoc quòd ſuſpenſio fiat propter crimẽ, aut propter contumaciã: nam primo caſu prouidẽdum eſt ſuſpenſo à beneficio, ne cogatur mendicare. Secũdo verò non, cùm ipſe poſsit ſibi prouidere ſatiſfaciendo. ita notat Abb. in c. Paſtoralis. in §. Verum. col. penult. de appel. ſic intelligendo gloſ. in c. Cum Vintonienſis. de elect. Debet prætereà iudex aduertere ꝙ aliquando oportebit ſuſpendere delinquentẽ ab omni ordine, vel ab vno tantùm, aliquãdo etiam ab ordine & beneficio ſimul, aut à beneficio tãtùm, conſyderata delicti qualitate & ordinis in quo exceſsit. Si autem ſuſpenſio fiet ſimpliciter ab ordine, illa intelligitur ab omni ordine, & ſi ſit ſuſpenſus ab ordine Subdiaconi, intelligitur ſuſpenſus ab omnibus ordinibus ſuperioribus, ſecus autem ecõtrario: quia ſuſpenſus ab ordine ſacerdotali poteſt exercere officia inferiorum. An autẽ ſuſpenſus ab officio intelligatur ſuſpenſus à beneficio, vide glo. nota. in d. Clem. fin. de pœnis. in verbo, Suſpenſi. & ibi Cardin. eundem in Clem. j. de priuileg. in verſ. Cæterùm. in vij. quæſt. cum duabus ſequent. Imol. in c. Cum dilectus. de conſuet. viij. col. aliqua notãda per Præpoſi. in c. Presbyterũ. xxviij. diſtin. in ij. & iij. col. Et vide bonã diſtinctionẽ per Sylueſt. in verbo Suſpẽſio. in §. v. verſi. Si quis eſt ſuſpẽſus, quã trãſcribere nolo. In hac inſuper materia ſemper cõſulo iudicibus, vt in ſententia vel præcepto ſuſpẽionis apertè declarent à quibus ordinibus vel actibus, vel beneficiis intendãt ſuſpendere clericũ: quia cùm cõſtat de voluntate iudicis, illa ſeruãda eſt. Vnde cõcludit Abb. poſt Anto. in d. c. Paſtoralis. §. Verum. col. fin. de appel. quòd ſi Iudex quando ſuſpendit aliquẽ à beneficio, intendebat inhabilitare eum ad omnia beneficia: tunc ſententia porrigit effectũ ſuum extra terriroriũ iudicis, licet executio debeat fieri per Iudicẽ territorij. Si verò ſimpliciter intendebat ſuſpẽdere à beneficiis quæ habebat in ſuo territorio, tũc procedit glo. in d. §. Verum. quia taliter ſuſpẽſus poteſt alibi habere beneficiũ. Effectus autẽ ſuſpenſionis factæ à iudice eſt, ꝙ celebrans durante illa in ordine à quo fuit ſuſpẽſus eſt irregularis. {vt not. Ioan. And. & docto. in cap. Si celebrat. de cleri. exco. miniſt. & Domi. & Philip. in c. j. §. fin. in fin. de re iudi. lib. vj.} Ideo monendi ſunt clerici dum ſuſpendũtur, ne celebrare audeant ſuſpenſione durante. Tãta eſt enim pluriũ imperitia, vt credãt ſolum iudicis præceptũ violare ſi celebrent, non verò pœnam irregularitatis incurrere. Suſpenſio præterea aut eſt temporalis, aut prepetua. Temporalis non operatur vltra tẽpus præfinitũ, & eo lapſo tollitur ſine alia abſolutione. Perpetua verò æquiparatur depoſitioni, vt notatur in c. Si quis. lxxxiij. diſtin. vbi Domi. quem ad hoc refert Decius in c. Apoſtolicæ. col. pen. verſ. ſecundo. Abb. de exceptio. & vide Imol. in c. Cũ dilectus. de conſue. viij. col. qui referendo Gaſparem Calde. dicit quòd ſuſpenſio perpetua ab officio habet vim priuationis, & tũc taliter ſuſpẽſus cenſetur priuatus beneficio ſecũdùm eũ. Ex quo videtur dicẽdũ quòd per talẽ ſuſpẽſionẽ ab officio, videatur beneficiũ vacare, vt poſsit fieri prouiſio de eodẽ. Et ſic ſuſpenſio perpetua nõ debet imponi niſi pro graui crimine, ſicut de depoſitione dicitur in c. Tuæ. de pœnis. Quę autẽ crimina ſint ſuſpẽſione digna, licet Ant. in c. At ſi clerici. de iudi. viſus fuerit dare regulã: Abb. tamẽ ibi, in col. xj. dicit ꝙ nõ poteſt dari certa regula: ſed iudex informabit motũ animi ſui ex caſibus à irue expreſsis, vt in illis & ſimilibus imponat pœnam ſuſpẽſionis, & ſic ſecũdùm eũ cõmittitur hoc arbitrio ſuperioris: quod ibi ſequitur And. Sicu. col. xxviij. in fin. de ſuſpẽſione verò iuris nihil referre libet, ſufficiat videre Sylueſt. in d. verbo Suſpẽſio. in §. vj. vbi colligit xl. caſus in quibus quis incurrit ſuſpẽſionẽ à iure. Vnũ inſuper nota in hac materia, ꝙ ſi Iudex ſuſpẽdat illũ qui eſt ſuſpẽſus à iure, nõ præſumitur in dubio ſuſpenſus ab homine, quia præſumitur ꝙ Iudex voluit in dubio exequi pœnã iuris, non verò nouã ſuſpẽſionẽ infligere, vt notat Didacus de Villadiego in tract. de irregularitate, in c. De ſuſpenſione, in col. j. referẽdo Abb. in c. Tuarum. de priuileg. Beneficijs priuari. Capvt cxxiii. Cvm enim beneficia eccleſiaſtica ſtipẽdia ſint miniſtrorum eccleſiæ, & hos deceat honeſtos ac mũdos effe, meritò quidem canonica iura ſanxerunt facinoroſos ac improbos clericos beneficiis priuãdos fore, vt probis viris concedantur, qui qua decet vitæ puritate miniſtrent. Vnum tamen aduertere debent iudices, quòd beneficio non debet priuari clericus, niſi crimen ſit graue. text. eſt in c. Inuentũ. xv j. quæſtio. vij quem dicit notabilẽ Abb. in c. Tuæ. de pœnis. {& eſſe bonũ text. in c. j. num. ij. de Iudi.} Pœna inſuper priuationis à beneficio non poteſt imponi à iudice niſi exprimatur à iure, per glo. quam ibi reputat ſingula. Abb. in c. fin. de iure patro. & in c. Cum vos. de offic. ordin. Et in §. Cum igitur, in aucten. de nõ eligen. ſecun. nuben. vbi eſt text. ſingula. ſecundùm Balin auct. ex teſtamento. C. de collatio. & ita tenet Barba. per prædicta. in c. Nouit. de iudi. in col. xlv. verſ. Tu pondera. Et vide etiam Domin. in c. Quo iure viij. diſt. col. vlt. vbi dicit quòd nullũ crimẽ inducit priuationem ipſo iure, niſi ſit iure cautũ. Quod refert Felin. in c. Quereã. de iureiur. in col. ij. {& in c. ex parte lo j. col. j. de reſcript.} vbi etiam plura allegat in propoſito præcedentis cõcluſionis. Plura etiã cumulauit Tiraquellus in repet. l. Si vnquam. C. de reuocandis donationibus. in gloſ. in verbo reuertatur, in numero ccvj. & in duob. ſequent. Item nota quòd per ſententiã latam ſuper crimine non eſt quis priuatus beneficio, niſi hoc ſententia exprimat, notat Innoc. in c. Qualiter & quando. el. ij. in gloſ. ſuper verbo diminutionem. de accuſat. vt refert Rota in collectis per Bernardi. de Biſigneto, in tit. de ſenten. & re iud. in deciſ. fin. in fina. verbis. facit etiam quod Bald. in l. Cum fratrem. C. de his quib. vt indignis, voluit ſentire, quòd ſi fuit ſententia lata ſuper homicidio, & de beneficio nihil fuit dictum, quòd nõ poſsit impetrari tãquàm vacãs, quẽ ad hoc refert Ioan. de Ana. in c. fi. col. j. de homic. Vide tamẽ Abb. in c. Inter dilectos. de exceſ. præla. prope fi. vbi ex verbis Innoc. ibi notat. quòd condẽnatus de aliquo delicto per ſententiam cenſetur priuatus ipſo facto beneficio ſuo, intelligẽdo ſecundũ eũ quãdo crimẽ erat tale quòd inducebat priuationẽ beneficij, vel quando irrogabat infamiam ipſo facto: nam ſufficit quòd condẽnetur, licet pœna non exprimatur in ſententia, quia illa intelligitur poſita autoritate iuris. pro quo allegat l. j. ad Turpilia. & alia iura. facit ad hoc quòd vbicũq; quis incurrit ipſo facto pœnã priuationis beneficij, poteſt abſq; alia ſentẽtia beneficiũ cõferri alteri. probat text. in c. j. & notat ibi Domi. ex eo. in col. iiij. in §. Sacri. de homi. in vj. qui generalius ibi tenet in col. vj. verſ. quæro quare. quòd omnia iura canonica & ciuilia quæ dicunt ipſo iure, vel ipſo facto aliquem puniri confiſcatione bonorum, vel alia pœna quacunq;, debẽt intelligi, vt ſufficiat declarare vel pronunciare illum talis criminis eſſe culpabilem: & locus erit dictis pœnis iuris, etiam ſi in ſententia non exprimantur. {idẽ tenet Abb. in c. peruenit. el j. de appella, quẽ refert & ſequitur Felin. vbi alia dicit in propoſito. in c. j. col. xij. num. vj. De conſt. Et illud dictũ Domi. Comẽdat idẽ Feli. in c. ij. col. j. nu. ij. de ſpõſa.} Et aduerte quòd iudex delicti non ſolùm poteſt pronunciare ſuper delicto, ſed poteſt priuare delinquentem beneficio quod habet alibi. ita notat Cardin. in clemen. Paſtoralis. verſic. Deniq; in ij. quæſt. in fin. de re iudic. Si tamen clericus in terra eccleſiæ ſuæ inculta, induſtria ſua & laboribus ſiue expenſis plantauit vineam, ſeu reduxit ad culturam cauſa ſuæ ſuſtentationis, licet priuetur poſtmodùm beneficio propter delictum, relinquitur ſibi illa terra vſque ad vitam ſuam, notat Abb. poſt Inno. in c. fin. de pecu. cleric. & ibi Barba. col. iij. An autem clericus qui priuatur beneficio teneatur ad reſtitutionem fructuũ. vide Paul. de Caſtro in l. j. C. de his qui. vt indig. vbi per text. ibi referendo Guillel. de Cuno dicit quòd ſi clericus committit delictum, propter quod poſsit priuari beneficio, licet habeat ius in re, quouſque ſit priuatus, poſtquam tamen eſt priuandus tenetur reſtituere fructus quos percepit à die commiſsi delicti, vel percipere potuit, ſiue extent, ſiue ſint conſumpti, & ſiue ſit effectus locupletior, ſiue non. Sed Guillelm. ibi non loquitur in clerico, ſed in vaſallo committente felloniam. Et hanc opinionem Pauli ſequuntur Salice. Alexand. & Iaſ. ibi, quam etiã concluſionẽ inter ſua ſingularia annumerauit Hippo. ſingul. Dxxv. Clericus qui commiſit, pro ea tamẽ nihil aliud, allegat niſi aliquos ex dictis doctoribus in d. l. j. Idem etiam tenent Baldus, Angel. & idem Paul. in l. prædonis. ff. de petit. hæred. & Roma. in l. Diuortio. ff. ſolut. matrimo. Henric. in c. Cum noſtris. de conceſ. præb. Et prædictam ſententiam Angeli in dicta l. prædonis. celebrat pro notabili Hippolyt. in ſingula. cclxviij. Verus poſſeſſor, nihil aliud niſi Angelum referendo. Et hanc etiam concluſionem videtur ſequi Decius conſil. cxviij. Viſo inſtrumento. col. j. referendo doctor. in dicta l. j. & Angel. in d. l. prædonis. Contrariam tamen ſententiam tenet Cardin. in cle. Conſtitutionem. §. Cæterum. in fin. de elect. Philip. Corneus in d. l. j. C. de his qui. vt indignis. j. col. & Felin. in cap. De quarta. in col. x. de præſcript. vbi per ſeptem fundamenta hoc putat eſſe verius, & reſpondet ad fundamenta in contrarium adducta. Nouiſsimè autem vide egregium doctorem noſtrũ Hiſpanũ Anto. de Burgos, in c. Ad noſtram. de emp. & vendit. in col. xj. verſicu. Venio modò. vbi dicit quòd licet aliâs ſolebat comprobare illam ſententiam Feli. tamen quòd tunc diligentius conſiderando tenet contra eum, & ſuſtinet opinionem contrariam, & ſatisfacit ad fundamenta Feli. & dicit quòd nullo modo concludunt eius dicta, niſi dum allegat quandam deciſionem Rotæ, cui ipſe reſpondet paruipendendo eam. Et quia videtur eſſe communior opinio cum Paulo, & ſuis ſequacibus in dicta l. j. ideo illam tenendam cenſeo: quàmuis in clerico qui poſt commiſſum delictum propter quod priuatur, ſemper perſeuerauit ſeruiendo in eccleſia vbi beneficium habebat, crederem ipſe benigniorem & æquiorem opinionem Felin. & aliorum, quòd tunc ſolùm talis damnaretur ad reſtitutionem fructuum à die propoſitæ contra eum accuſationis, vel formatæ inquiſitionis, niſi quando delictum induceret priuationem ipſo iure, vt in crimine hæreſis & ſimoniæ, vt ſuprà dictum eſt ſuo loco, & in aliis quinque caſibus, videlicet in cap. Felicis. de pœn. lib. vj. & in clement. Multorum. de pœn. & in cap. Eum qui. de præben. lib. vj. & in c. j. de homi. lib. vj. & in c. Ad falſariorũ. de cri. fal. quia tũc clericus indiſtinctè poſſet condemnari ad reſtitutionem fructuum à die cõmiſsi delicti: & iſto modo poteſt intelligi doctrina Bald. in titul. de pace iura. firman. in vſi. feu. in §. Iniuria. verſi. Quæro an committat furtum. dum tenet quòd recipiens fructus beneficij qui priuatus eſt iure, committit furtum. Crederem præterea in hoc propoſito poſſe dici (ſaluo meliori iudicio) quòd quando clericus propter crimen damnatur ad reſtitutionem fructuũ quòd dãnabitur ſolùm ex quadam æquitate ad reſtitutionem perceptorũ, non autem eorum qui percipi potuerunt: ſatis eſt enim, ſi eccleſiæ cui applicandi ſunt, clericus reſtituat fructus quos percepit, quàmuis illos conſumpſerit, ſine eo quòd tam ſtricta exactio fiat ab eo, ſicut ſi ſpoliaſſet aliquẽ illo beneficio, & eſſent reſtituẽdi fructus ſpoliato inſimul cũ beneficio. Itẽ nota in materia huius cap. quòd inferior à papa vt legatus vel epiſcopus poteſt cũ cauſa inhabilitare aliquẽ ad beneficia, etiam in perpetuũ per ſtatutũ vel ſentẽtiã, vt not. gloſ. quam ad hoc ibi dicit ſingularem Ioan. de Imo. in Clemen. ij. de vi. & hone. cle. in verbo inhabilis. qui etiã refert Anto. dicẽtem quòd tũc ipſe inferior poſſet cũ tali irregularitate ad beneficia diſpenſare. Vide tamẽ Feli. in c. Poſtulaſti. col. ij. verſ. Et adde. de fo. compe. vbi intelligit prædictam gloſ. tali modo quòd legatus vel epiſcopus non poteſt inhabilitare ita vt operetur alibi: ex quo videtur quòd illa inhabilitas non nocebit clerico extra prouinciã legati vel diœceſim epiſcopi: quod ſubintelligit idẽ Feli. vbi inhabilitas fuit poſita in materia arbitraria vltra ius, ſecus ſi iuris authoritate, quod non habet in ſe dubium: quia tunc non eſt legatus vel epiſcopus qui inhabilitat, ſed declarat illum incurriſſe inhabilitatem iuris, & tunc ſicut ius ligat vbique, ita declaratio nocebit vbique. Bonorum publicatione puniri. Capvt cxxiiii. Praemisso prius quòd bonorum publicatio eſt duplex, vt placet Oldra. in conſi. xvij. incip. Thema tale eſt, quidã clericus, ſub titu. de fo. compe. in col. iij. nam quędam eſt extraordinaria, id eſt in caſu nõ expreſſo in iure, ſed ex iudicis poteſtate: & iſta cõceditur illuſtribus in ſumma poteſtate poſitis, & de hac loquitur lex C. ne ſine iuſſu princi. liceat confiſ. l. j. Alia eſt ordinaria, id eſt in caſu à lege permiſſo, vel ex regni conſuetudine generaliter: & iſta fit per quemcunque iudicem habentem merum imperium ratione territorij, & nõ per alium: quia confiſcatio fit ratione iuriſdictionis, & iuriſdictio territorio adhæret. vt C. Vbi & apud quem. l. fi. Pœna publicationis bonorum rariſsimè legitur ſtatuta in ſacris canonibus contra clericos: quia forſan conditores canonum cupientes magis emendare clericorũ perſonas, quàm in eorũ bona ſæuire, habebãt præ oculis verba illa Iuſtiniani quæ ad Tribonianum ſcripſit in Auct. de mandatis principũ, dicens: Oportet autẽ te in hoc omnẽ ponere prouidentiã cũ aliquis dignus apparuerit pœna, illum quidẽ punire, at res eius nõ cõtingere, ſed ſinere eas generi & legi, ſecundùm illũ ordinẽ. Nõ enim res ſunt quæ delinquunt, ſed qui res poſsident. Poſſet præterea alia ratio ad hoc aſsignari: quia cùm conſiderarent antiqui illi patres bona clericorum intuitu eccleſiæ acquiſitorum ad eaſdem eccleſias pertinere, adeò quòd de illis teſtari non licebat clericis, ſuperfluum exiſtimabãt bona clericorum propter ſcelera proſcribere, cum eſſent applicanda eccleſiis ad quas iam prædicta ratione pertinebant. Nunc autem poſtquam inualuit conſuetudo teſtandi, creuítque clericorum inſolentia ſimul cum diuitiis & copia bonorum, adeò vt non ſatis videatur ſolis canonicis pœnis corrigere eos, meritò poſsit in dubium referri, an Iudices eccleſiaſtici imitando leges ciuiles poſsint clericos punire pœna amiſsionis bonorum pro delicto, pro quo laicus eſſet puniẽdus eadẽ. Et in hoc Anto. in c. Quia diuerſitatem. de cõceſ. præbend. ex gloſ. notat quòd vbicunq; ex aliquo delicto laici veniũt confiſcanda bona ipſius, videtur quòd ex delicto clerici tunc fiet confiſcatio cameræ diœceſani, non autem ad cameram fiſcalem laicorũ, quẽ refert Imo. ibi, in col. iiij. dicens quòd in hoc videtur cõſiderãdũ an ius ciuile aſtringat clericũ, vel eius diſpoſitio generalis extendatur ad eum, de quo dicit recurrendum ad ea quæ conſueuerunt dici in c. Eccleſia ſanctæ Mariæ. de cõt. & in c. quod clericis. de fo. cõpe. quẽ Feli. refert in c. Irrefragabili. §. Cęterùm. de offi. ordin. Quod ſi ſolũ conſiderandũ eſt, videretur dicẽdũ aliquibus quòd cũ leges priuãtes aliquos hæreditate ſibi delata cõprehendãt clericos in aliquibus caſibus: vt ſuprà probauimus in verbo, Inſtituti hæredes. Sic etiam leges priuãtes delinquẽtes ſuis bonis cõprehẽdãt eoſdẽ: cùm nõ videatur ratio diuerſa in vtroq; caſu. Sed in hac quæſtione ego aliter dicẽdũ crederem, imò quòd leges inferentes pœnam publicationis bonorum clericos non comprehendant: quia non ſequitur, lex quæ priuat accommodantem tacitam fidem, vel non adimplentẽ voluntatem defuncti, vel nõ petentem tutorẽ pupillo hærereditate vel ſucceſsione comprehẽdit clericos: ergo eodem modo ligabit lex inducens publicationem bonorum. Nam in primo caſu leges illæ ſicuti clericis detulerunt hæreditatẽ aliorũ, ita potuerũt imponere eis cõditiones & ſolennitates ad quas tenerentur, & quibus per eos non ſeruatis hæreditatibus à legibus ſibi delatis priuarẽtur. In noſtro verò caſu cùm leges diſponãt, puniendo, & earũ cenſura non comprehendat niſi ſibi ſubditos, meritò videtur quòd clericorum bona non ſint comprehenſa, ſicuti ſunt exemptæ dominorum perſonæ. Et quàmuis articulus iſte egere videatur declaratione Põtificia, poſſet tamen dici (ſaluo meliori iudicio) quòd liceret iudicibus eccleſiaſticis ad imitationẽ legũ punire clericos publicatione bonorũ in caſibus in quibus laici puniẽdi eſſent: quia ſicut leges nõ dedignãtur ſacros canones imitari, ita & ſacrorũ ſtatuta canonũ principũ cõſtitutionibus adiuuantur, vt ſunt verba tex. in c. j. de no. ope. nunc. Vbi etiam gl. dicit quòd legibus vtendũ eſt in cauſis eccleſiaſticis, niſi canonibus cõtradicant: & licet nõ inueniamus in iure deciſum quòd clerici puniantur pœna amiſsionis bonorũ in eiſdẽ caſibus in qúibus & laici, ſufficere poſſet quòd canones hoc nõ reprobãt neq; fieri prohibẽt: & ſicut quotidie in curiis eccleſiaſticis bona eccleſiarũ & patrimonialia clericorũ quãtũcunq; ſint virtutibus præditi ſubſunt cenſuris legum, & virtute earũ in defectum canonum auferuntur ab vno, & adiudicãtur alteri etiam laico: quid mirum erit ſi ſic bona clericorum flagitia committentium, imitatione legũ ſeruata ab ipſis auferantur, & eccleſiis ſeu aliis piis operibus applicẽtur. Quãdo verò alicui iudici longiori examinatione præmiſſa, & vrgentioribus fundamentis perſuaſo, viſum fuerit in aliquo caſu hanc eſſe ſequẽdam opinionem, ſi clericus dãnatus filios legitimos habuerit, vt in eorũ præiudiciũ eã nõ ſeruet cõſulo, vt quid enim eccleſia ditãda eſt, vel alij vſus pij quærendi ſunt, eſurientibus filiis etiã parentis iniqui, quando nõ diſpoſitione canonica, ſed imitatione legali, paterna bona publicãda vidẽtur? Poſſet etiã ſecũdò quæri in hoc propoſito, an in caſibus in quibus bona clericorũ confiſcanda ſunt, veniãt omnia pariformiter, & ſine aliqua diſtinctione publicãda? In quo videtur dicẽdũ quòd bona clericorũ ſiue ſint mobilia vel immobilia publicari poſſunt, quia in hoc nullũ ſolet adhiberi diſcrimen, vt per Hieronymum Pauli, in libro prouinciali omniũ eccleſiarum, fol. xliiij. verſ. quid ſi presbyter. Si verò clericus damnatus haberet vſumfructum alicuius rei, tunc ius talis vſusfructus non confiſcatur etiam naturaliter viuente vſufructuario, ex ſententia Bal. Et Salic. in l. j. C. de bo. libert. quos refert Alex. in j. vol. conſ. xxiij. inci. prima cõſideratione. Bona præterea & iura quæ nõ tranſeunt in extraneum hæredẽ non poterunt publicari confiſcatis bonis clerici dãnati: quia fiſcus habetur loco extranei ſucceſſoris, vt probatur in l. Iura libertorum. & ibi notat Bar. ff. de iure patro. & notat etiam Bal. in d. l. j. & Alex. in l. In inſulam. ff.ſol. matrim. in princip. & in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. in col. xj. ff. de damno infecto. ex quo venit quòd ſi clericus dãnatus haberet emphytheoſim eccleſiaſticam, vel feudũ eccleſiæ, tunc illa non venirent in confiſcationem, per ea quæ notant Bald. in d. l. j. & Alex. in d. conſi. per tex. in Auth. de aliena. & emphy. §. Illo. & in c. Felicis. §. Si qua verò. de pœ. in vj. & per alia relata per Alex. ibi, quem etiã vide aſſerentem quòd concluditur cõmuniter quòd emphyteoſis conceſſa à priuato ea conditione & lege quòd non tranſeat ad hæredem extraneum non confiſcatur, dato quòd ſint confiſcata bona emphyteote. quod dicit teneri communiter per Bar. & Docto. in d. §. Si de vectigalibus, & alios quos ipſe refert, & notat etiam Ioan. de Imo. in c. ij. de feu. in v. colũ. verſ. Sed aduerte. Si verò clericus haberet emphyteoſim à priuato quæ poſſet ad extraneos hæredes trãſire, tunc bene veniret in confiſcationẽ bonorum clerici, & ſine præiudicio domini: quia erit ſibi obnoxia quò ad hoc quòd ei debeatur ſua penſio. ita notat Cardi. qui ſic videri meo eſt intelligendus in Clemeñ. Nolẽtes. de hære. in verſ. Inquiſitoribus. in pen. col. quem primò vide in hac materia volentem col. præcedenti quòd quando non poſſet emphyteoſis confiſcari, tunc ius meliorationũ poſſet confiſcari. pro quo refert Specu. & Ioan. And. quod eſt vtile ad declarationem ſupradictæ concluſionis de emphyteoſi eccleſiaſtica, & priuati in caſu in quo non poteſt confiſcari. An autem ſi clericus haberet ſeudum non eccleſiaſticũ veniet in confiſcationẽ, vide Alex. in d. conſi. xxiij. in ij. col. verſi. Idẽ videmus. vbi concludit ꝙ feudum quod non trãſit ad hæredes extraneos non cõfiſcatur. & vide etiã Paul. de caſt. in l. In inſulam. ff. ſolu. matri. vbi notat quòd in fiſcum non tranſit feudũ vel emphyteoſis quæ poſt mortem confiſcati deuẽtura ſunt ad filios vt filios: ex quo ſequitur quòd ſi clericus habet tale feudum quod poteſt tranſire ad ſuos extraneos hæredes, confiſcabitur ſimul cũ aliis bonis. Pro quo vide quod notat Alex. in d. §. Si de vectigalibus. in xij. col. verſ. Item addit, ſeruato tamẽ indemni domino feudi, cui poſt confiſcationem ſoluetur penſio, & exhibebũtur alia obſequia quæ per poſſeſſorẽ feudi pręſtari debent. Quod videtur tenere Cardi. in d. verſ. Inquiſitoribus. vbi æquiparat in hac materia res feudales, & res emphyteoticas, dicens, quòd quando crimen non eſt tale quod puniatur per leges feudales, quòd nihil ſpeciale inuenit in feudis: & quòd generaliter dici poteſt quòd res feudales & emphyteoticæ confiſcabuntur illi fiſco cui confiſcantur alia bona damnati, ſemper tamen ſine præiudicio domini: quod etiã notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epiſ. & cler. Aduertendũ tamẽ eſſet in hoc quòd licet feudum, vel emphyteoſis ex lege inueſtituræ vel contractus poſſet tranſire ad extraneos hæredes, ſi prohibitum eſſet quòd ad eccleſiam deueniret, tunc ſeruanda erit lex inueſtituræ vel contractus, & non applicabitur eccleſiæ, cui alia bona clerici dãnati applicantur. Si autẽ clericus ſic damnatus haberet bona ſubiecta reſtitutioni, tũc dicendum eſt quòd confiſcabũtur bona illa cum ſua cauſa, ſcilicet quòd adueniente cõditione fideicommiſsi, fiet reſtitutio per fiſcũ. ita decidit Ang. in l. Papinianus. §. Meminiſſe. ff. de inof. teſta. per l. ex facto. ff. ad Trebel. & per alia de quibus ibi: quod etiã probat text. in l. Statius florus. in §. Cornelio felici. ff. de iur. fiſ. quod tamẽ intelligit Alex. in d. conſil. in pen. col. in caſu in quo ſimpliciter ſunt bona ſubiecta reſtitutioni, ſecus autẽ dicit quãdo expreſsè eſſet prohibita alienatio à teſtatore: quia tunc etiã pendent conditione nõ poſſunt tranſire in fiſcũ: ex quo videtur quod in caſu noſtro bona quæ clericus dãnatus teneretur reſtituere ſimpliciter poſt mortem, manerent in cõfiſeatione eius vita durante, ſecus ſi fuit in eis prohibita alienatio à teſtatore, quia tũc non confiſcabuntur. Poteſt præterea & non impertinẽter dubitari, an publicatis bonis alicuius clerici veniat in confiſcatione ius patronatus? & omiſsis quæ à doctoribus in variis locis & cum variis opinionibus tradũtur in hoc dubio, quando Iudex laicus eſt qui cõdemnat patronũ, vt per doct. vbi glo. in cle. paſtoralis. de re iud. & in c. filiis. vbi etiam glo. quã dicunt præcedenti fore contrariam. xvj. quæſt. vij. & in cle. ij. de iure patro. & in c. quanto. de iud. & per Imo. & alios in l. In inſulam. ff. ſolu. matr. & per Floria. in l. Via. §. ſi fundus. ff. de ſerui. ruſti. prædio. in caſu noſtro non eſt aliqua controuerſia inter docto. quàmuis nullus eorum quos ipſe vidi quæſtionem mouerit in ſpecie, videlicet quãdo clerici patroni publicantur bona: ſed ex his quæ docto. aliqui tradunt facilè quæſtio deciditur. Primò ex his quæ notat Firmianus in tractatu de epiſcopo, in iiij. libro, in iiij. parte, in iij. quæſt. in fin. primæ colum. verſ. Sed quæro vtrum. vbi tenet ius patronatus non tranſire in confiſcationem iudicis ſecularis, ſed iudicis eccleſiaſtici ſic. Secundò ex concluſione quam facit Cæſar Lambertinus in elegantiſsimo ſuo tract. de iure patronatus, in tertio libro, articulo viij. octauæ quæſtionis principalis, in col. vj. vbi tenet quòd ſi Iudex eccleſiaſticus procederet propter aliquod delictum caſu quo poſſet ad publicationem bonorum alicuius patroni, ſine dubio includeretur ius patronatus, vt in clemen. Paſtoralis à contrario. §. Rurſus. de re iudic. quia non dicerentur mittere falcem in meſſem alienam: & quòd tunc non erit cõſiderandum an veniat principaliter vel acceſſoriè, vel an exprimatur in tali publicatione vel non ius patronatus: cùm ſimus in caſu in quo Iudex habet iuriſdictionem cognoſcendi de ipſo iure patronatus etiã principaliter, in quo dicit concordare omnes doctores. Si igitur nullus doctorum dubitat quòd in publicatione bonorum contra laicũ patronum facta per Iudicem eccleſiaſticum venit ius patronatus, non diſtinguendo an ſit facta publicatio ſimpliciter omnium bonorũ, an alicuius caſtri, in cuius vniuerſitatẽ tranſeat, meritò ergo firmare audebimus quòd publicatis bonis clerici comprehendetur ius patronatus. Nec in hoc curandum exiſtimo an ille habeat filios legitimos, vel non, ex concluſione Cæſaris Lambertini in fina. verbis dicti octaui articuli, dum tenet quòd in caſu confiſcationis bonorum patroni ius patronatus nullo modo tranſit ad filios, ſed vel ad eccleſiam vel ad fiſcũ, ſicut poteſt tranſire ad extraneos. Ex quibus vltimis ſuis verbis, & ex his quæ ſuprà etiam diximus venit hæc mea ſententia moderanda, niſi ex conſtitutione iuriſpatronatus autoritate illius ad quem ſpectat diſpoſitum eſſet quòd ius illud patronatus non poſſet tranſire niſi ad agnatos, vel ad aliquos homines habentes certas qualitates vel conditiones: quia tunc non comprehenderetur ius patronatus in publicatione bonorum clerici, ſed ſeruaretur diſpoſitio conceſsionis vel inſtitutionis illius. Sed hac ſic quæſtione ſine aliqua difficultate deciſa, reſtat nunc aliud dubium eneruandum: cùm enim ex infrà dicendis appareat quòd bona clerici publicata applicari debeant eccleſiæ à qua recipiebat ſtipendia, vel epiſcopo vt in pios vſus diſtribuat, meritò dubitari poterit, quid tunc faciẽdum eſt de iure patronatus quod perdidit clericus. Et in hoc crederem (ſaluo meliori iudicio) poſſe dici quòd cùm eccleſia cui applicantur bona ratione beneficij vel ſtipẽdij non indigeat iure patronatus, neque illud poſsit facere eam ditiorem, quòd iuſtius erit quòd epiſcopus decernat eccleſiam eſſe liberam in qua erat conſtitutum ius patronatus, & quòd idem faciat & fortiori ratione quando bona debent diſtribui in pios vſus: cùm non debeat vendi ius patronatus vt precium diſtribuatur in eis, nec deceat, nec liceat quòd ipſe ſibi retineat, niſi in caſu quo tale ius patronatus clerici eſſet annexum alicui caſtro, vel rei vniuerſali: quia tunc iuſtum eſt vt ſequatur caſtri vel rei poſſeſſorẽ. Quæri etiam poteſt, an publicatis bonis clerici filiifamilias veniat peculium caſtrenſe, aut aduentitium vel profectitium publicãdum? Et in hoc dubio ſi ſequamur iura ciuilia & doctrinam doctorum loquentiũ generaliter, dicendum eſt quantum ad peculium caſtrenſe quòd non. caſus eſt in l. Si filius. C. de bonis damna. & notat gloſ. quam ibi ſequitur Barto. in l. j. ff. de bonis dam. & idem tenet Bart. in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. verſic. Sextò quæro. penul. colum. ff. de damno infec. Idem videtur velle Bald. in l. filius. ff. de his qui ſunt ſui vel alieni iuris. per d. l. Si filius. C. de bonis damnatorum. Vbi etiam dicit quòd aliqui dixerunt quòd illa lex erat correcta, ſed non rectè conſiderauerunt. & vide eundem Bald. in d. l. Si filius. vbi dicit quòd hoc eſt in ſolatium filij amiſsi, vt damnato filio pater retineat peculium caſtrenſe, & quaſi caſtrenſe, qui præterea intelligit l. illam in filio in poteſtate. & quòd ſecus eſſet in emancipato, cùm non habeat peculium, vt l. fina. in fine. C. de inoffici. teſtamen. & hanc etiam opinionem videlicet quòd peculium caſtrenſe non publicatur: ſequuntur Imol. & Paulus de Caſtro in dicto §. Si de vectigalibus, prout refert ibi Alexand. in colum. xxj. & xxij. vbi defendit hanc opinionem ab Angel. tenente contrarium. Quantum verò ad aduentitiũ idem concludit Barto. in dicto §. Si de vectigalibus, allegato verſicu. Sextò quæro. & ſequen. videlicet quòd etiam proprietas aduentitiorum bonorum quæ eſt filij non publicatur ea ratione: quia filio eſt interdicta omnis alienatio ſine patris conſenſu, vt C. de bo. quæ liber. l. Cum non ſolùm. {§. filiis autẽ.} ergo delinquendo non alienabit, mouetur etiam per text. in l. iij. §. Sed vtrum. ff. de mino. Idem tenet Bal. in l. ij. §. Si filius. ff. quod quiſque iuris. & in l. Executorem. in princip. in vltima charta. C. de executio. rei iudic. & in d. §. Sed vtrum. & Angel. & Imol. in l. Si filius. ff. de dam. infect. quos refert Alexan. in dicto §. Si de vectigalibus. xix. colum. verſi. Adde primò. Præterea quantum ad peculium profectitium idem dicendum eſt, videlicet quòd non veniat in publicatione bonorum filij, etiã ſi habuiſſet filius à patre expreſsè poteſtatem donandi & diſsipandi, quia non ex poteſtate donandi: quia hæc non eſt donatio, nec ex poteſtate diſsipandi: quia non intelligitur cogitatum de delicto. ita concludit Alex. vbi ſupra in xxiij. col. ver ſicu. Item adde. & dicit ita decidere eleganter Ange. in l. Si filius. ff. de dam. infect. & cum eo tranſire ibi ſimpliciter Imol. & idem videtur colligere Barto. ex glo. in d. l. j. ff. de bon. damna. notando verba glo. ibi dum dicit, etiam caſtrenſe. ex quibus verbis innuit glo. quòd nec aduentitium, nec profectitium. Cùm ergo in iure canonico & ciuili non ſit aliter in hac materia diſpoſitum circa hæc peculia in clericis, meritò videtur concludendum quòd publicatis bonis clerici filiifamilias nullum prædictorum peculiorũ publicabitur: cùm ſacri ordines etiam presbyteratus non liberent filium à poteſtate patris, vt eſt text. & ibi Abb. in c. Conſtitutus. de in integ. reſti. & in c. Si annum. de Iudic. in vj. & in authent. Presbyteros. C. de epiſco. & cleri. & per Docto. reprobata glo. ibi in cap. Cum voluntate. de ſentent. excommuni. Nec in hoc aliquid immutat concluſio Doctorum quæ habet, quòd in bonis aduentitiis clericorum, etiam primæ tonſuræ acquiſitorum, eis poſt clericatum, non quæritur patri vſusfructus, quia reputantur bona quaſi caſtrenſia: vt probatur in capitulo, Quia nos. de teſtamen. & ibi notant Abb. Hoſtien. & Barba. & ponit latius doctor noſter Hiſpanus Rodericus Suares in quæſtio. Vtrum in bonis maioratus pater habeat vſumfructum, in fol. penulti. colum. iiij. vſque ad finem: quia licet per hoc videatur quòd talia aduentitia clericorum non habeãt naturam aliorum aduentitiorũ laicorũ, ſatis eſt quòd aſsimilentur bonis quaſi caſtrenſibus, quæ etiam vt ſuprà dictũ eſt non publicantur. Vltimò autem pro pleniori examinatione huius c. operępreciũ eſt quęrere in caſibus in quibus diſpoſitione canonica, aut imitatione legali bona clerici publicari poſsint, cui tandẽ applicari debeant. & in hoc dicendum videtur quòd ſeruanda ſit diſpoſitio text. in capitu. excommunicamus. el j. de hæret. §. j. in qua cauetur quòd bona clericorum damnatorum de hæreſi applicantur eccleſiis à quibus ſtipendia receperunt. Et ſi clericus recepit ſtipendia à pluribus eccleſiis, tunc inter eas diuidentur bona pro rata, vt per gloſ. ibi, in verbo, Stipendia. Vnde hæc videtur practica ſeruanda in omnibus caſibus in quibus bona clerici habentis beneficium vel plura beneficia publicantur. Erit ergo cruæ Iudici qui bona clerici publicari mandauit diuidere ea iuſtè inter eccleſias in quibus beneficia habuit: & ſi aliqua eccleſiarum ſita fuerit extra ſuam diœceſim, & omnia bona clerici fuerint in eius poteſtate, tunc debebit mittere illi portionem ſibi contingẽtem. At ſi in loco beneficij extra diœceſim conſtituti fuerint aliqua bona clerici quæ pertineant ad illam eccleſiam, tunc eius erit officij intimare iudici illius diœceſis ſententiam à ſe latam, vt illam in prædictis bonis exequatur: in caſibus in quibus ſententia lata ſuper confiſcatione bonorum extenditur ad bona ſita extra iuriſdictionem pronunciantis, de quo per Domi. in capitu. Cum ſecundum. ad fin. de hæreti. in vj. & per Ancha. in capitu. Poſtulaſti. viij. quæſtio. de foro compet. & per bonam additionem Feli. in dicto capit. Poſtulaſti. in iij. col. Et quia tex. non diſtinguit an bona damnati clerici recipientis ſtipendium ab eccleſiis fuerint patrimonialia vel ne, acquiſita intuitu eccleſię vel non, videtur velle quòd omnia bona indiſtinctè clerici habentis beneficium applicentur eccleſiæ in qua illud habebat, quod videtur magni effectus: nam poſſet contingere quòd ratione alicuius tenuis beneficij poſſeſsi à clerico poſſet eccleſia patrimonium pingue clerici, vel alia plura bona eius induſtria ſeu arte quæſita ſibi acquirere. In caſu verò in quo clericus damnatus non haberet beneficium, & ſic non eſſet aliqua eccleſia cui applicanda eſſent eius bona, tunc credit Abb. in dicto capitu. excommunicamus. in j. col. debere ea applicari epiſcopo loci qui diſtribuat in pios vſus: cuius opinioni adhæret ibi Ana. in ij. col. Nec curandum eſt in hoc de eo quod ſcripſit Oldra. in conſil. ſuprà allegato, videlicet quòd epiſcopus non habet confiſcationem bonorum, cùm non habeat territorium: nam vt inferius latius ſcribimus, in verbo pœníſve aliis pecuniariis, verior opinio eſt & conſuetudine roborata quòd epiſcopus habet fiſcum. Epiſcopum autem loci in hoc caſu eum eſſe credo, qui eſt epiſcopus diœceſis in qua fertur ſententia publicationis bonorum, dum tamen aliâs ſit Iudex competens, in cuius curia de delicto clerici tractari poterat. Caueat præterea epiſcopus cui prædicta bona applicantur, ne ea conuertat in ſuos vſus: quia præter id quod ſacri canones nullibi bona ſic confiſcata epiſcopis applicant, doctores qui ea illis applicanda ſcripſerunt, tali tamen onere hoc deſcribunt, vt illa in pios vſus conſumant. {De quo ſcripſit Feli. in capitu. irrefragabili. §. Cæterum. de offic. ordina.} Crederem præterea in hoc iudicandum eſſe non ſolùm pium, ſed debitum vſum, in quo dicta bona expendi poſsint & deberent, in alimentis videlicet clerici damnati, dum viueret, ne aliâs fame mori cogeretur, aut eſſet aliunde mendicandum pro eius ſuſtentatione. Verberari. Capvt cxxv. POena verberum in clericorum perſonis à ſacris canonibus recepta eſt. Et hoc forſan quòd cũ dolore & citra vitæ ac membrorum periculũ corrigat, de eáq; mentio fit in c. {j. v. q. j. & in c. nullus clericus. xj. q. j. & in c.} Cum beatus. xlv. diſt. quod eſt concilium Bracarenſe. {tertiũ in cano. vj.} & in c. fi. xxxv. diſt. quod eſt concilium Agathenſe. & in c. j. fina. verbis, de calumnia. Ex quo ibi notat Abb. in vlt. nota. quòd eccleſia poteſt clericum publicè verberare. Cúmq; ceſſent in illis cæteræ pœnæ mortis, ac membrorũ mutilationis, nimirum ſi hanc tanquam paternam correctionem antiqui illi patres ſacrorum canonũ conditores admiſerint. Vide tamen in hoc diſtinctionẽ quam facit tex. & glo. in d. c. Cum beatus. videlicet quòd presbyteri, Abbates, & leuitæ nullis debẽt verberibus ſubiacere, exceptis grauibus & mortalibus culpis: minores tamen clerici verberãtur pro minoribus culpis. & idem notat Præpo. in d. cap. fi. xxxv. diſtin. In qua tamen imponenda iudices eccleſiaſtici aduertere debent ſemper, quòd in caſu quo clericus venit verberandus, non poteſt nec debet verberari per laicum etiam de mandato ſuo, vt in capitu. Vniuerſitatis. de ſenten. excommun. & per gloſſ. in cap. Si clericos. eod. titu. lib. vj. & ita etiam diſponitur in l. lvj. titul. v. parti. j. vbi dicit lex quòd tam prælatus mandans, quàm laicus obtemperans in hoc excõmunicatus eſt, ſed debet per miniſtrũ eccleſiæ verberari, vt not. Cardi. de Turrecremata poſt Hugo. in c. Illi qui. v. q. v. & ſecundum eos conſtitutus in minori ordine poterit etiã presbyterũ verberare. Imò plus voluit Abb. in c. Inter alia. in col. iiij. de immu. eccle. quòd pro honeſtate eccleſiæ clericus debet verberari in eccleſia, & per clericum, & non per laicum, allegando d. c. Vniuerſitatis. {Quãdo verò clericus eſt incorrigibilis, poteſt per laicũ verberari, vt not. glo. in ſumma xlv. diſt. allegando text. in c. vt famæ. de ſenten. excom. Tu tamen lector aduerte an tex. ille probet hanc concluſionem, cum nihil de verberibus diſponat: ſed de captura facienda per laicum, & inter hos duos actus, non paruum videtur eſſe diſcrimen. Nam difficilius capitur clericus niſi per laicos. Captum tamen clericum verberare per aliũ clericũ in minoribus ſaltem, non ſic difficile eſt. præmaximè quia in quauis republica miniſtri deputati ad capturam delinquentium laici ſunt. ideo videndum eſt an ſola autoritas glo.ſufficeret ad veritatem huius concluſionis. quam tamen ſimpliciter ſequutus fuit Bertachi. in tract. de epiſcopo. iij. par. iiij. lib. de poteſtate & autoritate epiſcopi in temporalibus circa perſonas. verſi. quarto quæro an epiſcopus.} Et aduerte quòd iudex eccleſiaſticus habet iuriſdictionẽ fuſtigandi & verberandi, & ſententiam ſuã poteſt ſuper his mandare executioni abſq; ſcrupulo irregularitatis, licet in fuſtigatione vt in plurimũ interueniat ali qualis effuſio ſanguinis: quia illa qualis qualis effuſio non cõſideratur, cùm nõ veniat principaliter ex ſentẽtia, ſed accidat ex poſtfacto: & ſatis eſt ꝙ in ſententia clerici nõ infertur pœna, ex qua principaliter & immediatè veniat ſanguis. ita Paul. Grillan. in tract. de relaxatione carceratorũ, in v. q. & licet huic concluſioni videatur refragari tex. in c. in Archiepiſcopatu. de rapto. & gl. ibi. & in c. his à quibus. xxiij. q. vlt. tamẽ crederẽ ſaluari poſſe dictũ huius doctoris, quãdo illa ſanguinis effuſio eſſet, vt ipſe dicit aliqualis: nã text. in d. c. in Archiepiſcopatu. non reprobat, ſi aliquis ſanguis ex flagellis proſiliat, ſed ꝙ flagella in vindictã ſanguinis tranſire videãtur: vnde prohibet vindictã ſanguinis, non verò accidentalem effuſionem. Vnde nec exiſtimo neceſſarium fore vt audiui, facere aliquos iudices quòd flagellãdos induũt lineis veſtibus intinctis cæra, vt deſuper flagellẽtur, dum enim ſcrupulis conſulunt, correctionem inutilem & parum timendã efficiunt. {Vel verius in hoc dici poſſet, quòd etiã ſi iudex prætenderet in pœna verberũ vel fuſtigationis effuſionẽ ſanguinis, & verè ſuccederet, & in magna quãtitate, non propter hoc incurreret irregularitatem, cùm hæc non contrahatur niſi ſola morte, vel mẽbri mutilatione, vt notat Abb. in c. j. nu. 8. qui cleri. vel vouẽ. & Cardi. in cle. ſi furioſus. per tex. ibi, de homic. col. vlt. q. xxxj. & per tex. in c. in Archiepiſcopatu. de rapto. quem pro hac concluſione põderat, & reſpõdet ad tex. in c. cũ illorũ. de ſenten. excõ. Et vide Sylue. qui refert Abb. vbi ſuprà in ſua ſumma, verbo, homicidium. 3. §. Tertiò quæritur.} In exilium mitti. Capvt cxxvi. ECcleſiaſtici iudices poſſunt imponere pœnam exilij, vt probatur in c. j. de calũ. & in c. pe. de pœ. & in c. Hi qui. iij. q. iiij. & in c. Cum beatus. xlv. diſt. Et notãt doct. in c. Cum nõ ab homine. de iudi. licet ibi Ant. nitatur colligere arg. ex illo tex. quòd eccleſia nõ habet pœnã exilij, cui in hoc aduerſatur Barb. ibi, in col. vj. verſ. Et dicit hoc. Vbi namq; pœna certa nõ eſt impoſita à iure, & delictum quod venit puniendũ in clerico, videtur quodammodo cohærere alicui loco, prudẽter ſe habent iudices eccleſiaſtici, ſi delinquẽtibus clericis pœnam inferant exilij. Sicut enim occaſio delinquendi facilè præcipitat etiã eos qui aliquam virtutis curã habere ſolent, ſic eadẽ occaſione ſublata facilius eſt à difficili & aſperrima vitiorum ſemita, ad amœniſsimã virtutis viã reuocari. Quod bene cõprobant verba illa ſingularia ſanctiſsimi Hiſpaniæ noſtræ doctoris clariſsimi lfidori, inſigníſque vrbis Hiſpaleñ. Præſulis pręfulgidi, quę Gratianus intexuit in c. Valet. lxxxj. diſt. Valet (inquit ille) interdum conuerſis pro ſalute animæ ſuæ mutatio loci. Plerũq; enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruũ eſt ergo & inde etiã corporaliter euelli, vbi quiſq; illecebris deſeruiuit. Nam locus vbi quiſq; prauè vixerit, in aſpectu mentis apponit, quod ſæpe ibi cogitauit vel geſſit. Aduertat tamen in hac materia epiſcopus vel eius vicarius, quòd poſtquàm clericus propter crimẽ eſt dãnatus ad pœnã exilij legitima cauſa, & probatione ſubſiſtente, non poteſt ab exilio reuocari, & ſic non poterit clericum exilio damnatũ rebannire. ita notat Præpo. arg. tex. ibi in c. In primis. ij. q. j. Ratio eſt ſecundũ eum, quia ex quo legitimè eſt miſſus in exiliũ, inferior non poteſt ſuper iſtis gratiã facere: vt habetur in c. Cum t. de re. iudi. Facit etiam text. in l. Relegati. ff. de pœn. Ex quo ibi not. Bar. quòd miſſo in exiliũ ſolus princeps & non alius poteſt dare licentiam veniendi, & quòd reuertatur, quẽ vide vlterius etiam dicentẽ quòd quilibet iudex poteſt dare licentiam exuli reuertendi ex iuſta cauſa: quod eſt notandum in noſtro propoſito, quia per hoc videtur quòd epiſcopus vel eius vicarius poſſet idem facere ex cauſa iuſta. Si tamen clericus eſſet de facto in exilium miſſus, tunc bene poteſt per eundem iudicem reuocari ſecundum Præpo. vbi ſuprà, arg. tex. & quæ ibi notat Bal. in c. Ab excommunicato, de reſcript. Idem Bal. & Iaſ. in l. Si pacto quo pœnam. C. de pact. de quo ego latius ſcripſi in meis doctrinis magiſtralibus, in doctrina incipienti, factum de facto. Deponi. Capvt cxxvii. DEpoſitio eſt perpetua remotio ab altaris miniſterio, notat Abb. in c. At ſi clerici. de iud. col. j. & refert ibi Decius col. iiij. verſ. quintò nota. & depoſitus ſimpliciter intelligitur depoſitus perpetuò, licet non exprimatur, vt per glo. not. in c. j. in glo. fi. l. diſtin. vbi Domi. & tenet Decius vbi ſuprà. & vide gloſ. nota. quæ probat iſtã concluſionem in c. Accedens. l. diſt. vbi tamen vide ſing. diſt. Præpo. in hoc artic. & nota ꝙ regulariter pro nullo crimine poteſt deponi clericus, niſi de iure aliud exprimatur, notat Domi. in §. de his. l. diſt. & in c. j. xxxv. diſt. niſi in grauibus, vt ibi per eum: quod refert Decius in d. cap. At ſi clerici. in prin. in col. pen. de iud. Item pro delicto enormi poteſt fieri depoſitio. ita dicit Abb. in c. fi. de cele. miſſ. allegat tex. in c. Tuæ. de pœnis. qui tex. dicit, magnis ſceleribus: quod verbum magnis plura delicta comprehendere videtur, quàm verbum enorme. & vide Anto. in c. Cum dilectus. de purg. cano. col. vj. verſ. Caue quia illud. qui ex verbis Inno. ibi colligit vnã theoricam, quam dicit tenẽdam pro vera, quòd vbicũq; pro aliquo delicto venit imponenda pœna mortis, tunc de iure canonico in locum ipſius intelligitur ſubrogata pœna depoſitionis: quod refert & ſequitur Feli. in c. qualiter. el ij. §. Ad corrigendos, iiij. col. de accuſ. limitando niſi de iure canonico alia pœna tanquam ordinaria imponatur. Aduerte tame in iſta materia quòd Decius in cap. At ſi clerici. in col. xx. de iudi. verſicu. De ſecundo. colligit duas concluſiones ex Abb. ibi. Prima quòd pœna depoſitionis non imponitur niſi pro graui crimine. Secunda quòd quæ dicantur crimina grauia relinquitur arbitrio iudicis, ex quo poſtea, in eadem colum. verſ. Secunda concluſio, dicit quòd erit in arbitrio iudicis quæ crimina dicantur requirere depoſitionẽ. Et vide etiam quod notat Abb. in c. Latores. de cleri. excom. miniſ. de quo ſuprà memini in parte ſuſpenſionis, excommunicationis & c. Item nota quòd ad depoſitionem presbyteri non ſemper requiritur dolus, ſed ſupina ignorãtia æquiparatur dolo, quo ad hoc. ita notat Abb. ex tex. ibi, quem dicit valde notabilẽ in c. fi. de celebra. miſſa. Et aduerte quòd ſi depoſitus ab officio celebrat, priuatur participatione corporis & ſanguinis domini, & permanet in hac excommunicatione vſq; ad diem vltimum, ita vt viaticum tantummodo exitus ſui tempore percipiat: vt habetur in c. Accedens. l. diſt. & ibi notat Præpo. & in iſta materia depoſitionis vide Archi. in c. Presbyteri. el ij. v. quæſt. vj. vbi tradit nimis generalem & dubiam doctrinam videri meo, videlicet quòd ſi clericus deponitur pro aliquo crimine, poteſt à iudice ſeculari adhuc puniri pro eodem: ſicut enim accidit quem diuerſis legibus teneri pro eodem crimine, ſic eodem modo lege & canone. Nam clericus depoſitus non efficitur de foro iudicis ſecularis propter ſolam depoſitionem, quomodo ergo poterit per ipſum puniri? Præterea non ſequitur: poteſt quis teneri diuerſis legibus pro eodem crimine: ergo clericus poteſt puniri pœna canonica per epiſcopum, & legali per iudicem ſecularem, non præmiſſa degradatione & traditione. {An autem clericus depoſitus poſsit reſtitui per Epiſcopum, vide Gondi. Villadie. in tract. de legato, par. j. quæſt. xiiij. nume. 63. Tomo 2. tracta. diuerſorum Docto. fol. 292. Et vide in pontificali. fol. 204. colum. j.} In arctum monasterium detrudi. Capvt cxxviii. ANtiquis illis ac venerandis patribus qui futuro vniuerſalis ecclesiæ ſtatui nedum claritate, ac ſanctimonia vitæ ſuæ, ſed piis ſanctionibus conſuluerunt, non minus fuit curæ delinquẽtium pœnas decernere, quàm eorum futuræ emendæ prouidere, non ſatis ſuo animarum zelo mirabili eſſe cenſentes, ſi facinoroſis inflicta pœna (quæ aliis ſimilia perpetrandi metum ingeſsit) ipſiſmet admiſſa deplorandi non præſtaret oportunitatem. Ac ideo poſt depoſitionis pœnam ſtatutam vt depoſiti ad agendam pœnitentiam in monaſterium aliquod detruderentur, ordinarunt: vt ſic eos monachorum integritas ac venuſtas confunderent, & vitæ auſteritas ad amplectendam voluntariè pro ſuis exceſsibus pœnitentiam ſuaderet, ac charitas (quæ dum verior eſt, in vitiis prolapſos magis ſubleuat quàm improperat) ad agnitionẽ culpæ, & ſpẽ veniæ cõmoneret. Vnde regulare eſt quòd epiſcopus debet aſsignare clerico, quẽ deponit, monaſteriũ, vbi peccata lugeat, & illa vlterius nõ committat, vt in c. Sacerdos. lxxxj. diſt. Sed hoc vt videmus receſsit ab vſu: quod forſan euenit ex eo ꝙ iudices eccleſiaſtici adeò ſegniter laborãt crimina punire, vt rariſsimè videamus eos delinquẽtibus depoſitionis pœnã inferre. Item & ex alio capite, quia omnia monaſteria iam ſunt ab epiſcoporum iuriſdictione exẽpta: & ideo nõ ſic iudicibus datur facultas aſsignandi monaſteriũ. vnde Alex. tertius reputans hanc detruſionẽ non ita facilem dum illam fieri præcipit in c. Sicut dignum. in §. Clericos. de homi. addit conditionẽ, ſi fieri poteſt, forſan de poſsibilitate dubitãs, non tam propter penuriã monaſteriorum, quàm propter voluntatẽ recipiẽdi detrudẽdos in eis. Aduerte tamen ꝙ Præpoſ. in c. Si euangelica. lv. diſt. notat ex text. ibi, ꝙ clericus qui non eſt ſufficienter punitus pro grauitate delicti cũ ſola depoſitione poteſt detrudi in monaſteriũ: ex quo videtur, ꝙ nõ indifferẽter poſt depoſitionẽ debet ſuccedere incluſio. {quomodo autẽ alimenta miniſtrãda ſunt iis, qui in monaſterio ad pœnitentiã deputãtur, vide bonũ text. Greg. in c. de lapſis, xvj. q. vj. vbi vide Archid. dicentẽ ꝙ pauperes clerici ponendi ſunt in monaſteriis à diuitibus, aut alendi ab Epiſcopo.} & de materia huius cap. vide quod ſcribitur in ſequen. Ac in perpetuum carcerem damnari. Capvt cxxix. Hvivs pœnæ fit mentio in c. pen. de hæret. & in c. Nouimus. de verb.ſign. & in extrauag. Diuinis exemplis, quæ eſt ſub tit. de pœnis. in extrauagantibus cõmunibus. dicitur autẽ hæc pœna perpetui carceris capitalis ſecundùm Bald. in l. Reos. in princ. col. j. de accuſat. quem refert Felin. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in col. iiij. de accuſa. Quæ quidem pœna ſi ab eccleſiaſticis iudicibus imponeretur, vbi delictorum qualitas exig it, cuſtodia tali, vt reuera perpetua eſſet, longè leuius cẽſerẽtur punita laicorũ delicta naturali morte, quàm clericorum perpetuo carcere. Nam vt Card.ſcripſit in c. Cum non ab homine. de iudic. longè minor pœna eſt ſtatim mori, quàm diu affligi ſine ſalutis ſpe. Quãdo autem iſta pœna vel præcedẽs imponi debeat, Inno. in c. qualiter. el ij. de accuſat. in col. pen. verſ. & ſunt. videtur velle ꝙ hæc pœna carceris æquiparatur pœnæ damnationis in metallũ iuris ciuilis. Vnde ſecundùm hoc videretur imponẽda in caſibus quibus iure ciuili quis punitur pœna tali, & ad hoc refert eundem Inno. Ioan. de Ana. in conſil. j. in col. ij. Abb. tamen in c. Tuæ. de pœnis. tradit talem doctrinã, quòd vbi pro delicto imponitur pœna mortis de iure ciuili, tunc depoſitus detruditur in carcerem perpetuum: quando verò imponitur pœna alia citra mortẽ, tũc detruditur in monaſteriũ. Contra quẽ inſtat Philip. Decius in c. Cum non ab homine. in col. vj. verſ. Sed iſta doctrina. de iudi. dicendo quòd hoc non eſt verum, quia in caſu. c. Clerici. de exceſ. prælat. & in c. Tuæ. de pœnis, fit detruſio: licet de iure ciuili imponatur pœna mortis, & refert Aretin. latè ſcribẽtem in hoc, in col. ix. qui concludit ſecundùm eũ, quòd debet quis detrudi in monaſterium ad agẽdam pœnitentiam, & ſi non velit agere, ponitur in perpetuis carceribus, allegat. d. c. Vt famæ. de ſent. excom. & c. A nobis. de apoſta. Sed contra hoc arguit Deci. de text. in c. Nouimus. de verb.ſignifi. & in c. penul. de hæret. Vnde videtur ſibi quòd in carcerem detrudatur quis, quando inſurgit maior ſuſpitio fugæ pro maiori ſecuritate.ſed iſta diſtinctio Decij non placet: quia pœna perpetui carceris, tunc non ratione pœnæ, ſed ſecuritatis daretur: vnde non conſideraretur delicti qualitas, ſed fugæ timor. Vnde melior eſt ſententia. Areti. vbi ſupra, quam ipſe Decius non integrè refert: nam concludit ipſe Aretin. quòd quàmuis pœna mortis imponatur de iure ciuili, nõ tamen debet imponi de iure canonico pœna perpetui carceris: quod ipſe limitat dupliciter, Primò in caſibus exceptis, in quibus expreſsè cauetur de pœna carceris, vt in cap. pen. & fin. de hæreti. Secundò vbi propter immanitatem delicti non eſſet imponenda laico ſimpliciter pœna mortis, ſed cũ aliqua qualitate atroci, vt puta ignis, traditionis ad beſtias, lacerationis membrorum, & huiuſmodi: tunc enim videtur ſibi imponenda pœna perpetui carceris: quod intelligit verũ, ſiue illa pœna ſit naturalis criminis, ſiue Iudex illam imponat, augendo illã propter aliquam qualitatem animo inhærentem: & ſic dicit intelligendum c. Nouimus.ſuprà alleg. de quo arguit contra illum Dec. Et aduerte quòd Bald. In l. penult. C. ad l. Aquil. dicit quòd ſi epiſcopi imponerent aliquem in ita arcto loco quòd non haberet aërem ſufficientem, vel darent ſic parum comedere quòd de facili moreretur, quòd eſſent irregulares, Vnde prouidere deberent eccleſiaſtici iudices, quãdo alicui carcerem perpetuum aſsignant, ne ex defectu aeris vel cibi moriatur. Idem notat Abb. in c. A nobis. de apoſta. reſerendo Ioan. And. Et vide Io. de Anan. in c. j. de collu. detegen. & in c. qualiter & quando. el ij. §. fin. verſ. Nunquid autem epiſcopus. de accuſa. & Matth. de Afflictis in j. lib. Conſtitut. Siciliæ, in fol. cxxix. col. iij. & Maria. in repet. c. Ad audientiam. de homi. in col. xxxj. verſi. quinquageſimò octauo quæro, vbi referunt Bald. vbi ſuprà, & alios idem tenentes. Et vide etiam Cardi. in Clem. j. de pœnit. & remiſ. in quæſtio. vij. vbi referẽdo Laurent. dicit quòd ponentes aliquem in tali carcere in quo propter eius arctionem incarcerati non viuunt vltra ſex vel octo dies reputat homicidas, vel irregulares: quia illa pœna eſt magis afflictiua, quàm ſi ponerentur in patibulo. Aliâs autem ſi damnatus ad perpetuum carcerem moriatur, dicitur naturaliter mori, vt notat Bald. in l. j. C. de his qui ad liber. peruen. non poſ. quem refert Ioan. de Ana. in cap. fin. de homic. num. viij. vide Feli. in cap. Qualiter. el ij. de accuſ. §. Ad corrigendos. col. v. in princ. Et nota ꝙ licet aliâs damnato ad perpetuum carcerem ex forma ſtatuti, vel de iure communi, non poſsit aliquid relinqui vltra alimenta, dicit Marian. in c. Veniens. de accuſa. in col. xxviij. in verſic. Vndecimò quæro, quòd de iure canonico videtur poſſe attẽtari quòd taliter damnato non poſſent relinqui alimenta, cùm ſibi deputetur panis anguſtiæ, & aqua doloris. De quo tamen articulo vide latius Corſetũ in repertorio Abb. in verbo carcer. in verſi. An valeat. & Feli. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. col. iiij. in fin. de accuſa. Prærerea in hac materia poterit meritò dubitari, an valeat teſtamentum clerici damnati ad perpetuum carcerem, qui ibi finaliter deceſsit? Quod examinat Bald. in j. volum. conſil. ccccxlviij. quæritur in primis. vbi tandẽ concludit quòd non, & quòd talis nec actiuè, nec paſsiuè ſit teſtabilis. Et quia principale fundamentum ſuũ eſt, quia tali pœna damnatus continetur ſub cõdemnatis ad mortẽ: quia licet non ſit condẽnatus ad mortem ſubitaneã, eſt condemnatus ad breuitatẽ vitæ. Poſſes tu regnorum Caſtellæ & Logionis incola nõ immeritò inferre ꝙ hodie attento iure eorum ſecus eſſet, cùm per l. iiij. in legibus Tauri editis diſponatur ꝙ damnatus ad mortẽ ciuilem ſiue naturalem poſsit teſtari, niſi damnetur propter crimen inducens cõfiſcationem bonorũ. An autem epiſcopus qui condemnat clericum ad perpetuũ carcerem poſsit in ſententia reſeruare ſibi poteſtatem minuendi pœnam ſuo arbitrio, vide Bald. in auct. Interdicimus. C. de epiſc. & cleri. referẽtem Guillel. diſputaſſe hoc, & finaliter tenuiſſe quòd ſic. Sed dicit Bald. cõtra naturam pœnæ declarandæ in ſententia nõ poteſt fieri reſeruatio: quia eſſet implicare contraria, ſed aſſerit tandẽ quòd fortè fallit in ſententia epiſcopi: quia mitius debet agi cum eo quàm cum alio, arg. d. aucten. Interdicimus ſecundùm vnum intellectum: cuius verba ferè ad literam refert Felin. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. in col. vj. de accuſat. & nihil in hoc. Exigentibus culpis. Capvt cxxx. Qvae ſint culpę propter quas quis debeat tradi curiæ ſeculari, ex his quę ſuprà tradidimus facilè quis dignoſcere poteſt. Cauſa autẽ facilioris inuentionis volo hîc ſaltem ſummariè referre: habes enim hoc examinatum ſuprà in verbo Sortilegi, & in verbo hæretici, & in verbo falſarij, & in verbo conſpiratores, & in verbo, & per assaſsinos, & in verbo læſæ maieſtatis. Et an propter delictum grauiſsimum perpetratum à clericis tradi debeant curiæ ſeculari, vltra caſus expreſſos in iure habes plenè ſuprà in verbo parricidæ. Data incorrigibilitate. Capvt cxxxi. Cvm Eccleſia nunquam intenderit priuilegiis ſuis clericos fouere proteruos atque incorrigibiles, ſtatuit Celeſtinus tertius, in c. Cum non ab homine. de iudic. clericum ab eccleſiaſtico iudice depoſitum, ſi adhuc incorrigibilis fuerit, excommunicari debere, deinde contumacia creſcente anathematis mucrone feriri. Tandem ſi in profundum malorũ veniens contempſerit, cùm eccleſia non habeat vltrà quid faciat, per ſecularem poteſtatem eſſe comprimendum, ita quòd ei deputetur exilium, vel alia legitima pœna inferatur. Noluit tamen quòd ſola incorrigibilitas ſufficeret vt comprimeretur clericus depoſitus à ſeculari iudice: niſi excommunicatio & anathema ſubſequerentur: & inſuper vtriſque contemptus: vt patet ex verbis illius text. Dicitur autem clericus depoſitus incorrigibilis ſecundùm Abb. ibi, col. penult. verſ. quæro qualiter. poſt Ant. ſi committat alia delicta, etiam ſi non ſint ſimilia, vel ſi ſint minora, ex rationibus de quibus per eum, quem ſequitur Decius ibi col. fin. Dicitur etiam incorrigibilis, ſi cùm deturderetur in monaſterium ad pœnitentiam peragendam, ea non peracta capit fugam, & occultat ſe, vel aliter de facto impedit, vt non poſsit cum iudex arctare, licet non reperiatur in nouo delicto, quia tunc poſt excommunicationem, & anathema comprimendus eſt per iudicem fecularem, vt in text. ſecundùm Abbat. vbi ſuprà, in col. fin. Sequitur Decius, vbi ſuprà. Item aduerte quòd Decius ibi ponit alium caſum incorrigibilitatis tanquam diuerſum ab aliis, quem dicit ex Abbate colligere, videlicet quando clericus ter monitus non deſiſtit, qui iudicio meo ſub primo comprehenditur: nam ſi non deſiſtit, ergo perſeuerat in crimine, & tunc ſola perſeuerantia ſine monitione reddit eum incorrigibilem: niſi dicamus, quòd ſentiat Decius quando monetur vt deſiſtat à nouis criminibus quibus inuoluitur poſt depoſitionem. Quod adhuc etiam non videtur iuuare opinionem ſuam, quia tunc etiam commiſſio nouorum criminum etiam minorum redderet eum incorrigibilem ſine monitione per ſupradicta. Addit etiam quartum caſum incorrigibilitatis Decius allegando Domini. videlicet quando ſemel correctus verbis non ſe emendat, qui etiam in propoſito noſtro videtur impertinens: nã ſi poſt depoſitionẽ non ſe emendat etiam correctione verbali nõ præmiſſa dicetur incorrigibilis vt excõmunicari valeat. Sit autẽ in hac materia vera reſoloutio, ꝙ nullus caſus datur à doctoribus qui ſuccedat poſt depoſitionẽ, qui ſolus ſufficiat vt tradatur curię ſeculari: niſi præcedat cõtemptus excõmunicationis vel anathematis. Et cùm clericus depoſitus ſit de iuriſdictione eccleſiæ, vt per Abb. in c. Ioannes. & in c. ex parte. de cler. coniug. Iudex eccleſiaſticus debet declarare eũ incorrigibilem, ipſo tamen non citatione fugiat, vt per Abb. poſt Card. in d. c. Cum nõ ab homine. & Inno. in c. j. de homic. lib. vj. quos refert Aret. d. c. Cum non ab homine. col. v. & vide Felin. ibi. iiij. col. qui dicit ꝙ ex omnibus dictis doctorũ cõmuniter ibi colligitur ꝙ poteſtas quę datur iudici ſeculari ſuper depoſito incorrigibili nõ exercetur, niſi declaretur qualitas incorrigibilitatis, ipſam conferẽs. Et nota ꝙ clericus incorrigibilis, qui nõ poteſt puniri ab eccleſia, poteſt ipſo iure cõprimi à iudice ſeculari abſq; alia degradatione. Hæc eſt cõmunis opinio modernorũ poſt Ioan. And. & Anto. vt firmat Aret. in d. cap. Cum non ab homine. col. v. verſ. Tertia fuit opinio. & vide Domi. in c. Nec licuit. xvij. diſt. qui notat ibi glo. pro iſto dicto Ioan. And. Clericus autẽ ſic propter incorrigibilitatẽ effectus de foro ſeculari puniri debet nõ ad voluntatem eccleſiæ, ſed prout iudici ſeculari videbitur. Ita notat Abb. in d. c. Cũ nõ ab homine. in vlt. nota. qui illum puniet pœna impoſita per leges ciuiles laicis pro illo delicto à clerico perpetrato, vt probat tex. in c. Ad falſariorũ. de cri. fal. Præterea in iſta materia vide notabilia verba Cardi. in quodam conſilio, quæ refert Feli. in c. Rodulphus. de reſcript. in col. xxxv. quę dicit nõ legiſſe alibi, dum ſcripſit quòd in modo confitendi delictũ poteſt reus talia verba dicere, quòd ex illis appareat reũ eſſe incorrigibilem: quia oſtendit non ſolũ non pœnitere de delicto commiſſo, ſed dolere quòd delictum nõ fuerit ita plenè perpetratum & conſummatum ſicut ipſe attentauit, & intendebat committere, vt patet in facti contigẽtia, ſuper quo Cardin. ſcripſerat conſilium, de quo meminit Felin. Degradari. Capvt cxxxii. De hac pęna degradationis mẽtio fit in c. qualiter. el ij. de accu. & in c. Tuę. de. pœ. In cuius impoſitione notãdum eſt quod voluit Ana. in c. j. de cle. pugnan. in duel. quaſi in fi. poſt Anto. quẽ ibi refert, quòd pro nullo crimine quãtumcũq; graui imponitur clerico pœna degradationis, niſi reperiatur iure expreſſum. Ex quo ſunt reſtringẽda iura in d. c. qualiter. & c. Tuæ. quod eſt notandũ ſecundùm eũ. Et aduertendum eſt etiã quòd ſine accuſatione nemo degradandus eſt, licet aliâs ſit puniẽdus, vt in c. Dilectus filius. de ſimo. ſecũdùm Hoſti. in ſumma, tit. de accuſ. in §. quis ſit effectus accuſationis. verſ. Ergo ſine accuſatore. Itẽ etiã eſt notandũ quòd licet clericus ſit cõſtitutus in minoribus, nihilominus eſt capax ſentẽtiæ depoſitionis ſeu degradationis, not. Ant. in c. At ſi clerici de iud. Quod dicit ibi pulchrũ Barba. in c. Cũ nõ ab homine. ij. col. de iud. & reſpõdet ad tex. in c. Clericus. lo ij. de vi. & hone. cler. Et ad id quod notat ibi Anto. quaſi ſibi contrarius. & adducit in confirmatione huius tex. in c. Si ꝗs epiſcopus xxvij. q. j. & visa Arnal. Albert. in repe. c. quoniã. de hære. in vj. fo. iij. col. ij. verſ. Nota quintò. vbi tenet dictã cõcluſionẽ quòd etiam clericus in minoribus conſtitutus, vel ſimplex tõſuratus degradatur, & neminẽ ex prædictis doctoribus allegat, ſed pontificalẽ librũ modernũ, fol. clxxv. & alia fundamẽta quæ per te vide. Et in iſta materia degradationis videtur colligi doctrina notabilis ex dictis per Abba. in c. At ſi clerici. in princ. in col. iij. de iude. quòd vbi in aliquo canone dicitur quòd clericus degradetur & detrudatur in monaſterium, intelligitur de degradatione verbali, quia ſi fieret actualis, ſtatim fieret de foro ſeculari, vt in c. ij. de pœ. lib. vj. Quã dicit eſſe elegantẽ determinationẽ Feli. in c. qualiter. el ij. in fin. de accuſatio. {Formam verò actualis degradationis hic non libuit inſerere, quia facile eſt videre eam volentibus in libro Pontificali, fol. ccv. cum duabus ſequentibus. Deſcribitur etiã prout actualiter facta fuit in perſona cuiuſdã presbyteri, propter homicidiũ qualificatum in iij. parte Repetitionis c. Ranutius. de teſta. factæ per Guillel. Benedicti fol. xlj. in proceſſu præuentionali ibidem inſerto.} Seculari curiæ tradi. Capvt cxxxiii. SAcrorũ canonũ cẽſura mirabilis ideo forſan noluit clericos membrorũ mutilatione aut vltimo puniri ſupplicio, quia cùm eos bonis imbutos moribus eligẽdos præceperit, ſi deliquiſsẽt minori caſtigatione eos emẽdari poſſe, ac cæteros ab illorũ imitatione prohiberi cõfidit. Si tamẽ pietate hac canonica abutẽtes incorrigibiles efficiãtur, ſtatuit tradi eos ſeculari curiæ legali animaduerſione puniendos, vt ſuprà dictum eſt. In caſibus autẽ certis qui ex ſuprà dictis colligi valent, nulla amplius incorrigibilitate ſpectata vt ſtatim eidẽ curiæ traderentur clerici in eis delinquentes ordinauit. Quos ſic ſibi traditos Iudex ſecularis punire poteſt pœna laicis impoſita per leges ciuiles, vt ſuprà notauimus in verbo data. Poſſunt etiã tũc niſi in crimine hæreſis iudices ſeculares petere vt ſibi fiat fides de proceſſu facto contra tales clericos, cũ enim illos punire debeant tanquam ſubditos, iuſtum eſt vt conſtet ſibi illos deliquiſſe, vt notãt Doct. in c. j. de offi. ord. & in c. At ſi clerici. de iud. Vt autẽ ipſam degradationem actualem, & traditionem curiæ ſequatur realis pœnæ executio, ſolent ſeculares iudices ante actũ illum degradationis habere iam notitiã proceſſus. & incõtinenti degradatũ clericũ ſibi traditũ ad pœnam ordinariã damnare, & ſtatim executionem faciendam præcipere: quod ideo introductum eſt vt cum maiori exemplo ab omni populo qui ad actum degradationis acceſsit pœna infligi videatur. Crederem tamen quòd ſi depoſitus ſic traditus appellaret à ſententia iudicis ſecularis eum tanquam laicum condemnantis, & eſſet in caſu in quo ſecundùm ius appellationi eſſet deferendum, quòd iudex deberet deferre, aliâs nec diuinam nec humanam pœnam euaderet: non enim debet eſſe ille deterioris conditionis, quàm quilibet alius laicus pro ſimili delicto dãnatus, & hoc præcipuè quando Iudex eccleſiaſticus fecit traditionẽ denegata etiã appella. cõdẽnato. Bene tamẽ credo ꝙ quãdo iudex ſecularis parat executionẽ faciendã in perſona clerici ſibi tradẽdi, quòd cũ ipſe viderit proceſſum, iã certus {fuerit effectus} quòd poteſt denegare ei appellationem ſicut denegaret in illo caſu cuicunq; laico. Præterea quàmuis in omnibus ſuprà ſcriptis pœnis dici poſsit operari cõſenſum clerici cõdẽnati, ne aliquis eo inuito pro eo appellare poſsit: in hac tamen ſentẽtia traditionis curiæ, cũ ex ea ſolet mors regulariter ſequi, crederẽ quẽlibet etiã extraneũ hoc facere poſſe, iuxta l. Nõ tantũ. ff. de appel. licet quis dicat quòd cũ ſentẽtia traditionis nõ eſt illa quæ mortẽ infert, ſed iudicis ſecularis quæ poſtea pronũciatur: nã ſufficit quòd illa eſt quæ cauſam præſtat ſententiæ, quæ ſubſequitur: & cuius cõſenſus & executio dãnationẽ ſequẽtẽ operatur. Pro quo facit quod notat Inno. in c. qualiter. el ij. de accuſ. in penul. col. dũ dicit quòd ſecundùm canones nũquàm imponitur pœna corporalis mortis, ſed quòd eſt quædã quę quaſi ſimilis ei habetur ſcilicet quòd relinquitur ſeculari Iudici puniẽdus. Facit etiã in confirmatione huius quod notat Feli. in c. Cũ ſuper. de re iudic. in col. ij. vbi ampliando d. l. non tantum, dicit eã procedere, etiam ſi agatur de morte ciuili, vt de deportatione, motus per ea quæ notat Bar. in l. Stichus. ff. de pecu. leg. Et Bal. in l. fi. C. de neg. geſt. ex quibus duabus doctrinis Inno. & Felin. Poſſet etiam dici vt eodem modo habeat locum diſpoſitio d. l. Nõ tantum. quãdo clericus damnatur ad pœnam perpetui carceris: quia talis pœna ſatis videtur eſſe ſimilis pœnæ mortis, & poſſet meritò iudicari mors ciuilis: quàmuis ego ſoleo dubitare de prędicta ampliatione Feli. quia d. l. Nõ tãtũ. multũ conſiderat quòd ibi ille pro quo permittitur extraneo appellare, ducitur ad ſuppliciũ, & tũc etiã ſi reſiſtat, nec velit admitti appellationẽ perire feſtinãs, lex illa diſponit appellationem admittẽdã. Quãdo autẽ quis ſolũmodo deportatur, cùm non amittat vitã, vel mẽbrũ, nimirũ ſi acquieſcẽdo ſententiæ impediat appellationem extranei in eius fauorem volentis appellare, præcipuè quia doctores quos allegat Feli. in eo quòd ſuæ opinioni fauere videntur, nihil tractant de materia d. l. Non tãtum. ſed de actione negociorum geſtorũ, quam tribuũt ſoluẽti pro aliquo inuito, quia erat in periculo perdẽdi perſonã, in quo caſu loquitur Bal. & ſentẽtia Bar. quæ videtur magis vrget, eſolùm loquitur in eo qui ſoluit pro eo qui aliâs erat paſſurus damnũ in perſonam libertate vel ciuitate vt poſsit repetere: licet alter dicat quòd ipſe mallet pati illud damnũ, quàm quòd tanta pecunia solueretur: Nõ tamẽ facit mentionẽ quòd eo inuito hoc eſſet ſolutũ, & quàmuis ita poſſet intelligi doctrina Bart. longè diuerſum eſt poſſe repetere pecuniam ſolutam pro eo, qui aliâs perditurus erat ciuitatẽ, quàm poſſe appellare pro eo qui deportatur, ſi ipſe acquieuit ſententiæ. Pœníſve alijs pecuniarijs. Capvt cxxxiiii. Pecvniarias pœnas inferre ſubditis ex c. Dilectus. de offi. ord. videtur licere eccleſiaſticis iudicibus. Pro corrigendis autem exceſsibus & puniendis criminibus exigere illas prohibet tex. in c. licet. de pęnis. Et quia in hoc iura aliqua inuicem aduerſari vidẽtur, Card. poſt Hoſt. in c. Vt clericorũ. de vi. & honeſt. cler. ſic inter ea pacẽ cõponere nititur, quòd delinquẽtes nõ ſunt in pecunis puniẽdi, quãdo hoc fit ad imburſandũ: quia tũc illud præſumitur emanare ex fonte auaritiæ: ſecus ſi cauſa correctionis fiat & ex fonte charitatis procedat: quòd præſumitur iuſtè fieri dũ Iudex non imburſat, ſed pauperibus erogat. Facit etiã quod notat Bal. in auct. bona dãnatorũ. C. de bonis dãna. videlicet quòd epiſcopi de iure deberẽt cõdẽnare ad pœnã criminalẽ ſoluẽdã cameræ Romanæ, nõ ſuæ, licet de cõſuetudine cõtrariũ ſeruẽt, quod refert ſequitur Ana. in c. excõmunicamus. el j. in prin. fi. col. in fi. de hæret. & idem Bal. in rub. C. de priuil. fiſc. dum firmat quòd epiſcopus non habet fiſcum, & quod Angel. notat in auct. vt nulli iudicum. §. quoniam. in fin. colla. ix. dum dicit quòd videtur ibi caſu quòd epiſcopus qui punit aliquem clericum, non poteſt in ſententia dicere quòd pœna ſibi detur. faciunt etiam nota. per Barba. in conſil. xxj. A Ioue principium. in iij. volu. in fin. vbi poſt alia dicit quòd nec gloſ. nec text. nec docto. dicunt quòd epiſcopus habeat fiſcum: licet aliter loquantur Anton. & Abba. in c. quia diuerſitatem, de conceſ. præbend. de quo tamen vide latius per Felin. in c. irrefragabili. §. cæterum. verſic. quarta concluſio. de offic. ordin. vbi refert plura ex prædictis. & tandẽ concludit quòd verior opinio videtur quòd epiſcopus habet ſiſcũ, & inter alia allegat Frãciſc. de Pauinis dicẽtẽ quòd quicquid ſit de iure, hodie de conſuetudine generali epiſcopus habet fiſcũ Et vide doctorẽ noſtrũ Hiſpanũ Ioan. Lupũ in repeti. Rub. de donat. inter vir. & vxo. fol. xxij. col. ij. verſ. Secũdũ dictũ. vbi in hoc articulo cogitat ipſe dicendũ quòd epiſcopus nõ habet ſiſcũ propriè, improprè tamẽ ſic. & quòd bona confiſcãda clerici nõ beneficiati applicẽtur epiſcopo, beneficiati verò eccleſiæ in qua habuit beneficium. Quãdo verò per ſtatutũ imponit iudex eccleſiaſticus pœnã pecuniariã, tũc poteſt illã ſibi retinere. ita tenẽt Hoſti. Abb. & Archi. in locis per Feli. relatis in d. §. cæterũ. col. pen. verſ. Secunda concluſio. Si autẽ ipſemet {iudex eccleſiaſticus vellet per ſentẽtiã pœnã pecuniariã ſibi retinere, licet id facere poſsit: honeſtius tamẽ aget ſi in piũ vſum pęnã deputauerit ſecũdũ Feli. ibi,} ver. Tertia concluſio. Quando verò epiſcopus indigeret euidenter, poſſet retinere, etiam in caſu quo per ſententiam imponeretur pœna, vt ibi per eum. {de quo vide nota. per Henricum Botteum, in tracta. de syno. Epiſcopi. iij. par. decimatertia concluſione. numero cxxiij. Carta cccxxvj. Tomo ij. tracta. diuerſor. doctor.} Vnum inſuper propter clericorum dignitatem exiſtimo debere fieri, quòd licet aliâs damnati propter crimen ad pecuniariam pœnam, ſi non habent in bonis, luere debent in corpore, vt in l. fin. ff. de in ius vocando. vbi Bal. & in l. j. in fin. ff. de pœnis. clerici tamen in ſacris conſtituti, ſi inopes ſint, in defectum pecuniæ non punientur corporaliter, tum propter perſonarum dignitatem tum etiam quia leuia ſunt delicta propter quæ clericis inferant conſtitutiones ſynodales vel conſuetudo pecuniariam tantùm pœnam: fateor tamen quòd tunc licebit iudici in aliam ſuſpenſionis, exilij, vel aliâs pro arbitrio conſideratis circunſtantiis debitis commutare, aut in aliqua ſpiritualia opera celebrationis officiorum, aut orationis ſeu ieiuniorum conuertere. Corporalibus. Capvt cxxxv. Cvm priſcis illis venerãdis patribus (quorum loco tempeſtate hac infelici nati ſunt eccleſiæ filij moribus & meritis ſatis diſpares) qui eccleſiæ regimini tantũ inſudarunt, ſumma fuerit cura, vt tales eſſent in ſuis noribus clerici, quòd vitæ ſuæ ſplendor ad eos honorandos alliceret, elegerunt potius etiã propter leuia delicta eos ſtatim ab eccleſiaſtico gradu repellere quàm in ſuo gradu manentes (pœnis corporalibus inflictis) infames ac paruipendendos efficere. Hinc etenim experimur quòd in cunctis antiquis canonibus, ac ſacris cõciliis rariſsimè corporalis pęna clericis impoſita eſt. Vnde prudẽtiã eorũ non zelo vacuã imitantes debent eccleſiaſtici iudices (ſacerdotũ ſaltem crimina) pœnis corporalibus publicis rariſsimè cohibere. laudo tamen (quia plures viliſsimi homines, moribúſque pernicioſiſsimi ad ſacerdotium admiſsi ſunt non ſine magna dignitatis ſacerdotalis deformatione, animarúmque iactura) quòd eccleſiaſtici iudices tales de criminibus conuictos priuatim alicuius clerici manu, aut propria (parentum more) verberibus affligant. Quid enim frenare valebit plurium clericorum ſæpius iterata flagitia, qui carceres contemnentes, ac de pœna mortis ſecuri, nõ niſi vitiis delectantur? cùm eos paſsim deponere, aut dehoneſtare nec liceat, nec expediat: illi inſuper qui ab exercitibus, ſtabulis, ſcortis ad ſacros ordines aſcenderũt, ab ipſis incunabulis prauiſsimis imbuti moribus quo pacto à tã inueterata nequitiæ cõſuetudine auerti poſſunt? niſi in chamo & freno maxillæ eorũ confringãtur, virgáq; regãtur ferrea? Inter alias autẽ pœnas corporales quę clericis inferri ſolent, pœna mithrationis annumeratur, qua etiã aliquando vtũtur eccleſiaſtici iudices: hãc quidem corporalẽ eſſe dicit Card. conſ. xciiij. incip. hæc eſt quædã inquiſitio, quia cõtinet corporis coërtionẽ, aſſerítq; ad illam incurrendã dolum requiri, ſicut in aliis corporalibus pœnis. Et vide Ioan. de Ana. in c. Inquiſitionis. col. ij. de accuſat. vbi dicit ꝙ iſti qui fuſtigantur, mithrãtur, vel ponũtur ad cathenã, vel quid ſimile, ſunt infames. Venit inſuper in vſum (in Italia præcipuè) alia quædam corporalis pœna, qua ſolẽt puniri clerici, videlicet damnationis ad triremes, cuius pœnæ impoſitio forſan fundari cœpit ex his quæ notat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accuſa. in pen. col. verſ. & ſunt. vbi ſcripſit ꝙ pœna damnationis in metallum nõ inuenitur ſæpe in canonibus poſita, ſed ſi imponeretur nõ retractaretur. Cuius forſan doctrina ſequentes iudices eccleſiaſtici & illam pœnã damnationis metallũ imitantes imponunt hac, ea præcipuè ducti ratione, quia certi ſunt ꝙ triremiũ duces traditos ſibi ad earũ miniſteriũ non patiuntur fugere. Poteſt præterea & hæc pœna fundari in verbis Auguſtini quæ ad Marcellianũ Comitem ſcripſit, de quibus in c. j. xxiij. q. v. vbi intercedendo pro quibuſdã clericis qui presbyteros interfecerant & alia grauia commiſerant, ne eos mortis ſupplicio puniret, inquit, hoc magis ſufficere volumus, vt viui & nulla parte corporis truncati, vel ab inquietudine inſana ad ſanitatis ociũ legũ coërtione dirigantur, vel à malignis operibus alicui vtili operi deputentur. Quam equidẽ in clericis, non ſacerdotibus practicandã admitterẽ, dum exceſſus grauitas poſtulaſſet, poſtquàm numerũ & temeritatem clericorũ tantùm creuiſſe cõſtat, & detruſionis in monaſterio pœna (quæ ad eorũ emendationẽ ſalubrior eſſet, ac dignitati ordinis honeſtior) imponi non poteſt, propter monaſteriorũ exemptiones. In ſacerdotibus autẽ nec faciẽdũ approbo: & quod factum fuerit, aliquãdo reprobare compellor. Quis enim meritò non iudicabit indecens ſacerdotes Dei (quibus maior dignitas eſt collata quàm Angelis) quantũcunnq; facinoroſos, tam perpetuò ac infami punitionis generi tradi? vbi tanta eſt ſceleratorum hominũ copia, tantus ſqualor, tantus deniq; omniũ ærumnarũ, ac immundiciarũ aceruus, vbi inſuper paſsim damnatos homines, & nudari, & flagella laicorũ manibus pati, quotidianũ eſt: niſi in caſu quo poſt degradationem ſacerdos tradẽdus eſſet ad vltimum ſuppliciũ ſubeundum ſeculari curiæ. Et tunc etiam tolerabilius crederem ſacerdotem quenquam poſt traditionem curiæ, turpiſsimo quouis mortis genere (dum tamen momẽtaneo) vitã finire, quàm ipſum longo vitæ interuallo cũ tot facinoroſis hominibus, ac infidelibus ſæpius tali quotidiana pœna torqueri: quod forſan illius animæ ſalubrius eſſet, quia in breui illo vltimo ſupplicio de cõmiſsis dolens deuotius, (atq; ob id ſecurius) moreretur. In triremibus autem vitã agendo nõ ſolùm de præteritis non eſt ſperãdus dolor, ſed deteriores mores eos ibidem acquiſituros, & cum illis morituros veriſimilius timeri poteſt. Canonicis vel ſynodalibus. Capvt cxxxvi. In corrigendis enim exceſsibus clericorum debent eccleſiaſtici iudices, epiſcopi maximè aduertere, quid ſacrorũ canonũ cenſura diſponat, pœnáſq; iuxta illorum irrogare decreta. Iurant nanq; epiſcopi ſeruare canones, & periuri ſunt, ſi eos ex cõtemptu nõ ſeruant, vt tradit Panor. in c. Cùm non liceat. col. j. de præſcript. & ibi Felin. in c. Ego. de iureiu. Quando autem aliqua iuſta ſubeſt ex his quas docto. ſcribunt, propter quas pœnæ de iure ciuili etiam ordinariæ moderari poſſunt, nõ dubitandũ eſt iudicem eccleſiaſticum poſſe etiã canonicas pœnas moderari, dum tamẽ hoc faciant in ipſa ſentẽtia, propter id quod notanter ſcripſit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. de accuſa. verſi. Item nota, quòd quando Iudex non exprimit pœnã in ſententia, ſed tantùm condemnat de crimine, puta condemno te de adulterio, tunc non eſt illius iam pœnã moderàri: ſed pœna in lege expreſſa infligitur, vt ij. quæſt. iij. §. Notandum. licet antè moderari poſſet, vt in c. Omnis. xlv. diſt. Et per gloſ. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. in verbo oneraſſet. Aduertat etiã in hoc iudex, quòd quãdo ex cauſa receſſerit à pœnis in iure ſtatutis, debet cauſam exprimere propter magiſtralem doctrinã doctorum, quam ſcripſi in meis doctrinis, nume. xlj. in doctrina incip. cauſa exprimenda eſt, in impreſsione illarum parua Lugdunensi, quæ ſecunda & plenior fuit, Si verò occurrẽti delicto nulla reperitur à iure pœna deſcripta, tunc ad ſtatuta ſynodalia propriæ diœceſis recurrẽdum eſt. Solẽt nanq; boni præſules aut ius cõmuni ſupplẽdo delictis pluribus ſpecialim pœnã imponere ſtatutis ſuis ſynodalibus, aut idem ius adiuuando (quando ſic expedit) pœnã à iure impoſitã aggrauare, quod poſſunt facere licitè, vt latiſsimè per Henricum de Bottis in tract. de ſynodo epiſcopi. in iij. parte, art i. j. in concluſione xiij. Deficientibus præterea propriæ diœceſis ſynodalibus ſtatutis, ad ſtatuta prouincialia recurrendũ eſt. Quando verò & illa deeſſent, aliarũ diœceſum imitari ſtatuta æquiſsimũ iudico, potius quàm proprio duci ſenſu vel arbitrio, niſi qualitas temporis, locorũ, vel perſonarũ aliud ſuadeat. Si enim alicuius doctoris (quàmtũuis remotis partibus ſcribentis) opinionẽ ſequi laudabile iudicatur, quantò magis ſynodalẽ imitari ſententiam, vbi tot ſana ſolent intereſſe concilia? At verò vbi canonica vel ſynodalis cenſura non adeſt, ad ciuilium legũ imitationẽ deſcendere cẽſeo laudabile: quando tamen legalis diſpoſitio clericorum ſtatui, perſonis ac rebus proportionabilis eſt. Illud præterea conſiderare debent Hiſpaniæ noſtræ eccleſiaſtici iudices, vt primùm leges regias, quàm ius ciuile imitentur. Quando quidem in his regnis Romanorum Imperatorũ antiquæ ſanctiones rationis ſolùm, non verò legum ſibi vendicant autoritatẽ. Vnde meritò ab ipſis etiam eccleſiæ iudicibus legibus patriis poſtponendæ ſunt, vt fuit ſententia doctoris de Villadiego in c. Conſtitutus. de reſtit. in integrũ. quem refert Ioan. Lupus in repetitio. Rub. de dona. inter vir. & vxor. fol. ij. col. j. in fin. licet contrariũ teneat Petrus de Rauẽna in Alphabeto aureo, in allegationibus, in materia conſuetudinum. in col. v. verſi. Deficiente verò, motus ſolum per gloſ. in cap. Conſuetudo. j. diſtin. quæ quidem hoc non probat: aſſerit enim gloſ. illa præferendas leges in defectum canonũ generali vel particulari conſuetudini, non verò Imperiales preferri legibus regni nõ recognoſcentis Imperatorẽ. Nec verò quòd Iudex eccleſiaſticus imitetur pœnas legales in defectum canonũ iuri canonico aduerſari videtur: cùm liceat Epiſcopis imponere per ſtatutum ſuũ eaſdem pœnas clericis, quas leges vel principũ ſeu populorum ſtatuta imponunt laicis tale delictũ committẽtibus, dummodo tales pœnæ non ſint contra ius canonicũ, vt placuit Anchar. conſil. xviij. in quæſt. col. j. & fin. Geminia. & Alex. in c. Synodum. §. Neq; vllam,. per illum text. xvij. diſtinct. idem Alex. in c. Dignum. iij. quæſt. ix. & in c. Quia iuxta. v. quæſtio. vj. Card. de Turrecremata. in d. c. Dignum. per illum text. Feli. in c. Eccleſia ſanctæ Mariæ. in col. xlvj. verſ. Ex hoc nota. de conſtit. Henri. vbi ſuprà. in d. decimatertia concluſione. verſic. Amplia ſeptimò. Conſuetudinarijs. Cap. cxxxvii. Cvm iuris appellatione conſuetudines etiam legitimas comprehẽdi nemo ambigat, facile erit eccleſiaſticis Iudicibus perſuadere, quòd in ferendis pœnis delinquentibus non modò iura, verùm etiam conſuetudines debeant obſeruare. Quæ quidem etiã in pœnalibus conſiderandæ ſunt, vbi non eſt pœna decreta, ſed arbitrio iudicis relicta, vt placuit gloſ. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. Vnde dicit Bald. in l. quicunq; C. de ſer. fugit. quòd id quod eſt in pœnis conſuetũ dicitur neceſſariũ, & non arbitrariũ. Et vide Felin. in c. De cauſs. de offi. deleg. j. col. allegantẽ text. in l. Si quis reum. ff. de cuſtod. reor. ad hoc ꝙ conſuetudo tollit pœnam arbitrariam, vbi per ipſam eſt limitata pœna, & refert Anto. & Abb. idem tenentes, & allegat gloſ. in l. Si Barſatorã. C. de fideiuſ. Per hoc tamen non eſt iudicibus indulgendũ, vt neglectis ordinariis pœnis, & à iure ſtatutis, quibuſdã prauis cõſuetudinibus, (à negligentibus, & iuſtitiæ zelo carentibus iudicibus introductis) adhæreãt, quibus quidem quæ grauia ſunt delicta leuiter puniri ſolent, quaſi iam ſacrorũ Canonum diſciplina, contraria quauis conſuetudine abrogata ſit. Quomodo enim tepiditas aut remiſſio modernorũ, & ſæpius imperitorũ Iudicum ſanctum illum antiquorũ patrũ zelum (quo plura ſtatuerunt ad frenandos clericorũ exceſſus, & eorum mores reformandos) abrogabitur? Facilè enim totius Eccleſiæ diuinitus inſpiratus ordo confunderetur, ſi prælatorum aut iudicum ignauia ſeu negligentia poſſet Eccleſiæ gladium hebetare. Aſſurgat potius eccleſiaſticorum iudicum animus (ſi pius eſt) ad conſiderandum quid ſacri canones iubeant, quídve recti ac boni iudices illos exequendo, ſeruauerant, quàm quòd ignaui & imperiti iudices faciunt muneribus aut precibus excæcati, ſeu tepiditate correpti, in diſpendium eccleſticæ cenſuræ. Arbitrarijs puniri. Capvt cxxxviii. Cvm generaliter vbi pœna à iure ſtatuta non eſt, iudex poſsit illam ex arbitrio imponere, hoc præcipè in pœnis inferendis clericis, locum ſibi vendicare debebit: cùm non tam ſpecificè omnibus clericorum exceſsibus ſtatutæ pœnæ legantur. Vnde tunc dicit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. ver ſi. Item nota. de accuſatio. quòd eſt procedẽdum de ſimilibus ad ſimilia, vel quòd imponeretur minor pœna. In arbitrandis tamen huiuſmodi pœnis diſcretus iudex plura debet conſiderare, videlicet delinquentis conditionem, & an ſoleat delicta ſæpius perpetrare, an caſu ceciderit, vilis, an honeſta perſona ſit, doctus an indoctus, ſacerdos, an altarius ordinis, lubens an coactus, laceſsitus, vel non deliquerit. Et an fuerit ſcandalum ortum ex delicto vel ne. Attendere præterea debebit qualitatem loci delicti, grauius ne iudicetur delictum in regno vel loco illo, quàm alibi, in foro, Eccleſia, aut loco deſerto, priuata via ſiue domo, Delicti inſuper diuturnitatem ſeu grauitatem, ac irrogatæ iniuriæ modum & atrocitatem, aut damni dati magnitudinem examinare conueniet, nocte aut die, armis aut ſine eis, præcedentibus inſidiis, aut aperto marte commiſſum fuerit delictum. Per ſolum clericum, aut cum complicibus. Perſonæ inſuper offenſæ qualitates nimium ponderandæ ſunt, cùm ipſæ ſint quæ augere vel minuere ſoleant quodcunq; facinus: videlicet an vilis fuerit offenſus, vel dignitate præditus, æqualis conditionis, an poteſtate & autoritate ſuperior, laicus an clericus, ſiue religioſus, ſenex an iuuenis, amicus aut inimicus, neceſſarius an extraneus, vir aut fœmina. Nec indecens præterea erit temporis commiſsi criminis habere rationẽ, ſacris videlicet an feſtis diebus, an aliis, induciis ſtantibus, aut nõ ſcelus fuerit admiſſum. {Quotiẽs prætereà per eccleſiaſticũ iudicem taxandũ venerit damnum illatum alicui ictu vel vulnere per clericũ, vt debita ſatisfactio fiat, in memoriam iudicis obſecro veniant verba notanda Iuriſconſulti in l. fin. ff. de his qui deiece. vel effude. quæ quidem tanquã in propoſito ſatis vtilia tranſcribere libuit. Cum liberi hominis corpus læſum fuerit, iudex cõputat mercedes medicis præſtitas, cæteráq; impendia quæ in curatione facta ſunt. Prætereà operarũ quibus caruit, aut cariturus eſt, ob id quòd inutilis factus eſt. Cicatricum autẽ aut deformitatis nulla fit æſtimatio, quia liberũ corpus nullam recipit æſtimationẽ: Quãuis hoc quod de cicatricibus lex ſtatuit limitandũ crederẽ, niſi illę in facie vulnerati remaneant: quia tunc de illis cõſiderationem exiſtimo maximã habendam eſſe. Quis enim dubitat maiorẽ iniuriam intuliſſe clericũ, læſo, ſi ex vulnere cicatrix magna in facie remaneat, quàm ſi leuis aut nulla? meritóq; ob id ad pleniorẽ ſatisfactionẽ vulnerantẽ cõpellendũ. Neq; aliud arbitror ſenſiſſe Iuriſconſultũ in d. l. cùm ille æſtimationẽ cicatricũ aut deformitatis faciendã prohibere videtur, quia ſi membrũ eſt ſaluũ, cicatrices damnum non inferunt. non verò vetat quin ex hoc iniuria poſsit atrocior iudicari & maior iniungi ſatisfactio delinquenti:} Quibus omnibus liberrimo animo per iudicẽ circunſpectis, quãtũ doli ſeu malitiæ fuerit in crimine facile erit intelligere, & ſic condigna pœna punire nocentes debet, vt nec ipſi rei qui iuſtitiæ ſeueritatem experiuntur, de eius exceſſu poſsint iuſtè cõqueri, nec alij qui zelo æſtuant, ac iuſtitiam eſuriunt, tenuitatem pœnæ reprehẽdãt, eiúſq; timore neminẽ à ſimilibus criminibus arceri audeãt proclamare. Vnũ inſuper in hac materia inferri poſſe (& nõ temerariè) cẽſerẽ, videlicet quòd cùm ciuilis magiſtratus in caſu quo pœna cõmittitur arbitrio ſuo poſſet mortis etiã pœnã infligere: vt vult gloſ. ſingularis in §. in ſumma. inſt. de iniur. quã dicit ſingu. Abb. in c. Cum t. de re iud. in j. col. & quã ſequitur Bal. in c. j. in §. iniuria. de pa. iura. firmã. & in l. j. C. de his qui latro. occul. & Ioan. de Ana. in c. Inquiſitionis. in fi. de accusa. quod parimodo & eccleſiæ cenſores poterunt præmiſsis conſideratis ad depoſitionis & carceris perpetui pœnam procedere ex arbitrio. Aliquo lapſu temporis non obstante. Capvt cxxxix. An clericorũ delicta præſcribãtur terminis in legibus præfixis, vt lapſis illis non poſsint accuſari vel puniri? Dicendũ eſt quòd ſecundũ canones tẽpore nõ tollũtur crimina, vt probatur ex gloſ. in cap. Admonere. xxxiij. q. ij. in verbo penitẽtia. notat Specul. in tit. de ſenten. §. quoniã. col. iiij. verſ. & notat ſecũdũ canones. qui declarat hoc procedere in matrimonio & aliis ſpiritualibus in quibus periculum animæ vertitur, & præſcriptio locum habere non poteſt: quod dictum pro ſingula. ponit Roma. ſingula. clxxxij. Tu ſcis. vbi hoc ſimpliciter ſequitur. Idẽ notat Bal. in l. j. in xvij. col. verſicu. Nota tamen. C. qui accuſa. vbi dicit quòd in pœnis ſpiritualibus nulla cadit præſcriptio. Idẽ Ang. in l. Diuus. ff. de re iud. & ſecũdùm Abb. poſt Anto. in c. licet. de probationi. illud procedit generaliter in foro pœnitentiali. Idem dicit Abb. in c. Cum haberet. col. j. de eo qui duxit in matrimonium. vide tamen diſtinctio. Abb. in c. fina. in princip. de purgatio. canoni. videlicet quòd quo ad indicendam purgationem, vel quo ad procedendum contra infamatum per inquiſitionem non habetur reſpectus ad tempora præfixa de iure ciuili: accuſatio verò directa quæ inſtituitur ad pœnam infligendam reſtringitur ad terminos iuris ciuilis, cùm contrarium non reperiatur de iure canonico: cuius diſtinctionem videtur ſequi Decius in dicto capitulo, licet. in col. xv. verſicul. poſtremò notandum. dum ſimpliciter ſe remittit ad ſuam diſtinctionem. Aduerte tamen quòd aliter diſtinguit idem Abb. in c. licet. de probatio. in col. x. verſic. Quo ad ſecundum. videlicet quòd in criminibus impedientibus ordinis executionem, vel retentionem beneficij etiam poſt peractam pœnitentiam nõ obſtat præſcriptio temporis: quia in accuſationibus talium delictorum deuiamus à regulis iuris. In aliis verò non ſic impedientibus tolletur directa accuſatio tẽpore præfixo à iure ciuili, quod ſequitur ibi Felin. col. xix. verſ. Et aduerte, referẽdo etiã Anto. & Imo. Quam etiam diſtinctionẽ refert & ſequitur Stepha. Aufre. in additionibus ad deciſiones Capellæ Tholoſanæ, in quæſt. clxxxviij. Incip. Item fuit quæſitũ. qui ſolùm refert Siculum in d. c. licet, eam facientẽ. Deficiente verò legitima probatione, ob vulgatam infamiam, graue ſcandalum, vehementem ſuſpitionem, ex testium dictis obortam purgationem indici. Capvt cxl. IN priſcis illis eccleſiæ catholicæ temporibus tanta erat ſanctis patribus honeſtatis cura, vt nedum in clericis aperta crimina non tolerabant, ſed neque ſuſpitionem, ſeu infamiam criminis ſuſtinere volebant. Vnde ſicut ſacris ſanctionibus, delinquentibus (quorum crimina probari poterant) pœnas ſtatuerunt, ſic illis, contra quos de crimine infamia, aut graue ſcandalum, ſeu vehemens ſuſpitio ſurgebat, purgationem canonicam indicendam decreuerunt. Cuius quidem diffinitiones varias quia Hoſtien. ſcribit in ſua ſumma, de purga. cano. in §. j. ideo illas tranſcribere nolo. In qua quidem aduertendum eſt quòd licet verum ſit quòd accuſatore apparente non debet indici purgatio infamato, vt probat text. & ibi notat Abba. in capitu. ij. de purgatio. cano. quia iſta purgatio eſt ſubſidiaria, tamen in caſu noſtro quando fiſcalis accuſat, qui ſuccedit in loco iudicis vt ſupra tradidimus, crederem poſſe indici purgationẽ infamato ad eius petitionẽ. Quæ quidem purgatio canonica arbitrio iudicis relicta eſt, vt in c. Significaſti. de adult. & in c. Inquiſitionis. §. quæſiuiſti. de accuſa. facienda tamẽ cũ perſonis eiuſdem ordinis quẽ purgandus habet, vt in c. ex tuarum. & in c. Inter ſollicitudines. de purg. cano. Cõpurgatores autem debent eſſe fide catholici, vita purgati, & qui cõuerſationẽ purgandi clerici nõ tam moderno tẽpore quàm trãſacto nouerint, vt in d. c. Inter ſollicitudines. Qui tamen compurgatores iurare debent de credulitate, vt in c. De teſtibus. eo. tit. Qualiter inſuper iurare debeant purgandus & compurgatores, vide Hoſti. vbi ſuprà in §. qualiter fieri debeat. per quem etiam vide quotus debet eſſe numerus compurgatorum, & quales illi in duobus §.ſequentibus. Si verò illi qui ſunt eiuſdem ordinis, fuerint inimici infamati, admittuntur alij, vt in c. Cũ in iuuentute. de purg. cano. Imò propter hanc cauſam poteſt reus cum laicis & fœminis purgari, vt in gloſ. fin. illius text. & probat etiam gloſ. in c. clerici lxxxj. diſtinct. & in c. In decima. xviij. quæſt. ij. Et vide Abb. in c. Inter. de purg. cano. fi. verbis. Vbi etiã dicit quòd ſi purgãdus eſt pauper ſeu extraneus, ita quòd non habeat notos in ciuitate, & ideo deſunt compurgatores clerici, quòd tunc admittuntur laici & etiam fœminæ: & quòd ſi etiã laici deficerent ex hac cauſa, quòd credendũ eſt ſoli ſuo iuramẽto, & vltra ſuprà dicta allegat gloſ. nota. in c. Cũ P. de accuſ. Aduerte tamen ꝙ inquantũ dicit quòd paupertas facit admitti laicos & fœminas, quòd hoc nõ videtur iure procedere: quid enim nocet clerico paupertas vt ſit notus in propria patria, & ſic bonæ opinionis penes ſuos cõclericos, ſi ille ſuis operibus aliud non promereretur? Infamatus verò ille iudicãdus nõ eſt, quẽ dicta paucorũ infamãt, ſi eius opinio apud bonos & graues læſa nõ exiſtit, vt in d. §. quæſiuiſti. vbi Abb. bene diſtinguit quando requiratur maior pars ciuitatis vel viciniæ ad hoc vt aliquis dicatur infamatus, inſpecta qualitate loci & perſonarũ: cuius verba trãſcribere nolo. Infamia autẽ ſi ſit ſimplex abſq; ſcãdalo, & originẽ habuit à maliuolis hoc procurãtibus, tunc purgatio canonica non indicitur, vt in c. Cum in iuuẽtute. §. Nos autẽ. de purg. cano. & ita concludit Areti. in c. At ſi clerici. de iudi. cuius cõcluſionẽ ſequitur Deci. ibi, in vj. col. verſ. Secũda cõcluſionẽ ſequitur Deci. orta, à maliuolis hoc non procurantibus, purgatio poteſt indici. ita concludit Aret. vbi ſuprà per text. in c. Presbyter ſi à plebe. ij. quæſt. v. & in d. cap. Inter ſollicitudines. Sed Decius in d. col. vj. dicit quòd moder. tenent contra Aret. & reſpõdet ad dicta duo iura in quibus ſe fundat Aret. Poſtea tamen pro opinione Aret. allegat tex. in c. Accedens. de purg. cano. & reſpondet ad cap. Qualiter & quando. el ij. qui text. allegatur contra Areti. & tandem dicit concludento quòd hoc eſt in facultate ſuperioris. Aduerte præterea vltra eos, quòd licet ſit orta à maliuolis ſi eſt ſcandaloſa, & poteſt ſedari per purgationem, tunc indicenda eſt purgatio. ita concludit Abba. ſic intelligendo gloſ. ibi, in cap. Qualiter & quando. el ij. de accuſa. in penulti. col. Quando verò quis eſſet ſuſpectus ſoli epiſcopo vel alteri ſuperiori ſuo, & ſuſpicio eſt probabilis, poterit indici purgatio: & idem eſt, ſi eſt ſuſpectus aliis, & ſuſpitio eſt probabilis & tanta, vt inducat ſcandalum, vt per Abb. ibi. An autẽ poſsit quis accuſari de eodẽ crimine de quo fuit purgatus, vide Hoſt. vbi ſuprà. §. An purgatus. ſingularius per Abb. in c. ex tuarũ. in fi. de purg. cano. vbi facit notabi. diſtinctio. capiendo veriores opiniones. Item nota in iſto propoſito quòd vbi aliquis eſt diffamatus de delicto propter aliquos actus extrinſecos, quòd tali non indicitur purgatio canonica, ſed monetur vt ab aliis actibus deſiſtat quãdo pro diffamato eſt aliqua præſumptio quòd non verſatur in delicto propter fœdus naturale: probat iſtam concluſionem text. in c. quorundam. xxxiiij. diſt. quem ibi ad hoc notat Præpo. ad limitationem tex. in c. presbyter. ij. quæſt. v. & c. Si malæ famæ. In iſta tamen materia infamiæ ſummè debent aduertere Iudices: nam infamia ſæpe fallax eſt, vt inquit Panor. in c. Cum ſuper. in fi. de confeſ. Cùm iuxta ſentẽtiam diui Bernardi in epiſtola de perfectione vitæ, ſæpe fallitur humana ſuſpitio. Accidit nãq; ſæpiſsimè quòd temerarij quidã homines, ac ab omni pietate & religione Chriſtiana alieni, ex leuibus coniecturis ſeu ſignis grauia quidem & enomia ſcelera ſuſpicari, ac aſſeuerare audent, in magnũ ſuarũ animarũ, ac alieni honoris & famæ diſpendiũ. Eſt præterea aliud ſceleratiſsimorum hominum genus, quorum (ad virtutis exterminium) Sathan ipſe vtitur miniſterio, qui virtuti inuident ac inſidiantur, quãdo in claris viris illam intuentur, & quaſi eius ſplendore excæcati, dum ſuis noctuarũ oculis mederi deberent, virtutis lucem potius obnubilant, falſorum criminum puluerem ac nebulam ſpargendo, dúmque bonorum hominum ſplendorem obtenebrant, illos ſuæ veræ ac apertæ nequitiæ quaſi iam pares feciſſe lætantur. Vulgus autem reliquum ignobile, rumorum auditor lubens, ac ſuſcitator & conſeruator ſtrenuus, non modò ſimilia credit, ſed multiplicat: vnde ſæpius quos imitari deberet ac venerari nedum contemnit, ſed perſequitur: ipsíq; inſenſati vitam illorum exiſtimant inſaniam, & finem illorum ſine honore. Hac igitur dæmonum & prauorum hominum intellecta verſutia (quam ſæpius experiri contingit) curare debent ſemper prudentes iudices, vt deprauatæ alicuius (in reliquis maximè rebus probi viri) famæ originem quærant, ac inueſtigent: ne veluti infelix ille præfectus Pilatus, populi clamoribus permoti innocentem virum carceribus affligant, aut pœnis afficiant. Si enim innocentis viri ſanguis à priuato homine quodammodo prouocato effuſus clamare ſolet ad Deum, quid nõ etiam innocẽtis hominis honor (ipſo ſanguine precioſior) contra incautum & temerarium iudicem, qui poteſtate diuina abutens, quos tueri debebat, viros innocuos lædit, omnibus horis proclamabit. Vnum inſuper non omittendum eſt in propoſito, quòd licet iudex quando ex officio procedit, & crimen non probatur, ſi infamia remanet poſsit indicere purgationem, hoc tamen non tenetur facere ad petitionem promotoris inquiſitionis. ita notat Præpo. in capitu. De accuſatione. ij. quæſt. viij. col. xxxix. verſicu. Sexta differentia. quod ego intelligerem in promotore qui ſe obtulit ſponte, non verò in promotore dato ab ipſo iudice, qualis eſt fundator huius noſtræ denunciationis: & hæc differentia probatur optimè his quæ ſuprà dixi in parte promotor ſeu fiſcalis. In qua ſi defecerint vti conuictos puniri. Capvt cxli. VT autem curæ ſit clericis prouidere bona coram Deo & hominibus, & habere bonũ teſtimoniũ ab his quæ foris sunt, ſtatuerũt canonica iura hac lege indicẽdam purgationem, quòd ſi quis in illa defecerit, puniatur vt conuictus: vt probatur in c. De hoc. de ſimon. quod intellige ſecundùm modum agendi qui præceſsit, probat tex. & ibi notat Abb. in iij. nota. in c. Accedẽs. de accuſ. cuius bonam diſtinctionem vide ad intellectum huius concluſionis, licet ſic deficiens dicatur interpretatiuè non verè & conuictus, vt eſt gloſ. notabilis in c. Inter ſollicitudines. de purgat. cano. Nota inſuper in hoc propoſito quòd ſi infamatus non poteſt habere compurgatores, quia teſtes non confidunt de eo, ſeu quia fides non in aliis de eo, quòd tunc habetur pro conuicto & deficiente in purgatione, notat Abb. referendo Hoſtien. in d. c. Inter. quaſi in fin. de purga. cano. Et adde alium ſingularem caſum, in quo quis habetur pro conuicto, propter non præſtitam purgationem, videlicet quando aliquis abſens eſt infamatus de crimine, vel vehementer ſuſpectus, & citatur peremptorio præfixo ad ſe purgandum: quia ſi non præſtiterit purgationem intra illum terminum, habetur pro conuicto, notat Abba. in c. Cum P. verſic. & ex hoc. de purgat. cano. Rationem autem quare deficiens in purgatione puniatur vt conuictus, colligit Abba. ex gloſ. ibi in c. Inſinuatum. de ſimon. quam etiam allegat ad id in d. c. Accedens. de accuſa. in col. ij. videlicet quòd pręſumptio probabilis orta ex infamia tranſit in violentam, cùm reus deficit in ſe purgãdo, & violenta ſufficit ad condemnationem, vt in c. Afferte. de præſumptio. & in l. Indicia. de rei vendic. C. Sed ſalua tanti patrispace, hæc ratio non videtur bona: quia violenta præſumptio non ſufficit ad imponendam pœnam ordinariam delicti: nec hoc probãt iura per eum adducta. Vnde crederem quòd ratio vera eſt, quia conditores canonum voluerunt hunc rigorẽ ſeruare, vt clerici non minus ſtuderent in vitanda infamia, & ſuſpitione vehementi, quàm culpa propter ſalutem Chriſtiani populi, qui nimis inficitur ex pernicioſo exemplo à clericis habito, conſiderantes quòd cùm pœna ordinaria canonis contra conuictum legitima probatione non ſit pœna mortis vel mutilationis membri, non erat tanti rigoris clericum deficientem in purgatione haberi pro conuicto, & ęquali pœna puniri. Ex qua ratione pro vera recepta, crederem vnum ſingulare & nõ paruipendendum poſſe inferri, quòd in delictis quibus clericus venit degradandus, & curiæ ſeculari tradendus, ſi Iudex ſecularis videat clericum fuiſſe degradatum, & ſibi traditum propter defectum in purgatione, quòd non poteſt eum punire pœna ordinaria, qua laicus cõuictus de illo delicto puniretur, cùm ſit verum quòd ſibi traditur non verè, ſed interpretatiuè conuictus de delicto, & non liceat iure ciuili vel regio aliquem pœna ordinaria punire, niſi claris probationibus ſeu confeſsione propria conuincatur, niſi in caſu hæreſis, in quo non licet Iudici ſeculari examinare proceſſum inquiſitorũ, vt in c. Vt inquiſitionis. in §. prohibemus. de hæreti. in v j. & ibi per Doct. & in c. j. de offi. ord. reprobata opinione Bar. in l. Diuus. ff. de cuſto. reo. vbi contrarium tenuit: licet legiſtæ communiter teneant ſuam opinionem, vt teſtatur Imo. in c. j. de offi. ordin. & refert Præpo. in c. Statuimus. xj. quæſt. j. quam etiam opinionem Bar. nititur defendere Barba. in d. c. j. in col. xvij. nõ pertinaciter, ſed ſubiiciẽdo ſe eccleſiæ. Et licet poſsit aliquis dicere quòd etiam hoc procederet in crimine hæreſis, ex ratione, quia licet iudici ſeculari non liceat examinare proceſſum inquiſitorum, quia nõ poteſt cognoſcere, an traditus ſuæ curiæ commiſerit vel non crimen hæreſis, non tamen negatur ſibi quin inſpiciat tenorem ſententiæ inquiſitorum: & ſi conſtat ex ea quòd aliquis ſibi traditur non verè conuictus, ſed interpretatiuè, quia deficit in purgatione, temperet mortis pœnam: cùm nulla lex ciuilis nec regia dicat quòd deficiens in ea puniatur pœna mortis, tanquã hæreticus: nec videatur ſequi neceſſariò, relaxatur ab inquiſitoribus, ergo damnandus eſt pœna ignis per ſecularem iuidicem: cùm vtriq; iudices tam inquiſitores quàm ſeculares debeant iura ſui fori attendere & illa ſeruare. Sed hoc argumentum facilè ſoluitur ex cõmuni ſtylo inquiſitorum, qui, vt intellexi, talis eſt quòd ex tenore ſententiæ ſuæ colligi non poteſt, quòd aliquis dãnatur eo quòd in purgatione defecerit: quia ſententia fertur contra deficientem, ſicut contra conuictũ, & ſolùm remanet in actis proceſſus qualiter in purgatione defecerit, quẽ cùm videre nõ poſsit ſecularis Iudex, meritò excipi debet materia hæreſis ab hac mea noua inueſtigatione, quam in aliis criminibus veram exiſtimo. Hodie tamen ſicut rarò indicitur ab eccleſiaſticis iudicibus purgatio canonica, ſic rarò accidit quòd iuxta rigorem canonicũ deficiens, vt conuictus damnetur. At quòd iudices temporibus iſtis rariſsimè purgationem indicent, quàmuis partim hoc referri poſsit ad eorum tepiditatẽ (quibus minima cura eſt purgare clericos ab infamiis & ſuſpitionibus vehemẽtibus, & ſatagere vt Chriſti bonus odor ſint) nonnihil tamen prudentis cõſiderationis habere videtur, ſi perpendunt facilitatẽ qua vulgus hodie infamiã ſuſcitat & ſuſtinet: & quàm difficilè hodiernis temporibus compurgatores inueniantur, hac vt exiſtimo ratione: quia ſi nominati ad alios compurgandum peccatores & fragiles ſunt, faciliter credunt infamatos commiſiſſe crimina quorum inculpantur eadem fragilitate qua ipſi ſolent in alia vel ſimilia labi crimina. Si verò probi viri ſunt, cùm videant corruptionem morũ huius tempeſtatis, & clericalis ſtatus deformationẽ (eo quòd ſine delectu ad illam vndecũque ſolent venientes admitti) niſi bene notam habeant vitam purgãdi clerici, compurgatorum onus refugiunt. Vnde ne antiquus ille & pius patrũ zelus omnino pereat, aut ſi his tẽporibus ſeruetur ad vnguem, innocentes lædat, conſulerem omnibus prælatis, ac eorum vicariis, quòd ſynodali conſtitutione, ſiue publicis edictis moneant clericos ſuæ diœceſis, vt non ſolùm puritatis curæ vacarent: ſed inquantum vires ſufficiant, infamiæ aut ſuſpitioni vehementi anſam non præberent, ſcituri pro certo quòd poſt monitionis tempora, in omnibus de nouo emergentibus caſibus iuris ordo, & rigor ſeruari debebit: poſt quam monitionem à iuris diſpoſitione non debent iudices recedere, dum tamẽ ſemper adſit Epicheia virtus, qua qualitatem perſonæ purgandæ, & ſcandali, aut ſuſpitionis, & defectus in purgatione, & alia conſiderantes, rigorem antiquorum canonum temperent. Si verò capi non potuerint adſentes, eos pœnis damnari condignis. Capvt cxlii. QVando clericus delinquens eſt abſens, & remiſsio de eo petita per Iudicẽ diœceſis vbi eſt, non fit, vel aliâs latet, tunc videtur quòd poſitis edictis in eccleſia cathedrali, aut ſuæ parochiæ, vel beneficij, cum aſsignatione competentis termini ad comparendum procedi poſsit ad ferendam ſententiam diffinitiuã, ſi conſtat de delicto per eum cõmiſſo. Quod probatur ex his quæ notat Ioan. And in c. Degradatio. de pœnis. vbi ſcripſit quòd contra clericum abſentem contumaciter poteſt ferri ſententia verbalis depoſitionis, qui allegat c. Veritatis. de do. & contu. & quæ ibi notantur. & iij. quęſt. ix. in ſumma. quod ibi refert Domini. in prin. qui dicit bene notandum ex dictis per eundem Ioan. Andr. quòd in cauſa degradationis actualis non poſſet procedi in abſentem, etiam procuratore præſente, per regulam de qua in c. Veniens. de accuſa. quòd vbi pœna non poteſt imponi abſenti, non poteſt procedi per procuratorem. facit etiam ad probandum quòd cõtra abſentem clericum poſſit procedi, quod expreſsè voluit Ioã. Lupus doctor Hiſpanus in tract. de liber. eccle. in ix. quæſt. vbi tradit quòd in quocunque delicto propter quod clericus degradari meruiſſet ſi abſens citatur, & nõ comparet, condemnatur in abſentia, ſi teſtibus conuincitur, & datur facultas ab eccleſiaſtico iudice ſeculari capiendi eum, & ſecundum ſuas leges iudicandi, ita quòd ſola ſententia ſine alia actuali degradatione, talis clericus habetur pro realiter degradato ad hoc vt non gaudeat priuilegio clericali, allegat ad hoc tex. in c. Cum non ab homine. de iudic. quem bene inducit, & dicit quòd eſt neceſſe quòd intelligamus dictũ tex. in caſu abſentiæ, & hanc degradationem vocat ipſe fictam à iure & ab homine. Aduerte tamẽ quòd huic ſententiæ multùm refragatur doctrina Innocẽ. in cap. qualiter. el ij. de accuſa. in col. penult. verſicu. Item ad prædictas, vbi poſtquàm refert aliquas pœnas canonicas, dicit quòd ad prædictas pœnas præterquàm ad depoſitionem proceditur contra abſentem etiam contumacẽ, ſed ad depoſitionem & alias pœnas quæ ſunt vſque ad relegationem non proceditur contra ab ſentem, allegat l. Abſentem. ff. de pœnis. & tex. in c. Decernimus. iij. quæſt. ix. Poteſt etiã dari alius ſingulariſsimus modus conuincendi clericum abſente de crimine lite non conteſtata, ſecundum Abb. in c. Cum P. in fin. de purga. cano. videlicet quòd ſi eſt infamatus vel vehementer ſuſpectus de crimine, citetur peremptorio præfixo ad ſe purgandum intra illum terminum, non autem ad comparendum tantùm, & tunc ſi non præſtiterit purgationem intra terminum præfixum habebitur pro conuicto, quod dicit perpetuò menti tenẽdum: quia limitat tex. in cap. Veritatis. de do. & contu. & quòd eſt modus non exquiſitus de iure ciuili. Datur præterea alius modus conuincendi abſentem clericum, per eundem Abb. ibi, videlicet quòd contumax excommunicetur, & ſi ſteterit in excommunicatione per annum, tunc habetur pro conuicto ſuper illo crimine, & poteſt puniri, ac ſi verè fuiſſet conuictus, vt in c. Rurſus. & in c. quicunque. xj. quæſt. iij. quæ ſic debent intelligi, vt pleniſsimè tangit in c. j. de iudi. Vnum tamen crederem in iſta materia, iudicem eccleſiaſticum non poſſe imitari legem & ſtylũ huius regni, dum diſponitur, & practicatur quòd ſtãtibus indiciis contra reum abſentem ſufficientibus ad torturam poteſt Iudex eum dãnare de delicto: hoc enim ad clericorum perſonas non liceret extendere, cùm lex regia hoc diſponens eos non comprehendat, nec imitatione digna ſit. Quis enim iuſtum decernat ſolis indiciis probatis damnari quemquam vti reum criminis, etiam ſi executioni non ſit demandãda ſententia? Id namque ſolùm iuſtè pronunciari videtur, quod iuſtè poteſt executioni mandari. Pro quibus omnibus ac in neceſſarijs eorum vestrum imploro officium. Capvt cxliii. SI enim officium Iudicis ampliſsimũ eſt, multáque operari poteſt in omnibus iudiciis, quantò magis vires habebit in his criminalibus cauſis à ſuis officialibus motis, quos in eius locum ſuccedere ſuperius declarauimus? meritò ergo in ſimili denunciatione quicunque promotor ſeu fiſcalis iudicis officium implorare debebit, exuberat enim plurimũ in his cauſis: poteſt namq; Iudex ex officio ſuo in qualibet cauſa criminali etiam poſt aperturam teſtium, teſtes de nouo recipere, etiam ad offenſam rei: vt notat Barto. in l. j. §. Si publico. in col. v. ff. ad l. Iul. de adulte. verſi. Vlterius quæro. quem refert Præpo. in c. de accuſatione. ij. quæſt. viij. in col. xxxix. verſic. quarta differentia. & notat Maria. in c. fraternitatis. de teſti. col. xxxv. verſicu. Trigeſimuſtertius. ex quo ſequi poſſet notabilis effectus, quòd licet ipſe fiſcalis in dilationibus ſibi datis non probauiſſet delictum, facta etiã publicatione teſtium: ſi Iudex repererit teſtes contra reum, poter it eos examinare, prius tamen citato reo ad videndũ illos iurare: debebit etiam ſibi dari poſtea atteſtationum copia, & noua dilatio ad opponendum contra illas. Aduerte tamen ne in hoc decipiaris: quia illa doctrina Bar. declaratur notabiliter per Salice. in l. fina. in fin. col. C. de quæſtionib. videlicet quòd tunc poſsint teſtes recipi ad offenſam poſt publicationem, quando illa receptio fieret ſuper nouo capitulo, non autem ſuper antiquo: cuius ſententiã ſequitur Feli. in capitu. Cum clamor. fin. col. de teſtibus. poſt Areti. in capitu. fraternitatis. in viij. charta. eod. titu. ex quo videtur multùm reſtricta dicta concluſio Barto. quod etiam ſequitur Hippoly. in l. j. §. Si quis vltro. ff. de quæſtio. & dicit eſſe menti tenendum. Item etiam aduerte quòd ex officio ſuo Iudex poterit in his cauſis habere rationem damnorum, & partis læſæ, per ea quæ notat Præpo. in capitulo, libellorum. in ſecunda colum. ij. quæſt. viij. vbi referendo plures doctores in variis locis concludit quòd communiter firmatur per eos ibi, quòd ſiue iudex procedat per accuſationẽ, ſiue per inquiſitionem poterit habere rationem damnorum & inter eſſe partis læſæ: laudabiliter ergo & iuſtè facit iudex eccleſiaſticus, cui magis incũbit exonerare conſcientias ſuorum clericorum, ſi conſtito ad damno partis per proceſſum, reum clericũ cogat ad ſatisfaciendum, etiam illa nõ petente, præmaximè quia ſæpiſsimè læſi & offenſi à clericis, non audent eos accuſare coram ſuis iudicibus, tum quia deſperant nõ poſſe iuſtitiam ſibi plenè ſatisfaciẽtem cõſequi, propter leuitatem pœnarum quas inferunt eccleſiaſtici iudices, tum propter tardam expeditionem negotiorũ in curiis eccleſiaſticis, & ſumptus qui in illis proſequendis fiunt, maximè in Romana curia, tum etiã ob illatas ſibi minas ab eiſdem clericis facinoroſis, aut ſuis famulis vel amicis. Vnde meritoriè, & magna cum vtilitate Reipublicæ faciunt eccleſiaſtici iudices, qui ex officio deſcendunt ad ſatisfactionem partium læſarum à clericis, etiam illis non inſtantibus. Sed ſicut annotauimus, ea quæ cõtra reos poteſt iudex ex officio facere, iuſtum eſt vt eorum quæ in ſuum fauorem poteſt non obliuiſcamur. Et primò ad eorum defenſam poterit recipere teſtes publicatis atteſtationibus, vt notat etiã Bart. in d. §. Si publico. Quod dicit Hippoly. in d. §. Si quis vltro. poſſe fieri etiam ſuper eiſdem capitulis: & allegat Salice. vbi ſuprà licet ipſe hoc non dicat, ſed ſolum quòd ad defenſam quocunque tempore ante ſententiam produci poſſunt teſtes, allegando text. in l. Vnius. §. Cogniturum. ff. de quæſt. ex quo ibi hoc notat Bar. Secũdò poteſt Iudex minuere pœnam etiã ſi non ſit imploratum eius officiũ, vt notat Bart. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infa. col. iij. ver. quæro vtrum, per l. Si non defendatur. ff. de pœnis. & per l. j. in fi. ff. de quæſt. Tertiò quòd iudex inquirit veritatem pro abſente ſi poteſt ſuo officio, vt notat Bar. in l. Seruum. §. Publicæ. ij. col. ff. de procura. latius in l. iiij. §. hoc autem iudicium. in col. iiij. ff. de dam. infec. vbi dicit quòd quando reus eſt abſens in delictis in quibus imponitur pœna vſque ad relegationem (quia tunc poteſt procedi contra abſentem vſque ad diffinitiuam ſententiam) poteſt iudex pro abſente probationes inducere. Quartò Iudex ex officio poteſt repellere accuſatorẽ criminoſum, & qui aliâs non eſt legitimus. Notat Inno. in c. Nulli. de accuſa. quod procedit etiam ſi accuſatus velit illum admitti, vt notat Archi. in c. Quærendum. ij. quæſt. vij. Ac expenſas protestor & peto. Capvt cxliiii. QVàmuis epiſcoporum reditus pro ſubſtentandis oneribus eccleſiæ ſuæ aſsignati cenſeantur, inter quæ non minimũ reputandum eſt, vt diœceſim ſuam malis purgent hominibus, & clericos facinoroſos emendent: non tamen iniuſtum reputo quòd damnatus reus, ſi bona habeat, expenſas ſoluat promotori ſeu fiſcali, vt vulgus appellat. Cùm etiã in criminalibus victus victori condemnari debeat in expẽſis, vt probat tex. ſecundum vnam lecturam in l. fi. C. de fruct. & lit. expen. voluit gloſ. in c. finem litibus. de dol. & contu. Bar. in l. j. in prin. ff. ad Turpil. & in l. Si poſtulauerit. in princ. & in §. fi. ff. de adult. Abb. poſt alios in d. cap. finem litibus. Canoniſt. in c. Calumniam. de pœ. & hæc eſt communior opinio ſecundum Hippolytum in l. patre vel marito. ff. de quæſti. in col. iij. in fi. licet Feli. in c. Accedens. in col. pen. de accuſa. quem ipſe nõ refert propter varietatem opinionum huius articuli ſe remittat ad alios docto. Hoc tamen adhibito moderamine, vt illæ ſolùm ſoluantur, quas verè expendiſſe conſtiterit in ſubſtituendis procuratoribus loco ſui, in euocandis teſtibus, & miniſtrandis illis pro itinere ſumptibus, ac in ſolutione tabellionum, & ſimilium rerum, in quibus certum erit eum aliquid conſumpſiſſe. Pro ſoluendo autem ſalario quod illi epiſcopus aſsignauerit, aut ſuo aduocato, ſeu ſatisfactione notariorum curiæ epiſcopalis, qui ex more gratis debent ac ſolent facere omnia quę promotoris concernunt officium: & ſi bona damnatorum ſuppetant, poſſe eos damnari in aliquo (meliori iudicio ſaluo) non crederem, cùm ad ſalaria ipſius & aduocati teneatur epiſcopus, & ad alia gratis facienda ſui videantur obnoxij notarij. Quàmuis non iudicarem indecens quòd epiſcopus ex communi burſa pœnarum cameræ poſſet prædicta ſalaria ſoluere, & ipſis notariis (ſi laboris magnitudo exegerit) aliquid præſtare, dum tamen ex hoc non detur occaſio promotori vexandi reos, notariíſque longos deſcribendi proceſſus ſine vlla neceſſitate. Hortor autem ſub obteſtatione extremi iudicij præſules omnes, vt officialibus ſuis ad inſequendos malefactores ſumptus neceſſarios præſtent, ne ob eorum defectum in Romana & metropolitanis curiis proſecutio criminalium litium deſeratur, ex quo malefactores inſolentiores reddantur, ſoláque ab ipſis appellatione interpoſita, ac obtenta inhibitione per diœceſim ſicuti cęteri probi & innocui homines liberè diſcurrant videntibus ſuperioribus & contemptis. Quod nempe audacius & liberius faciunt delinquentes, quando perpendunt tantam eſſe ſuorum ſuperiorum auaritiam, quòd appellantes ab eis ſolent negligere, ne quicquam ſibi ex hoc ſumptus accreſcat. Debent præterea aduertere iudices, quòd ſi promotor calumnioſam inſtituerit accuſationem, in expenſis damnari debet: vt cauetur in deciſione Capellæ Tholoſanæ, in quæſtio. vj. vbi etiam videnda eſt bona additio Stephani, quæ dicit, quòd quando accuſauit nulla infamia, vel indiciis præcedentibus, dicitur iniuſtè accuſaſſe, & meritò quidem in expenſis damnandus eſt tunc. Nam qui poſitus eſt vt ſua diligentia ſceleratos clericos inſequatur (vt boni manifeſti fiant & ab aliis diſcernantur) non debet inſontes & bonos clericos infamare neque vexare.