ANT. AVGVSTINVS IO. GENESIO SEPVLVEDAE. S. SVMMAM illius quæstionis de bello Indico, quæ a te in libro de iustis belli causis pluribus uerbis perdocte perque eleganter disputatur, cum optimo antistite Philippo Archinto Pontificis Maximi Vicario, & cum religiosiss. Viro Eegidio Foscarario Sacri Palatij Magistro, atque alijs grauissimis & doctissimis theologis ac iureconsultis communicaui, sic enim mihi per litteras mandaueras. Omnes singularem in omni genere litterarum eruditionem & acre ingenium tuum semper admirati sumus, atque coluimus. Hæc etiam nobis quæstio digna uisa est, quæ in omnium hominum theatro tractaretur. Res enim maxima est, & ad plurimos homines nostræ nationis ac gentis pertinet, neque est a republica Christiana aliena. Itaque libellum ipsum pluribus exemplis describi edique permisimus, te fortasse non inuito. qui quamuis hæc non eo animo scripseris, ut in uulgus manarent, tamen comprimi ea abs te & abscondi oportuerat; si non te digna euolatura fuisse putaueras. Tu nos ama, & vale. ROMA Kal. April.