REUERENDO IN CHRIsto patri ac domino, D. Ioanni Bernardo Diaz à Luco, Calagurritanæ ecclesiæ Præsuli dignißimo, Gulielmus Rouillius felicitatem precatur. Habet hoc eximium, Præsul amplißime, illustrium hominum uirtus, ut uel ignotißimum quenque in sui admirationem rapiat, eorúmque animos coniungat, quorum corpora longißimo locorum dirimuntur interuallo. Idque si aliâs unquàm, proximis certè hisce annis, quibus ex diuinis ingenij tui monumentis, quæ superato Pyrenæo, amplißimi tui nominis splendore bonam Europæ partem adimplerunt, singulares animi tui dotes degustare cœpimus, admirabilémque uirtutum tuarum concentum uel per nos ipsi perspicere, uel ex alijs qui istic negotiantur, studiosè cognoscere, quouis Sibyllæ folio uerius esse comperi. Tanta enim eo ex tempore Amplitudinis tuæ admiratio, & quædam quasi ueneratio, animo meo inceßit, ut omnes mihi de inde occasiones aucupandas duxerim, quò quacunque tibi ratione innotescerem, nostríque erga te animi propensionem qualiquali officio declararem. Qua in re dum anxiè me, sed frustra, discrucio, nulla se offerente occasione, quæ tanto Amplitudinis tuæ splendore non multò inferior uideretur: percommodè & propè diuinitus mihi cecidit, ut istinc ad nos reuersus uir ornatißimus Gaspar Trechsel, & clarißimi tui nominis studiosißimus, & mihi arcto affinitatis uinculo coniunctus, tuo mihi nomine reddiderit duo eximia felicißimi tui ingenij opera, Practicam nimirum, criminalem, & Regulas iuris, ambo ut multò accuratiore lima abs te recognita, ita auctario minimè pœnitendo locupletata: nihil me tibi in præsentia gratius facere posse affirmans, quàm si ea quàmprimum, & quàm accuratissimè typis meis excudenda curarem. Quam tam obuiam ineundæ abs te gratiæ occasionem eò mihi auidius arripiendam putaui, quòd opera ea sanè insignia esse constaret, planeque digna, quæ diligentius, typisque elegantioribus excusa, omnium manibus tererentur: quippe in quibus præter absolutißimam quandam disciplinarum omnium cognitionem, non obscura etiam ueræ pietatis studia elucerent. Vt interim cæter as uerè heroicas animi tui dotes prætermittam, quibus Carolus Imperator, perspicacißimi princeps ingenij, tantum deferendum putauit, ut te intimis suis consilijs adhibitum, earum curarum, quibus latißima ista regna reguntur, participem esse uoluerit, & Calagurritani Præsulatus fastigio insignitum, ad Tridentinum Concilium de maximis Reipublic. Christianæ commodis tractaturum amplißima cum potestate legandum putarit: id nimirum ratus, quod res est, paucos se prudentia pares, superiorem habere nemlnem, eui tantam rerum molem concrederet. Sed dabitur aliâs, Præsul amplißime, uberior laudes tuas prædicandi occasio: quas si uel maximè hîc prosequi uelimus, tam angusto tamen epistolæ spatio excluderemur. Reliquam est, ut hoc clientis tui officium boni consulas, omniaque à nobis, quæ uel industria consequi, uel labore perficere poterimus, & postules & expectes. Vale.